Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXXXI. Admonitio per quam suadetur ut omnis populus, donec divina mysteria celebrantur, in ecclesia fidelites exspectet.
1 | [Garrientes in ecclesia.] Rogo vos, fratres charissimi, et paterna pietate commoneo, ut quoties aut in die dominico, aut in aliis maioribus festivitatibus Missae fiunt, nullus de ecclesia discedat, donec divina mysteria compleantur. Et quamvis multi sint, de quorum fide et devotione gaudeamus, sunt tamen plures minus de salute animae suae cogitantes, qui lectis divinis lectionibus statim de ecclesia foris exeunt; cum tamen etiam dum ipsae lectiones leguntur, aliqui ex illis ita otiosis et saecularibus fabulis occupantur, ut eas nec ipsi audiant, nec alios audire permittant. Isti tales minus a nobis culparentur, si ad ecclesiam non venirent: quia ibi probantur amplius Deum laedere, ubi peccatorum poterant indulgentiam promereri. |
2 | [Missae quandonam fiant. Oratio dominica in Missis. Ad iudicium quidam eam audiunt. Quantum boni in Missis agatur.] Unde rogo vos, fratres, ut humilitatis nostrae suggestionem non solum patienter, sed etiam libenter accipiatis. Si enim diligenter attenderitis, cognoscetis quia non tunc fiunt Missae quando divinae lectiones in ecclesia recitantur, sed quando munera offeruntur, et corpus vel sanguis Domini consecratur . Nam lectiones sive propheticas, sive apostolicas, sive evangelicas etiam in domibus vestris aut ipsi legere, aut alios legentes audire potestis: consecrationem vero corporis vel sanguinis Domini non alibi, nisi in domo Dei, audire vel videre poteritis. Ideo qui vult Missas ad integrum cum lucro animae suae celebrare, usquequo oratio dominica dicatur et benedictio populo detur, humiliato corpore et compuncto corde se debet in ecclesia continere. Cum enim maxima pars populi, imo, quod peius est, pene omnes, recitatis lectionibus exeunt de ecclesia, cui dicturus est sacerdos, Sursum corda? Aut quomodo sursum se habere corda respondere possunt, qui deorsum in plateis et corpore simul et corde discedunt? Vel qualiter cum tremore simul et gaudio clamabunt, Sanctus, sanctus, sanctus; benedictus qui venit in nomine Domini? Aut quando oratio dominica dicitur, quis est qui humiliter et veraciter clamet, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]? Cum enim etiam illi qui in ecclesia se continent, si non dimiserint debita debitoribus, ad iudicium magis quam ad remedium orationem dominicam proferunt ex ore, quam implere non probantur in opere: et sine causa dicunt, Libera nos a malo [Ibid., 13]; quando ipsi non desinunt reddere malum pro malo. Si ergo etiam illi periclitantur qui intus sunt, si implere noluerint quod promittunt; quid de se cogitant illi quos aut insatiabilis cupiditas, aut amor saeculi istius ita detinet implicatos, ut eos unius horae momento stare in ecclesia non permittat? Quibus non sufficit quod per totam hebdomadam aut pro necessitate, aut forte, quod verius est, pro cupiditate iugiter occupantur: adhuc insuper post unius aut duarum horarum spatium, quo videntur magis corpore quam corde ad ecclesiam convenire, mittentes dorsa sacrificiis vel sacerdotibus Dei; ad amplexandam voluptatem saeculi huius sine mora aliqua revertuntur. Qui non agnoscentes quid exspectant, quid relinquant , sequuntur tenebras, et deserunt lucem; amplectuntur umbram, et despiciunt veritatem; dimittunt dulcedinem Christi, et requirunt amaritudinem mundi; diligentes vanitatem et quaerentes mendacium. Vere ignorat quantum boni in celebrandis Missis agitur, qui de ecclesia festinus egreditur. |
