Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXXXVI. Ut genua flectantur in oratione, et de verbis otiosis vitandis.
1 | [Ad preces genua flectantur, aut prae infirmitate dorsum et caput inclinentur. Id Publicanus observans auditur; id negligens Pharisaeus despicitur.] Rogo et admoneo vos, fratres charissimi, ut quotiescumque iuxta altare a clericis oratur, aut oratio diacono clamante indicitur, non solum corda, sed etiam corpora fideliter inclinetis. Nam dum frequenter, sicut oportet, et diligenter attendo, diacono clamante, Flectamus genua; maximam partem velut columnas erectas stare conspicio: quod Christianis dum in ecclesia oratur, omnino nec licet, nec expedit, non enim propter nos, sed propter vos diaconus clamat. Et ideo quia ad vos specialiter vox illa, vel maxime ad negligentes dirigitur, iustum est ut a vobis fideliter impleatur. Sit ergo vox illa obedientibus in remedium; quia inobedientibus erit in testimonium, propter illud quod scriptum est, Maledictus qui facit opus Dei negligenter [Ierem. XLVIII, 10]. Sed et illud timendum est, fratres, quod Apostolus dixit, et omnimodis observandum, Instate orationi vigilantes in ea [Coloss. IV, 2]; et iterum, Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite [I Thess. V, 17, 18]. Et Dominus, Vigilate, inquit, et orate, ne intretis in tentationem [Matth. XXVI, 41]; et iterum, Oportet semper orare et non deficere [Luc. XVIII, 1]. Et ideo qui pro aliqua infirmitate non potest genua flectere vel dorsum curvare, vel caput non pigeat inclinare; considerans per hanc humilitatem Publicanum illum Dei misericordiam consecutum, qui ad coelum oculos levare non audebat, sed inclinato in terram capite pectus tundebat, et peccata intus inclusa quasi iudex severissimus verberabat: et ideo meruit ut de eo Dominus dicere dignaretur, Descendit hic Publicanus iustificatus in domum suam magis quam ille Pharisaeus: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur [Ibid., 14]. Exemplum etiam ipsius Pharisaei considerandum est et timendum; ne pro eo quod stans oraverit, ideo non meruerit exaudiri. |
2 | [Qui negat in se peccatum esse grave. Si in vestibus macula, in anima potius timeatur.] Sed forte sunt aliqui, qui ideo genua nolunt flectere, quia se credunt peccata gravia non habere. Avertat hoc Deus a sensibus christianis. Ille periculosius peccat, qui se graviter peccare non putat: et tunc maxime impugnationem custinet, quando se impugnari non sentit. Sed dicit aliquis: Quis est qui se peccatorem esse non credat? Sine dubio ille se peccatum grave habere non credit, qui prostratus aut incurvatus animae suae remedium non quaerit. Sed forte timet aliquis ne pretiosis vestimentis suis iniuriam faciat. Qui timet ne orando inquinentur vestimenta sua, plus timeat ne non orando sordida remaneat anima sua. Plus enim apud nos valere debet anima nostra, quam tunica: et valde timendum est ne dum vestis nitida custoditur, multis peccatis ac negligentiis anima sordidetur. |
3 | [Hanc corporis demissionem homini exhibemus. Eam in precibus exhibuerunt sancti, et ipse Christus.] Vellem tamen scire de illis qui nec genua flectunt, nec inclinare capita volunt, si aliquid sibi satis necessarium aut a iudice aut ab aliqua potenti persona expeterent, utrum stantes et erecto capite negligenter et tepide supplicarent. Rem terrenam ab homine terreno quaerimus, et prope usque ad terram nos humiliter inclinamus: et a Deo remissionem peccatorum et aeternam requiem inquirentes, nec capita nostra inclinare dignamur. Non ita legimus de beato Elia et Elisaeo [IV Reg. 4] vel caeteris sanctis, de quibus legitur quod frequenter prostrati in terram, ad Deum cum omni contritione oraverint. Et de ipso Domino nostro in Evangelio scriptum est, quod procidens in terram ita oraverit, ut ab eo guttae sanguinis stillarent [Luc. XXII, 41 ] [et 44]. Quid enim indigebat Christus ut taliter supplicaret? Non ille quidquam indigebat, sed nobis exemplo suo orationis remedia praeparabat. Orat misericordia, et non orat miseria, orat charitas, et non orat iniquitas. Prostratus in terra orat Medicus, et non inclinatur aegrotus. Orat innocentia, et non orat nequitia: orat qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius; et non prosternitur multis peccatis obnoxius. Orat Iudex, et desiderat parcere; et non orat reus, ut indulgentiam mereatur accipere: orat iudicaturus, et orare dissimulat iudicandus. Non ergo pigeat, si infirmitas non prohibet, ut se unusquisque in terram prostratus humiliet. |
