monumenta.ch > Augustinus > 284
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXXXIII. Admonitio orandum esse attente, et de sermonibus otiosis. <<<     >>> SERMO CCLXXXV. De ritu psallendi, etc. .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXXXIV[Mss., certissimum habebitis]. De quadam psallendi consuetudine, in die Epiphaniae [Collatus ad omnes Mss. et Edd. in sermone praecedenti modo designatos.] [Note: Alias, 61 de Verbis Domini.].

1 [De nova psallendi consuetudine.] Gaudium, quod mihi Dominus de vestra sancta et fideli devotione concessit, verbis non praevaleo explicare. Plures enim erant anni, quod pro hac re aestuabat animus meus, et tota cordis intentione desiderabam, ut istam psallendi consuetudinem vobis pius Dominus inspiraret. Unde benedico Dominum meum, et quantas possum iugiter gratias ago, qui dignatus est implere desiderium meum. Cum enim vos ego ita psallere desiderarem, quomodo in aliis vicinis civitatibus psallebatur; taliter Deus praeparavit animum vestrum, ut hoc etiam melius, adiuvante Domino, compleatis. Quid nunc inter ipsa gaudia nostra agere convenit, nisi ut totis viribus Domino supplicemus, ut quomodo dedit initium, etiam consummationem dare dignetur; et quibus tam sanctam psallendi contulit devotionem, etiam felicissimam perseverantiam pro sua pietate concedat? Et quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit, salvus erit; et vos quantum potestis, iugi oratione, et cordis compunctione ignem in vobis divini amoris accendite; ne forte flamma charitatis, quae in vobis fervere fideliter coepit, per aliquam negligentiam refrigescat.
2 [Linguae concinant mores; vocibus consonent affectus pii.] Et hoc ante omnia non solum orationibus, sed etiam sanctis cogitationibus studete, ut quod verbis psallitis, orationibus impleatis, et Spiritus sanctus, qui vobis sonat in ore, ipse etiam habitare dignetur in corde. Bonum quidem est et satis acceptabile Deo, quando lingua fideliter psallit; sed tunc est vere bonum, quando linguae concordat etiam vita. Consentiant simul voces et mores; ne forte bonae voces contra malos mores testimonium ferant, et ipsa vos lingua vestra redarguat. Si enim aliud sonat in ore, et aliud apparet in opere; quod lingua videtur aedificare, incipit conversatio mala destruere. Vos vero, fratres, non solum suavitas vocis, sed etiam sensus ipsius lectionis teneat occupatos; ut quomodo sonus vocis delectat in auribus, sic virtus ipsius lectionis dulcescat in cordibus, secundum illud quod scriptum est, Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine [Psal. CXVIII, 103]! et iterum, Eloquia Domini desiderabilia super aurum, et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum [Psal. XVIII, 11]. Qui enim quando psallit, suavitatem tantummodo vocis et compositionem cuiusque soni attendit, et quid in ipsis intelligi debeat non attendit, aures eius accipiunt transitorium cibum, sed ad animam eius non pervenit Dei verbum; ac si velut ceram quodam modo quis ruminat, et de mellis dulcedine omnino non gustat.
3 [Qualiter inter psallendum concipiantur.] Vos vero, fratres, sicut iam supra suggessi, ante omnia virtutes Psalmorum intus attendite. Quando quisque vestrum psallit, versiculum Psalmi, ubi ait, Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me [Psal. CXVIII, 78]; conetur superbiam fugere, ut aeternam confusionem mereatur evadere. Quando psallimus, Perdes omnes qui fornicantur abs te [Psal. LXXII, 27]; omnes malas concupiscentias studeamus evadere. Quando psallimus quod beatus est vir, qui in lege Domini meditabitur die ac nocte [Psal. I, 2]; superfluas occupationes et mordaces iocos, otiosos luxuriososque sermones, quasi venenum diaboli respuamus; et lectionem divinam aut ipsi frequentius relegamus; aut si nos ipsi legere non possumus, illos qui legunt libenter et frequenter audire studeamus. Quoties psallimus, Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis: persequatur inimicus animam meam, et comprehendat et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem reducat [Psal. VII, 5, 6]: quando ista et alia dicimus, ne ipsi contra nos tam duram maledictionem proferre videamur, nulli unquam hominum malum pro malo reddamus; ut cum secura conscientia possimus dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]. Et quia longum est omnia replicare, quae de istis tribus aut quatuor peccatis, id est, superbia, fornicatione vel odio diximus, hoc de reliquis omnibus vitiis sentiamus. Et quotiescumque in Psalmis peccatores maledicuntur, studeamus peccatum fugere; ne ipsi nos videamur ore proprio maledicere. Quoties in Psalmis iusti, misericordes, sobrii, casti vel humiles collaudantur, tales esse cum Dei adiutorio laboremus; ut benedictio quae ad illos dirigitur, etiam ad nos divino munere proferatur. Iterum atque iterum rogo atque supplico, ut quotiescumque psallitis, quid in ipsis Psalmis intrinsecus intelligi vel observari debeat, attentius cogitetis; ut dum lingua vestra Dominum laudat, ad animam vestram benedictio divina perveniat: praestante Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.6v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXXXIII. Admonitio orandum esse attente, et de sermonibus otiosis. <<<     >>> SERMO CCLXXXV. De ritu psallendi, etc. .
monumenta.ch > Augustinus > 284