Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXXXIII. Admonitio orandum esse attente, et de sermonibus otiosis.
1 | [Hortatur ut maturius ad vigilias veniatur, nec tum garriatur.] Licet in multis rebus, fratres charissimi, nos Deo propitiante conversatio vestra laetificet, et de vestris profectibus frequentius gaudeamus; tamen sunt aliqua de quibus vestra Charitas debeat admoneri: et ideo rogo ut suggestionem nostram, sicut consuevistis, libenter accipiatis. Gaudeo, fratres dilectissimi, et Deo gratias ago, quia vos ad audiendas lectiones divinas video ad ecclesiam fideliter currere: sed si et profectum vestrum et gaudium nostrum complere ad integrum vultis, maturius convenire debetis. Nam in tam prolixis noctibus, quem non infirmitas detinet, non sine reatu animae suae tardius ad ecclesiam venit. Rogo vos, fratres, si sutores, aurifices, fabri, vel reliqui artifices maturius vigilant, ut possint corporis necessaria providere; nos non debemus ante lucem ad ecclesiam surgere, ut peccatorum indulgentiam mereamur accipere? Si negotiatores vigilare solent pro lucro pecuniae; nos quare non vigilemus pro amore vitae perpetuae? Interdum aliqui ventis se tempestatibusque committunt, et navigant ab Oriente usque ad Occidentem, et ab Occidente usque ad Orientem, sustinentes pericula multa, interdum etiam famem ac sitim amarissime tolerantes; sed haec omnia illi patienter sufferunt propter substantiam perituram: et nos quare pigeat vigilare propter vitam aeternam? Et ideo rogo vos, ut et maturius veniatis, et cum veneritis, magis orare vel psallere, quam otiosis vos vel saecularibus studeatis fabulis occupare. Qui enim ad ecclesiam veniens verbosari voluerit, melius illi fuerat non venisse: quia dum se infructuosis fabulis occupat, nec ipse psallit, nec alios psallere aut lectiones audire permittit. Qui talis est, etsi cum parvo peccato ad ecclesiam venit, cum maiori ad domum propriam redit: quia ibi se verbosando studuit vulnerare, ubi psallendo vel orando et sibi et aliis medicamenta potuit providere. |
2 | [Qualiter orandum.] Ante omnia, fratres charissimi, quoties orationi incumbimus, cum silentio et quiete supplicare Deo debemus: quia quicumque voluerit cum alta voce orare, omnibus iuxta se stantibus orationis fructum videtur auferre. Rugitus tantum et suspiria vel gemitus audiantur. Nam oratio nostra talis esse debet, qualis fuisse legitur sanctae Annae matris beati Samuelis. Sic enim de illa scriptum est, quia flens orabat, et labia eius tantummodo movebantur, et vox penitus non audiebatur [I Reg. I, 11 ] [et 13]. Audiant haec omnes et imitentur, praecipue illi qui ita alta garrulitate sine ulla verecundia cum strepitu vocis orant, ut iuxta se alios orare non permittant. Oremus ergo, sicut dixi, cum suspirio, rugitu vel gemitu, secundum illud propheticum, Rugiebam a gemitu cordis mei [Psal. XXXVII, 9]. Oremus, inquam, non voce sonante, sed conscientia ad Deum clamante. |
3 | [Evagationes mentis in oratione Deum summe laedunt.] Orantes autem, fratres charissimi, quantum possumus, adiuvante Domino laboremus, ut nulla nobis extranea cogitatio subrepere possit; ne forte aliud habeamus in corde, et aliud proferamus ex ore: ne forte dum lingua Deum rogat, cogitatio in rebus variis occupata ab oratione sensu discedat; et inde acquirat peccatum, unde potuit habere remedium. Si enim apud aliquam potentem personam velles aliquam causam necessariam allegare, et subito aversus ab illo, media interlocutione disrupta, aliquibus te velles occupare scurrilitatibus; qualem te putas iniuriam illi personae cum qua loquebaris, inferre? quomodo contra te illius iracundiam commoveres? Si ergo cum homine loquentes, tota intentione animi laboramus, ne aliud cogitantes illi cum quo loquimur iniuriam facere videamur; cum Deo in oratione loquentes, et ante