4 | [Aliter nequit de fonte gratiae bibi.] Ad ecclesiam, fratres, quasi ad fontem vivum et ad spiritualem fluvium, convenire debemus, ut accipiamus aquam illam vivam, de qua Dominus dixit, Qui sitit, veniat et bibat: qui credit in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae [Ioan. VII, 37, 38]; et iterum, Qui biberit aquam quam ego dabo, non sitiet unquam: sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam [Id. IV, 13 et 14]. Ad istum ergo fontem feliciter currit, qui ad ecclesiam fideliter venit. Sed sicut de fonte terreno et corporali fluvio non potest aliquis bibere, si se noluerit inclinare; ita et de vivo fonte Christo et sancti Spiritus fluvio nemo aquam vivam haurire poterit, nisi se humiliter inclinare voluerit; propter illud quod scriptum est, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam [Iacobi IV, 6]. |
5 | [Aut benedictionis divinae ros percipi.] Et illud similiter admoneo, fratres charissimi, quoties diaconus clamaverit ut vos ad benedictionem humiliare debeatis, et corpora et capita fideliter inclinetis; quia benedictio vobis, licet per hominem, non tamen ab homine datur. Nec attendatis si forte negligens est qui exhibet; sed Dominum respicite qui transmittit: benedictio enim quae vobis datur, ros et pluvia coelestis esse cognoscitur. Sic enim et Moyses ait: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et sicut ros verba mea [Deut. XXXII, 2]. Et optime nostis, fratres, quia pluvia si montem nimis erectum invenerit, cito in vallem decurrit. Et ideo qui se ad accipiendam benedictionem humiliter inclinantes, quasi valles faciunt, ipsi pluviam divinae benedictionis accipiunt: et impletur in eis illud quod scriptum est, Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur [Luc. III, 5]. Quid est, Omnis vallis implebitur; nisi, Omnis qui se humiliat, exaltabitur? Quid est, Mons et collis humiliabitur; nisi, Qui se exaltat, deprimetur? Ipsi tamen in oratione genua flectere, vel capita sua benedictioni dissimulant inclinare, qui stantes in ecclesia magis eligunt verbosari quam psallere. |
6 | [In ecclesia vel orandum vel psallendum. Garrientium duplex culpa.] Unde rogo vos, fratres, admonitiones, imo preces nostras, libenter, sicut consuevistis, accipite; et venientes ad ecclesiam hoc solum quod in ecclesia fieri expedit, agite: id est aut orate aut psallite; ut et orando peccatorum veniam accipere, et psallendo ad spiritualem possitis laetitiam pervenire. Qui enim in ecclesia ineptis et incongruis fabulis occupatur, quasi venenum et gladium reliquis hominibus ingerere vel praebere cognoscitur, dum verbum Dei nec ipse audit, nec alios audire permittit. Qui enim talis est, et pro sua et pro aliorum destructione in die iudicii redditurus est rationem. Sicut enim fideliter psallentes et humiliter supplicantes, et pro se et pro aliis, quibus exemplum vitae praebuerint, accepturi sunt gloriam; ita illi qui e contrario non aedificationis, sed destructionis exempla praebuerint, et pro se et pro aliis passuri sunt poenam. Qui psallere dissimulat, vel taceat et silentium praebeat; ut si se non aedificat, vel alios exemplo malo non destruat: quia timendum est illud quod Dominus in Evangelio dicit, Omne verbum otiosum quodcumque locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die iudicii [Matth. XII, 36]. Rogo vos, fratres, si extra ecclesiam occupari otiosis sermonibus malum est; putatis in ecclesia verbosari quale peccatum est? |
7 | [Diabolus maxime contra se instructos impugnat. Recapitulatio.] Diabolus enim, fratres charissimi, tunc maxime impugnare nos consuevit, quando nos contra se spiritualibus armis praeparatos esse cognoverit: et quia nos non potest corporaliter de Ecclesiae conventu repellere, in ipsa ecclesia infructuosis nos studet sermonibus occupare; ut nobis per inanes et vacuas, aut forte etiam mordaces collocutiones ac sordidas cogitationes, divinae lectionis fructum vel orationis remedium possit auferre: ut corpore tantum videamur in ecclesia stare, et corde vel cogitatione longe a conspectu divinae maiestatis abscedere. Et ideo quantum possumus, cum Dei adiutorio contra illius insidias repugnemus, secundum illud quod ait beatus apostolus Petrus, Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret; cui resistite fortes in fide [I Petr. V, 8, 9]: et illud quod scriptum est, Subditi estote Deo; resistite autem diabolo, et fugiet a vobis [Iacobi IV, 7]. Quapropter, fratres charissimi, rogo vos ut contra istas durissimas captivitates animae, auxiliante Domino, quantum possumus repugnemus: et otiosas fabulas, quas etiam extra ecclesiam noxias esse novimus, praecipue intra ecclesiam quasi venena diaboli fugiamus. Et quotiescumque diaconus clamaverit ut aut in oratione genua flectere, aut benedictioni inclinare capita debeatis, obedienter hoc et fideliter cum vera humilitate faciatis; ut et orando pectora vestra ab omnibus malis liberari, et benedictionem accipiendo bonis spiritualibus mereantur impleri: praestante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. |