Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXXIX. De Martyribus vel Phylacteriis .
1 | [De variis martyrum suppliciis.] Audivimus per apostolicam lectionem servos et amicos Dei, quibus dignus non erat mundus, indigna quidem, sed gloriosa mala fidei virtute tolerasse, sicut ait Sermo divinus: Alii ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres; lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt [Hebr. XI, 36 ] [et 37]. Legimus ergo alios carceribus cruciatos, alios invalescente persecutione, turbine impiae tempestatis confectos, et duris saxorum imbribus grandinatos, alios hostili ferro a sacrilegis consecrato capite diminutos, sed in regno aeterni capitis sublimatos. Lapidati, inquit, et secti sunt; lentas novo gladio sector horrendus per viscera moras traxit, numerosi ferarum dentium morsus per viscera triumphantia cucurrerunt: ac sic fide perseverante pondus prodidit meritorum, novitas inaudita poenarum. |
2 | [Cur sancti tradantur impiis. Mala hic vincere possumus, non vitare. Martyrii palma etiam nunc potest acquiri.] Sed forte aliquis secum cogitat et dicit: Quid est quod boni et sancti viri in manibus impiorum traduntur? Interrogas quid est hoc? Quia tentatio est vita humana super terram [Iob VII, 1]. In agone itaque mundi istius desudantes tentantur, ut probentur; probantur, ut remunerentur. Et ideo aliquoties diabolus sanctos potestati suae cum petiisset, obtinuit, permittente sic Domino; non ut eos in animae virtute laederet, sed ut in corporis infirmitate vexaret: ut minime succumbentibus ac per timorem Domini fideliter repugnantibus, tentatio iniuriae gloriae esset occasio. Sed et ipse Dominus traditus est in manus peccatorum, et ita eum impius iudex sub tempore passionis alloquitur: Nescis quia habeo potestatem occidendi et dimittendi te [Ioan. XIX, 10]. Cui Dominus: Non haberes, inquit, potestatem, nisi tibi data fuisset desuper [Ibid., 11]. Ille ergo ad informandos et confirmandos nos, infesta mundi huius incommoda suscepit et vicit; ut et nos intelligamus mala huius saeculi non posse nos fugere, sed cum Dei adiutorio posse superare. Est ergo fidelibus Christi aliqua cum sanctis martyribus portio, si ea quae hic mundus imponit, prae timore Dei patienter et fortiter tolerent. Et ideo dicit nobis Sermo divinus: Si fueritis socii passionum, eritis et consolationum [II Cor. I, 7]. |
3 | [Nec iam deest persecutor.] Sed forte dicis: Deest religionis insectator, nullus pietatis imminet persecutor; quomodo sine hoste partem possim habere cum martyre? Non ita est, charissimi; utinam fides adsit. Nam etsi deest tentator publicus, non deest tentator occultus. Aliqua, si placet, de occultis et male blandis tentationibus inimici, ac de eius strictim proferamus insidiis. Verbi gratia, ad fraudem te aliquis, vel ad falsum testimonium, aut quaelibet alia lucra iniqua sollicitat? Per os eius vox antiqui serpentis insibilat. Inhonestis te consiliis et lenocinantibus blandimentis ad impudicitiae flagitium perpetrandum turpis seductor illaqueat, et ad luxuriae praerupta sollicitat? Secretae tibi ab inimico tenduntur insidiae. |
4 | [Divinos qui consulunt, diabolo sacrificant, Baptismum violant; Christo abdicato, cum diabolo pactum ineunt.] Solet fieri, fratres, ut ad aliquem aegrotantem veniat persecutor ex parte diaboli, et dicat: Si illum praecantatorem adhibuisses, iam sanus esses; si characteres illos tibi voluisses appendere, iam poteras sanitatem recipere. Huic persecutori si consenseris, diabolo sacrificasti; si contempseris, martyrii gloriam acquisisti. Venit forte et alius qui dicat: Mitte ad illum divinum, transmitte ad illum cingulum aut fasciam tuam, mensuretur et aspiciat; et ipse tibi dicet quid facies, aut utrum evadere possis. Dicit et alius: Ille bene novit fumigare; nam cuicumque hoc fecit, statim melius habuit, omnis tentatio de domo illius discessit. Et istis omnibus quicumque acquieverit, sacramentum Baptismi violavit. Solet etiam diabolus in hac parte decipere negligentes et tepidos christianos, ut si aliquis furtum pertulerit, instiget de amicis suis ille crudelissimus persecutor, et dicat ei: Veni secreto ad illum locum, et ego tibi excitabo personam, quae tibi dicat quis est qui tibi furatus est argentum aut pecuniam tuam; sed si hoc cupis agnoscere, quando ad locum illum venis, noli te signare. Ecce ad quae mala perducantur tepidi christiani, qui dum volunt temporalem sanitatem recipere, non expavescunt sacrilegia tam nefanda committere. Istis enim talibus diaboli consiliariis quicumque consenserit, repudiato Christo pactum cum diabolo se fecisse non dubitet. Solent etiam mulieres sibi invicem persuadere, ut aegrotantibus filiis suis fascinum aliquod, quod fidei catholicae non conveniat, debeant adhibere. Et ista deceptio de parte diaboli est. |
5 | [Salubriora malorum remedia.] Quantum rectius et salubrius erat ut ad ecclesiam currerent, corpus et sanguinem Christi acciperent, oleo benedicto et se et suos fideliter perungerent; et secundum quod Iacobus apostolus dicit, non solum sanitatem corporum, sed etiam remissionem acciperent peccatorum. Sic enim per eum promisit Spiritus sanctus: Si quis infirmatur, inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum ungentes oleo in nomine Domini; et oratio fidei salvabit infirmum, et si in peccatis sit, dimittuntur ei [Iacobi, V, 14 ] [et 15]. Sed forte dicit aliquis: Quid est quod nos tam frequenter de hac re admonet episcopus noster? Hoc ideo, fratres, quia licet tam frequenter admoneamus, adhuc tamen ab aliquibus hominibus fieri sacrilegia ista multorum relatione cognoscimus. Et ideo rogo vos ut qui nondum fecit, non aliquando committat: qui vero fecit, quantum potest, acceleret ut dignam poenitentiam agat. |
6 | [Ad martyrum solemnia qualis exigatur praeparatio.] Nos vero, charissimi, quotiescumque sanctorum ac martyrum solemnia cupimus celebrare, quantum possumus cum Dei adiutorio, praeparare nos et ornare bonis operibus studeamus. Quicumque ergo considerans conscientiam, castum se, sobrium, humilem et misericordem in veritate esse cognoverit, gaudeat et Deo gratias agat, et totis viribus cum Dei adiutorio divina in se munera, non solum servare, sed etiam augere contendat: qui vero se negligentem aut ebriosum, iracundum, invidum et superbum, forte et luxuriae sordibus viderit inquinatum, cito ad poenitentiae medicamenta confugiat; et antequam anima illa tenebrosa, de infelicissimo suo corpore discedat, remedium sibi in die necessitatis acquirat; et tam largas eleemosynas faciat, et ita cum rugitu vel gemitu, vigiliis, ieiuniis et orationibus frequenter incumbat, ut antequam anima illius, sicut iam dixi, de corpusculo peccatis obnoxio rapiatur, medicamenta sibi contriti et humiliati cordis in aeternum profutura provideat: quia cor contritum et humiliatum Deus non spernit [Psal. L, 19]. Sub manu enim omnipotentis Medici, nulli unquam peccatori expedit desperare. Tanta est enim misericordiae multitudo, ut in veritate correctis non solum peccatorum veniam tribuat, sed etiam ad aeterna praemia pervenire concedat. |
7 | [Nec desperare nec male sperare.] Et ideo nec desperare, nec male sperare debemus. Desperat, qui putat quod Deus multis criminibus obsessis, etiamsi poenitentiam egerint, non indulgeat. Male autem sperat, qui credit quod etiamsi usque ad finem vitae in peccatis voluerit permanere, Dei possit misericordiam promereri. Deus enim noster, sicut novit remunerare merita, ita novit punire peccata. Qui enim dixit, Cum conversus ingemueris, salvus eris [Ezech. XXXIII, 12]; ipse etiam dixit, Nolite tardare converti ad Dominum, nec differatis de die in diem [Eccli. V, 8]. Time enim, o homo, iustitiam, cuius quaeris misericordiam: quantum enim te diutius exspectat ut corrigaris, tanto gravius vindicat, si te celerius emendare nolueris. Deus enim in hoc mundo praerogat misericordiam; in futuro exercet iustitiam. Hic erogat admonitionis vel patientiae suae pecuniam; illic exacturus erit usuram: et implebitur illud quod scriptum est, Tunc reddet unicuique secundum opera sua [Matth. XVI, 27]. Non dixit. Secundum misericordiam, sed, secundum opera sua. Quod etiam et apostolus Paulus confirmat, dicens: Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum [II Cor. V, 10]. Nos ergo, fratres, auxiliante Domino sic agamus, ut quiquid in nobis contulit iudicatus, integrum inveniat iudicaturus, et solemnitates vel patrocinia sanctorum martyrum non nobis iudicium pariant, sed profectum. Et ita, quantum possumus, agere studeamus, ut quorum festivitates celebrabimus in mundo, eorum consortium obtinere mereamur in coelo: praestante Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |