Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXXX. De Dominica et aliis diebus festis pie celebrandis .
1 | [Festorum et Dominicae otium a quibus et quare sancitum.] Sciendum est, fratres charissimi, quod ideo a sanctis patribus nostris constitutum est Christianis et mandatum, ut in solemnitatibus sanctorum, et maxime in dominicis diebus otium haberent, et a terreno negotio vacarent; ut paratiores et promptiores essent ad divinum cultum, cum non haberent quod eos inde retardaret incommodum; relinquerentque eo tempore terrenam sollicitudinem, quo facilius possent Dei intendere voluntatem. Inde ipse Dominus per prophetam dicit, Vacate et videte, quoniam ego sum Deus [Psal. XLV, 11]. At hi qui diversis curis ac negotiis implicati, hanc sententiam Dei spernunt, et divinae contemplationi vacare nolunt, timeo quod in futuro iudicio illis ianuam Domini pulsantibus atque aperiri poscentibus, Dominus respondeat, Amen dico vobis, nescio vos [Matth. XXV, 12]: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem [Psal. VI, 9]. Et qui modo Deum quaerere negligunt, ab ipso tunc respuuntur. Idcirco, fratres mei, non sit vobis molestum, in dominicis diebus et in natalitiis sanctorum divino studere cultui. |
2 | [Cur dictus dominicus dies. Pluribus est insignis.] Dominicum ergo diem Apostoli et apostolici viri ideo religiosa solemnitate habendum sanxerunt, quia in eodem Redemptor noster a mortuis resurrexit: quique ideo dominicns appellatur, ut in eo a terrenis operibus vel mundi illecebris abstinentes, tantum divinis cultibus serviamus: dantes scilicet diei huic honorem et reverentiam, propter spem resurrectionis nostrae, quam habemus in illa. Nam sicut ipse Dominus Iesus Christus et Salvator resurrexit a mortuis; ita et nos resurrecturos in novissimo die speramus. Apparet autem hunc diem etiam in Scripturis sanctis esse solemnem. Ipse enim est primus dies saeculi, in ipso formata sunt elementa mundi, in ipso creati sunt Angeli, in ipso quoque a mortuis resurrexit Christus, in ipso de coelis Spiritus sanctus super Apostolos descendit, manna in eodem in eremo primum de coelo datum est. His enim speciebus ac talibus indiciis, dominica dies exstat insignis. Ac ideo sancti doctores Ecclesiae decreverunt omnem gloriam Iudaici sabbatismi in illam transferre; ut quod ipsi in figura, nos celebraremus in veritate: quia tunc erit requies nostra vera, quando resurrectio fuerit perpetrata, et remuneratio in anima et corpore simul perfecta. |
3 | [Qualiter observandus.] Observemus ergo diem dominicam, fratres, et sanctificemus illam, sicut antiquis praeceptum est de sabbato, dicente Legislatore, A vespere usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra [Levit. XXIII, 32]. Videamus ne otium nostrum vanum sit; sed a vespera diei sabbati usque ad vesperam diei dominici, sequestrati a rurali opere et ab omni negotio, soli divino cultui vacemus. Sic quoque sanctificamus rite sabbatum Domini, dicente Domino, Omne opus non facietis in eo [Ibid., 35]. Veniat ergo, cuicumque possibile sit, ad vespertinam atque nocturnam celebrationem, et oret ibi in conventu Ecclesiae pro peccatis suis Deum. Qui vero hoc non possit, saltem in domo sua oret, et non negligat Deo solvere votum, ac reddere pensum servitutis. In die vero nullus se a sacra Missarum celebratione separet, neque otiosus quis domi remaneat caeteris ad ecclesiam pergentibus, neque in venatione se occupet et diabolico mancipetur officio, circumvagando campos et silvas, clamorem et cachinnum ore exaltans, non gemitum, nec orationis verba ex intimo pectore ad Deum proferens. |