tantam maiestatem peccatorum nostrorum miserias allegantes, non nos pudet et non erubescimus captivis sensibus huc illucque discurrere, et infelicem mentem multis occupationibus a conspectu divinae maiestatis abstrahere? Et ideo unusquisque, antequam in oratione procumbat, omnes cogitationes superfluas ab animi sui intentione, Deo auxiliante, repellat: ut anima nostra sancti Spiritus fervore succensa, omne vitium compunctionis vel orationis igne consumat, et vagas ac volaticas cogitationes longe dispergat; ut solae virtutes tantum et sanctae meditationes in cordibus nostris locum semper inveniant. |
4 | [Hoc enim quasi adoratur, quod attentius cogitatur. Quid tum unice cogitandum. Si durum nimis est ut nobis in oratione subrepant quae alio tempore cogitare possumus, quid de illicitis cogitationibus?] [Omnis enim homo, fratres charissimi, quod tempore orationis attentius cogitat, hoc sibi pro Deo constituit, et hoc quasi Deum habere et quasi Dominum videbitur adorare. Quae res, dilectissimi, nimium mihi aliquoties intolerabilem dolorem incutit et tremorem, cum in ipsa orationis intentione mens ad diversas occupationes saeculi rapitur: et cum videtur aliud agere, longe alibi cognoscitur cogitatione discedere; quasi sit aliquid, quod plus cogitare debeamus. Quando cum Deo loquimur, nil nobis aliud est cogitandum, nisi ut toto corde et toto animo et tota mente peccatorum indulgentiam et Dei gratiam debeamus expetere. Verbi gratia, cuicumque forte in oratione subripitur ut forum cogitet: si forum cogitat, forum adorat. Subripitur illi ut domum quam fabricat aut reparat, ante oculos proponat: quod ante oculos habuerit, hoc adorat. Forte vineas aut hortum aut aliud aliquid cogitat: quod ante oculos cordis proposuerit, hoc in illa oratione adorat. Taceo de malis et forte etiam turpibus cogitationibus vel immundis [1398].] Considerate, fratres charissimi, quaeso vos, et videte quam sit dura ista captivitas, ut lingua quasi cum Deo loquatur, et tota animi intentio ad terram et parietes vel lapides dirigatur. Et si ista quae licite alio tempore vel cogitare possumus vel videre, nimis durum est ut nobis in oratione subrepant; putas illa quae etiam alio tempore illicite cogitantur, quantum mali erit, si ea in oratione positi cogitemus; id est, si cupiditatem, si odium, si iracundiam, aut luxuriam, vel adulteria et caetera his similia inclinati ad orationem ante cordis nostri oculos proponamus? Unde, fratres charissimi, totis medullis conscientiae Dominum deprecemur, ut nos ab ista ludificatione daemonum liberare, et peccatorum nobis indulgentiam donare dignetur. |
5 | [Pro quibus et quid orandum.] Et ideo, dilectissimi fratres, iterum atque iterum rogo, si fieri non potest ut istas captivitates animae ad integrum possitis evadere; vel quantum possumus, auxiliante Domino, laboremus, ut eas vel tardius incurrere videamur: ne forte per negligentiam dum orantes aliud cogitamus, inde apud Deum inveniamus offensam, unde potueramus acquirere gratiam. Oremus ergo, fratres, non solum pro nobis, sed etiam pro omnibus, ubicumque sint, Christianis: nec solum pro amicis, sed etiam pro inimicis Dei misericordiam deprecemur. Et quia beatus Apostolus dicit, Quid oremus, sicut oportet, nescimus [Rom. VIII, 26]; hoc semper et pro nobis et pro omnibus aliis supplicemus, ut nobis Deus hoc dignetur concedere, quod novit nostrae animae convenire. Ante omnia, fratres, orationem dominicam in oratione dicamus: quia sine dubio libenter orationem exaudit, quam ipse pro ineffabili sua benignitate instituit. Haec ergo, fratres charissimi, si Deo inspirante, sicut consuevistis, libenter accipitis, et nobis facietis gaudium, et vobis praeparabitis regnum: praestante Domino nostro Iesu Christo, qui regnat cum Patre et cum Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. |