monumenta.ch > Augustinus > 282
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXXXI. Admonitio per quam suadetur ut omnis populus, donec divina mysteria celebrantur, in ecclesia fidelites exspectet. <<<     >>> SERMO CCLXXXIII. Admonitio orandum esse attente, et de sermonibus otiosis.

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXXXII[Mss., hoc et proximo loco, per angustam.]. Admonitio ut populus ad integrum Missas perexspectet.

1 [Acriter dolet Missarum finem non exspectari. Doloris causam et paternum animum declarat.] Si velletis agnoscere et diligenter attendere, fratres charissimi, quantus dolor et quanta amaritudo sit in animo meo, quando vos video Missas ad integrum perexspectare non velle; et in vobis et in me poteratis habere misericordiam. Qui enim intelligit quid in ecclesia agitur quando divina mysteria celebrantur, agnoscit quantum malum faciunt illi qui de ecclesia, non expletis Missis, sine aliqua grandi necessitate discedunt. Et ideo si et me de tribulatione animae liberare, et vos de peccato vultis absolvere, nolite me contemnere supplicantem; timentes illud quod de sacerdotibus Dominus dixit, Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit [Luc. X, 16]. Nam qui de Ecclesia, non perexspectatis Missis, cito discedere nec metuit nec erubescit; dupliciter se peccare non dubitet, dum divina mysteria deserit, et sacerdotem pro se sollicitum contristat et despicit. Si ad exercenda aliqua terrena et laboriosa opera vos invitaret humilitas nostra, credimus quod nobis obedientiam praestaret Charitas vestra. Cum vero non ad terrena, sed ad coelestia, nec ad temporalia, sed in aeternum animae profutura vos studia provocamus, nec aliqua lucra transitoria requirimus, sed ad coelestes thesauros vos invitamus; considerate in quo periculo remaneant, qui nobis obedientiam accommodare dissimulant. Ego vero, fratres charissimi, non ideo tantum doleo, quando de ecclesia disceditis, quod mihi damni aliquid corporaliter faciatis; sed quia vos perfectos esse desidero, tam graviter in Deo peccare cognosco.
2 [Mysterii huius excellentia. Quo situ et affectu benedictio excipienda.] Unde iterum atque iterum rogo, ut quia nos qualescumque, etsi minus digni, imitatores Domini sumus, et quando ad ecclesiam convenitis, non ad terrenum vos convivium invitamus, in quo ministratur cibus hominum, sed ad coeleste ac spirituale, in quo panis ponitur Angelorum; nolite fastidire, nolite despicere convivium Domini vestri, ut vos ille non despiciat in beatitudine regni sui. Timere enim debetis illam evangelicam sententiam, per quam illos qui ad nuptias invitati fuerant, et venire contempserant, indignos convivio suo ipse Dominus dixit, et alios invitare praecepit [Matth. XXII, 8, 9]. Et non otiose considerandum est, sed timendum quod illi qui propter impedimenta mundi noluerunt venire, ore ipsius Domini indigni sunt iudicati. Et ideo ne etiam et de nobis hoc dici possit, sicut iam supplicavi, unius aut duarum horarum spatio patientiam praebeamus, donec in illa spirituali mensa animarum cibus apponitur, et Sacramenta spiritualia consecrantur. Et quia praemissa oratione dominica, benedictio vobis non ab homine, sed per hominem datur, grato et pio animo, humiliato corpore et corde compuncto, rorem divinae benedictionis accipite; ut secundum promissionem Domini fiat in vobis fons aquae salientis in vitam aeternam.
3 [Quid quemque detineat ne in ecclesia permaneat. Qualiter ab unoquoque sint corripiendi.] Ut enim se omnes non possint in ecclesia continere, diversae et variae occupationes faciunt. Alios enim tenet corporis infirmitas, alios publica necessitas; alios ligat et quasi captivos trahit cupiditas. Quanti etiam tunc in plateis vel in atriis [Sic Mss. Editi vero, Nam ideo addidit.] basilicarum aut litigant, aut negotiis vacant? Quanti in porticibus basilicarum, vel in secretariis [Mss., Evangelium ubi reliquit.], detractionibus aut otiosis sermonibus occupantur, inter quos non parvus solet esse etiam numerus clericorum, vel laicorum seu feminarum? Isti tales qualem de divinis Scripturis profectum habere poterunt, qui nec ipsum sonum Scripturae ad aures suas pervenire permittunt? sed impletur in eis illud quod scriptum est, Sicut aspidis surdae obturantis aures suas, ut non exaudiant Scripturarum vocem incantantium [Psal. LVII, 5, 6]. Et ideo vos, quibus Deus et timorem et amorem suum conferre dignatus est, et cum grandi compunctione ad ecclesiam convenitis, eos qui venire huc usque aut noluerunt, aut forte non potuerunt, frequentissime castigate, monentes eos et salubre consilium dantes, ut illud timeant quod scriptum est, Impedimenta mundi huius fecerunt eos miseros. Non enim dicimus ut non debeant esse solliciti de victu et vestitu suo, sed hoc rogamus, ut unius aut duarum horarum spatio, dum lectiones leguntur, vel divina mysteria celebrantur, de ecclesia non discedant; et vel tantum laborent pro anima sua, quantum pro carne sua laborare contendunt. Et quamvis multo amplius animae quam carni debeant providere; quia melior est illa quae ad imaginem Dei facta est, quam illa quae de limo terrae formata est: nos tamen ad praesens hoc suademus, ut eis vel aequaliter quod opus habent providere contendant; carni praeparent quod parvo tempore sufficiat in hoc mundo, et animae quod sine fine opus est in aeternum.
4 [Et auditis in concionibus informandi. Haec obligatio Scripturis ostenditur.] Et ideo rogo vos, fratres charissimi, ut quod in istis praedicationibus, Domino inspirante, libenter accipitis, ubicumque fueritis, vicinis vel proximis vestris, qui vobiscum ad ecclesiam convenire aut non possunt, aut, quod peius est. forte nec volunt, et illis qui venientes cito discedunt, totum quod audistis cum grandi studio referatis. Nam sicut ego reus ero si vobis ista non dixero; ita et vos, si id quod audistis non ita memoriter tenueritis, ut etiam aliis insinuare possitis, timere debetis, ne vobis necesse sit pro illis reddere rationem. Et ideo Domino vobis inspirante implere contendite illud quod Apostolus ait, Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis [Galat. VI, 1]: et illud quod non solum clericis, sed etiam laicis et feminis idem apostolus praedicat, dicens, Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos [I Thess. V, 14]. Si enim in quocumque peccato vos invicem cum charitate castigare volueritis, aut difficile aut nunquam vobis subrepere poterit inimicus; aut si subrepserit, cito malum quod factum fuerit emendabitur atque corrigetur: et implebitur illud in vobis quod scriptum est, Frater fratrem adiuvans exaltabitur [Prov. XVIII, 19]; et illud, Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte, et operiet multitudinem peccatorum [Iacobi V, 20]. Praestante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.6v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXXXI. Admonitio per quam suadetur ut omnis populus, donec divina mysteria celebrantur, in ecclesia fidelites exspectet. <<<     >>> SERMO CCLXXXIII. Admonitio orandum esse attente, et de sermonibus otiosis.
monumenta.ch > Augustinus > 282