4 | [Varii reprehenduntur perversi usus: ludi, ioci, lites et rixae.] Adhuc quoque, quod detestabilius est, ad ecclesiam aliqui venientes non intrant, non insistunt precibus, non exspectant cum silentio sanctarum Missarum celebrationem: sed quando lectiones divinae intus leguntur, tunc ipsi foris aut causas dicere, aut diversis student calumniis impugnare, aut videlicet in alca vel in iocis inutilibus insudare. Aliquoties enim, quod peius est, aliqui nimia iracundia succenduntur, et amarissime rixantur; ita ut armis se vel fustibus alterutrum impetant, et saepe homicidium perpetrent: et hoc ab illis maxime fit, qui pleni invidia et odio, diabolo ductore, in conventum ecclesiae pergunt, non ut semetipsos adiuvent, sed ut alios laedant. Tales etiam si homicidio ibi pereunt, aut subita morte rapiuntur, quo alias, nisi cum ipso, cuius secuti sunt vestigia, vadunt in aeterna tormenta? Nolite haec facere, fratres mei, nolite vosmetipsos decipere, nolite in conventu vestro locum dare diabolo: sed magis vosmetipsos praeparate hospitium Christo. Non ergo foris fabulis, sed intus psalmodiae et orationibus studete. Nolite invicem in ecclesia verbosari; sed quieti estote. Sunt enim plurimi, et praecipue pleraeque mulieres, quae ita in ecclesia garriunt, ita verbosantur, ut lectiones divinas nec ipsae audiant, nec alios audire permittant. Numquid talis conventus cum tali ordine in domo Dei debet fieri, aut taliter decet in conspectu Dei et sanctorum Angelorum eius assistere? |
5 | [Potentes Missam cogunt abbreviari. Iudicia in festivitatibus habita. Comessationes.] Adhuc quoque, quod valde dolendum est, conqueri vobiscum volo, quia sunt aliqui, et maxime potentes istius mundi, qui cum veniunt ad ecclesiam, non sunt devoti ad laudes Dei celebrandas; sed cogunt presbyterum ut abbreviet Missam, et ad eorum libitum cantet: nec ei licet morem ecclesiasticum sequi propter illorum gulam et avaritiam, quatenus unus punctus diei ad Dei officium, et reliquum diurnum spatium cum nocte simul ad eorum deputetur voluptates. Nolite, fratres mei dilectissimi, haec facere, nolite haec facientibus consentire: quia non solum qui haec faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, pereunt [Rom. I, 32]. Ante omnia ergo causas in festivitatibus nolite dicere neque audire, sed alio tempore et cum iustitia: nec munera accipiendo subvertatis iusta iudicia, quia secundum Domini sententiam, quocumque iudicio iudicaveritis, iudicabitur de vobis [Matth. VII, 2]. Nullus se vestrum inebriet, quia ebrius insano simillimus est. Nolite in nominibus bibendo nomina vestra delere de coelo. Sunt quidem multi, quod peius est, qui non solum se ipsos inebriant, sed etiam alios cogunt et adiurant, ut amplius quam expedit bibant; et inde saepe inter eos nascuntur iurgia et homicidia. Numquid perpenditis, fratres, cuius isti in hoc sequantur voluntatem? Ebriosi enim, ait Apostolus, et homicidae regnum Dei non possidebunt [I Cor. VI, 10]. Obsecro vos, dilectissimi, patres et matres, fratres et sorores, per nomen Domini nostri Iesu Christi, et per regnum venturum eius ac iudicium, ut subtrahatis vos ab omni homine ambulante inordinate [II Thess. III, 6], et digni ambuletis vocatione qua vocati estis [Ephes. IV, 1], nec negligatis honorem vestrum, neque parvipendatis redemptionem quae est in Christo Iesu. Filii Dei nuncupati estis, quia verus Filius Dei vos liberavit. Studete bonis moribus tanto parenti placere, quatenus vos non ut nequissimos servos perpetuam tradat ad poenam, sed ut charissimos filios supernam ducat ad patriam: ut sitis cohaeredes filii eius Iesu Christi, cum quo vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen. |