Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXXXV. De ritu psallendi, etc. .
1 | [Ad orationem genua flectantur. Haec Psalmorum cantum consequatur.] Supplico, fratres charissimi, et paterna pietate commoneo, ut quotiescumque oratio indicitur, qui forte pro aliqua infirmitate non potest genua flectere, et dorsum incurvare, vel cervicem humiliare non differat . Quid tibi prodest quod fideliter psallis, si posteaquam psallere desinis, Deo supplicare nolueris? Et ideo unusquisque, quando psallere cessaverit, cum omni humilitate oret et supplicet Domino; ut quod verbis protulit ex ore, Deo auxiliante, implere mereatur in opere. Sic est psallere, fratres, quomodo sementem iterum orando sepelire vel tegere . Sicut enim qui seminat in agro, si arando cooperire dissimulaverit, venient volucres, et totum quod seminatum esse videbatur diripient: ita qui in agro cordis sui seminaverit verbum Dei, et psallendo vel legendo asperserit, nisi postea orando in corde suo recondiderit, et quodam modo sepelierit, venient volucres, id est, cogitationes saeculi huius, volatiles, inanes et vacuae, et rapient quod in corde fuerat seminarum. Ei ideo ubi cessaverit aliquis psallere, non cesset orare, si vult in agro cordis sui messem divinae misericordiae proficere. |
2 | [Ne stando fiat.] Rogo vos, fratres, quoties in altario oratur, et vos inclinate capita vestra; ne forte si stantes vultis orare, impleatur in vobis illud quod de Pharisaeo scriptum est qui stans orabat: plus enim placuit Deo Publicanus, qui incurvatus accusabat peccata sua, quam ille Pharisaeus qui stans laudabat merita sua. Et illud observate, fratres, ne forte dum alii orant, alii otiosis fabulis occupentur; ne de medicamentis sibi vulnera faciant, et inde se perdant unde se liberare potuerant. Qui haec faciunt, et pro se et pro aliis quos impediunt, malam rationem sunt in die iudicii reddituri. Et hoc admoneo simul et rogo, fratres, quoties clamatum fuerit, ut vos benedictioni humiliare debeatis, non vobis sit laboriosum capita inclinare; quia non vos homini, sed Deo humiliatis. |
3 | [Dolet ad vigilias tardius venientes, et verbum Dei negligentes. Verbum Dei pluvia. Verbum Dei lumen est.] Et licet, fratres charissimi, de vestra ferventi devotione multum gaudeam; tamen quia sunt aliqui, qui tardius ad vigilias veniunt, et ubi verbum Dei recitari coeperit, cito discedunt, rogo ut eos admoneatis, et vestro sancto ac salubri consilio ut vos imitari debeant provocetis. Quantum est hoc, fratres mei, quod eos occupatos tenere videmur? Et ipsi videtis quia vix est dimidiae horae spatium; cum tamen, ut pauperes homines, vel quosque artifices de suis non retardemus operibus, quoties sermo futurus est, maturius faciamus psalmum quinquagesimum dici, ut non tardius, sed semper hora consuetudinaria de ecclesia exeatur. Et rogo vos, fratres, si nobis inter tantas occupationes et intolerabiles labores non piget per diversa volumina Scripturarum excurrere, et cum grandi studio vobis medicamenta spiritualia providere; quare alicui ex nostris laboriosum sit accipere, cum nobis non pigeat erogare? Et quia sermo qui recitatur, obedientibus erit in remedium, negligentibus in iudicium; bene faciet unusquisque, si verbi Dei pluviam in agro cordis sui libenter exceperit: ne forte si dissimulaverit remedium salutis accipere, postea necesse sit illi guttam refrigerii inter inferni flammas inquirere. Illam pluviam dico, fratres charissimi, nos desiderare debere, de qua Moyses dicit, Exspectetur sicut pluvia eloquium meum [Deut. XXXII, 2]. Certum est enim, fratres dilectissimi, quia qualis est messis ista terrena, quoties pluviam aut tarde aut post multos menses acceperit, talis est anima quae verbum Dei frequentius audire noluerit. Et quia lex Dei non solum pluvia, sed et lumen est, secundum quod scriptum est, Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine [Psal. CXVIII, 105]; qui lumen verbi Dei dedignatur accipere, timeat ne ei necesse sit aeternas tenebras sustinere. Sed credimus de Dei misericordia, quod per sanctam admonitionem et Deo placitam castigationem vestram, etiam negligentes ad fervorem sunt vestrae fidei suscitandi; ut et de vestra et illorum salute duplex gaudium habere possimus: praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |