monumenta.ch > Augustinus > 287
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXXXVI. Ut genua flectantur in oratione, et de verbis otiosis vitandis. <<<     >>> SERMO CCLXXXVIII. Castigatio ad eos qui uxores habent, et adulteria committere nec erubescunt nec metuunt; aut ante uxores, aut post uxores concubinas infelici consortio voluerunt adhibere .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXXXVII[Forte addendum, Sit in nobis; vel, Pulset in nobis.]. De periculo sacerdotis et de raptorum correptione [Morel, Elem. Critic., pag. 198-199, opinatur hic legendum: Non potes dulcedinem patriae gustare captivus. Quae lectio sane melior est, minime vero ad sensum necessaria. In B., super vocem, gustare, notatur in margine, forte, «portare.» M.].

1 [Sacerdotum onera. Tenentur praedicare. Contradicentes qui.] Si diligenter attenditis, fratres charissimi, omnes sacerdotes Domini, non solum episcopos, sed etiam presbyteros et ministros ecclesiarum, in grandi periculo esse cognoscitis. Ipsis enim contestatur Spiritus sanctus dicens, Clama, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum [Isai. LVIII, 1]: et iterum, Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem eius de manu tua requiram [Ezech. III, 18]. De ipsis etiam Apostolus dicit, Obedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant tanquam rationem reddituri de animabus vestris [Hebr. XIII, 17]. Si pro se, fratres charissimi, unusquisque vix poterit in die iudicii rationem reddere, quid de sacerdotibus futurum est, a quibus sunt omnium animae requirendae? Et ideo considerantes periculum nostrum, orate pro nobis, ut commissis nobis gregibus ita spiritualia pascua studeamus iugiter providere, ut pro eis rationem bonam reddere mereamur. Considerate ergo, fratres charissimi, quid sit quod volo vestrae Dilectioni suggerere: si tamen orantibus vobis merear, ut adiuvet me qui terret me. Inter caetera praecepta sua beatus Apostolus hoc etiam ait, Episcopum potentem esse debere in doctrina sana contradicentem redarguere [Tit. I, 9]. Magnum opus, sed gravis sarcina. Sperabo tamen in Deum, quoniam adiuvantibus vobis in oratione pro nobis, liberabit nos de laqueo venantium et a verbo aspero. Nulla enim causa est quae magis faciat dispensatorem Dei pigriorem ad arguendos contradicentes, quam timor verbi asperi. Dum enim timemus detractiones, irrisiones et opprobria hominum superborum, dumque ab eis in terrena substantia metuimus praegravari, timentes perdere temporalia, minus quam oportet praedicamus aeterna: et dum per illorum nequitiam aliquid mundanum perdere formidamus, peccatorum suorum vulnera medicamentis spiritualibus curare negligimus. Unde timendum est, ne et pro nobis et pro illis, quibus pro amore terrenarum rerum non loquimur, duram [Forte, Tu certe mandatum quaerevas ad munitionem. Lov., Tu certe mandatum quaerebas admonitionem. M.] rationem in die iudicii reddere compellamur. Videamus ergo quid sit, contradicentes redarguere. Contradicentes non uno modo intelligendi sunt. Paucissimi enim nobis contradicunt loquendo, plurimi male vivendo, etc. [Forte, et per id occidit.]. Audirem et crederem, si quod abstulisti Iudaeo, redderes Christiano.
2 [Alia obiectio.] Forte et hoc secum cogitat aliquis, et dicit: Multi sunt Christiani divites, avari vel cupidi; non habeo peccatum, si illis abstulero, et pauperibus dedero: unde enim illi nihil boni faciunt, mercedem habere potero, si ego eleemosynas dedero. Etiam in hac re parcat unusquisque animae suae; quia huiusmodi cogitatio ex diaboli calliditate suggeritur. Nam etiamsi totum tribuat quod abstulerit, addit potius peccata sua, non minuit. Diximus contra unum vitium rapinarum etc. [Forte, non timore.]. Habeto facultatem, et ibi laudabo domitam cupiditatem. Haec ergo, fratres, si secundum vestram consuetudinem fideliter et diligenter attenditis, et impietatem avaritiae vel cupiditatis poteritis evadere, et pro operibus misericordiae ad aeterna praemia feliciter pervenire, praestante Domino nostro, etc.
Augustinus HOME

bke16.6v