3 | [Irreverentia iis non finitis discedentium. A culpa eximit infirmitas vel necessitas.] Cum tamen istos tales si aut rex aut aliqua potens persona vocasset ad prandium, velim scire si praesumerent discedere, nisi prius totum prandium compleretur: etiamsi persona non teneret, gula teneret. Quare de convivio hominis nisi perexpletum fuerit non discedimus; nisi quia et ventrem forte plus quam expedit implere volumus, et hominem laedere formidamus? Quare de spirituali et divino convivio cito discedimus? Timeo dicere, ne forte aliqui irascantur; sed tamen tam propter meum quam propter vestrum periculum dicturus sum: hoc ideo facimus, quia nec de cibo animae curamus, nec Deum timemus, nec hominem reveremur. Et quia, Deo propitio, non sunt omnes in hac parte culpabiles, sed multi inveniuntur, qui cum grandi compunctione, usquequo benedictio super populum detur, de ecclesia non discedunt, et humiliter orare non solum pro se, sed et pro aliis non desistunt: illis quibus tantam compunctionem Deus dedit, ut in ecclesia perseverent, retribuet mercedem; eos vero qui negligentes sunt, iusto iudicio damnabit. Et ideo, fratres, monete eos qui nec orationem dominicam dicere, nec benedictionem accipere volunt: et non desinatis castigare, dicentes et definitissime comminantes, quia nihil eis prodest quod divinas lectiones audiunt, si antequam divina mysteria compleantur abscedunt. Illis tamen qui in publicis necessitatibus occupantur, et eis qui aliqua infirmitate prohibente exspectare non possunt, imputare non possumus nec debemus. Ipsi tamen videant in conscientia sua, utrum eos necessitas retrahat, an voluntas. |
4 | [Lectioni vel orationi toto die dominico vacandum.] Unde iterum atque iterum rogo pariter et contestor, ut omni die dominico, et praecipue in maioribus festivitatibus, donec divina mysteria compleantur, nullus de ecclesia discedat: nisi forte quos supra diximus, quos aut gravis infirmitas, aut publica necessitas stare diutius non permittit. Vere dico, fratres, satis durum et prope nimis impium est ut christiani non habeant reverentiam diei dominico, quam Iudaei observare videntur in sabbato. Cum enim ipsi infelices ita sabbatum observent, ut in eo nihil terreni operis exercere praesumant: quanto magis illi, qui non auro, non argento, sed pretioso sanguine Christi redempti sunt [II Petr. I, 18], debent attendere pretium suum, et Resurrectionis die Deo vacare, et de salute animae suae attentius cogitare? Ad extremum si toto die dominico lectioni insistere et Deo supplicare negligimus, non leviter in Deum peccamus; quantum mali est, si vel unius vel duarum horarum spatio, dum divina mysteria celebrantur, in ecclesia standi patientiam non habeamus? Sed quod peius est, ita nos amor saeculi huius inebriat, ut nos umbra volaticae falsitatis ad vana et falsa gaudia, quae veros dolores pariunt, et voluptas mundialium cupiditatum iugiter trahant. |
5 | [Conclusio.] Unde iterum atque iterum rogo , ut nullus ex vobis de ecclesia discedat, nisi cum divina mysteria ad integrum fuerint celebrata. Et ita vos in ecclesia continete, ut nullus ex vobis otiosis aut terrenis se fabulis studeat occupare. Ego quod et mihi expedit dicere et vobis audire, humiliter admoneo pariter et contestor: qui contemnit praeconem, sentiet iudicem. Ille autem qui me libenter audierit, et quod supplicavi implere contenderit, credo de Dei misericordia quod illi et in hoc saeculo et in futuro repensabuntur praemia gloriosa. Ille vero qui contemnere voluerit, non se poterit ante tribunal Christi excusare, dicendo se nec a malis prohibitum, nec ad ea quae sunt sancta et Deo placita admonitione assidua provocatum. Sed credimus de Dei misericordia, quod non de contemptu incursuri estis iudicium; sed magis pro benigna obedientia pervenietis ad regnum: praestante Domino nostro Iesu Christo qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |