monumenta.ch > Augustinus > 278
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXXVII. De reddendis decimis . <<<     >>> SERMO CCLXXIX. De Martyribus vel Phylacteriis .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXXVIII[Sic editi et manuscripti in classe Sermonum de Verbis Domini. At in classe Homiliarum quinquaginta editi Am: Er et manuscripti habent hoc modo: Nos redire non sinebat: quia et superbia fecerat recedere exaltatum humanum cor adversus Deum.]. De Auguriis [Am. Er. et manuscripti in classe Sermonum de Verbis Domini, illum quem contempsit incolumis. Pauloque post iidem libri: quod praecepto docta noluit obtinere. Docuit enim eam miseria sua quam fecit negligentem felicitas, heu quid mali sit a Domino fornicari, de se praesumendo; o quam bonum sit adhaerere Domino, semper humile sentiendo. Recedere enim ab illo simplici et singulari bono, in istas multitudinum voluptates, et in amorem saeculi corruptionesque terrenas accedere, hoc est fornicari a Domino. Huic clamatur, Facies fornicariae facta est tibi, et impuderata facta es tota. Videamus nunc obiurgationis consilium. Non enim sic increpat, ut insultet: sed ad confusionem vult perducere praesumptionem, ut sanet. Exclamavit Scriptura, etc.].

1 [Contentio auctoris ut a sortilegis populos avocet. Hos adhibens perdit Baptismum. Observationes superstitiosae. Piae.] Bene nostis, fratres charissimi, me vobis frequentius supplicasse, et paterna sollicitudine commonuisse, pariter et contestatum esse, ut illas sacrilegas Paganorum consuetudines observare minime deberetis: sed quantum ad me multorum relatione pervenit, apud aliquos parum profecit admonitio mea. Quia si vobis ego non dixero, et pro me et pro vobis malam sum redditurus rationem in die iudicii, et vobiscum mihi erit necesse aeterna supplicia sustinere: ego me apud Deum absolvo, dum iterum atque iterum admoneo pariter et contestor, ut nullus ex vobis caragos, vel divinos, vel sortilegos requirat, nec de qualibet eos aut causa aut infirmitate interroget. Nullus sibi praecantatores adhibeat: quia quicumque fecerit hoc malum, statim peribit Baptismi sacramentum, et continuo sacrilegus et paganus efficitur; et nisi grandi eleemosyna, dura et prolixa poenitentia subvenerit, statim in aeternum peribit. Similiter et auguria observare nolite, nec in itinere positi aliquas aviculas cantantes attendite, nec ex illarum cantu diabolicas divinationes annuntiare praesumite. Nullus ex vobis observet, qua die de domo exeat, qua die iterum revertatur: quia omnes dies Deus fecit, sicut Scriptura dicit; et factus est primus dies, et secundus dies, et tertius, similiter et quartus, et quintus, et sextus, et sabbatum [Gen. I, II, 1-3]; et illud, Fecit Deus omnia bona valde (Ibid, 31). Illas vero non solum sacrilegas, sed etiam ridiculosas sternutationes considerare et observare nolite: sed quoties vobis in quacumque parte fuerit necessitas properandi, signate vos in nomine Iesu Christi, et Symbolum vel orationem Dominicam fideliter dicentes, securi de Dei adiutorio iter agite.
2 [Fraudes suas spernentes diabolus infestat. Hinc sibi vere adhaerentes Deus probat.] Et quia quando supradicta omnia sacrilegia, Deo vobis inspirante, et contemnere vel despicere coeperitis, moleste hoc accepturus est diabolus; quia vos videt de amicitia vel societate sua discedere, et sacrilegia per quae vos decipiebat contemnere, aliquas nequitias vobis facturus, aut infirmitatem aliquam immissurus est, aut aliquod animal, aut per morbum, aut per evagationem est ablaturus: quia ad vos probandos permittit hoc fieri Deus, ut agnoscat utrum ad ipsum fideliter veniatis, et si toto corde diaboli machinamenta despiciatis, et utrum plus valeat apud vos amor suus, quam cuiusquam animalis amissio. Sed si semel aut secundo nequitias quas diabolus immiserit, cum animo et tota fide contempseritis; ita ipsum diabolum postea a vestra infestatione Deus dignabitur repellere, ut nunquam vos possit sua calliditate decipere. Homines enim negligentes et faciles, languida desideria et fidem desidem habentes (et ideo etiamsi incipiant, non diu perseverant in operibus Dei; sed ubi se in ante dictis sacrilegiis abstinuerunt, et vel unam nequitiam diaboli pertulerunt, statim se poenitent ad Dominum conversos esse, et machinamenta diaboli reliquisse), iterum revertuntur ad observationes auguriorum, velut canes ad vomitum suum. Vos vero quibus Deus et sapientiam contulit, et veram fidem dedit, ita cito corde circumventiones diaboli despicite, et fideliter vos ad Deum convertite, et quaecumque diabolus voluerit immittere, patienter et fortiter toleretis; ut cum beato Iob dicere possitis, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est [Iob I, 21]; similiter et cum Apostolo firmo et integro corde dicatis, Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an persecutio? an angustia? an fames? an nuditas? an gladius? an periculum [Rom. VIII, 35]? Boni enim christiani nec tormentis separantur a Christo: tepidi vero et negligentes interdum otiosis fabulis separantur; et si vel leve damnum pertulerint, continuo scandalizantur, et contra Deum murmurare praesumunt, et ad nefanda et detestanda auguria redeunt.
3 [Cur divini frequenter vera nuntient. Cur nisi per eos periculum saepe non vitetur. Hos adhibere grave peccatum est.] Sed forte dicit aliquis: Quid facimus, eo quod auguria ipsa, et caragi, vel divini frequenter nobis vera annuntiant? De hac re Scriptura nos contestatur et monet, dicens: Etiamsi qua vera vobis dixerint, nolite credere illis, Tentat enim vos Dominus Deus vester, utrum timeatis eum, an non [Deut. XIII, 3]. Sed iterum dicis: aliquoties si praecantatores non fuerint, aut de morsu serpentis, aut de alia qualibet infirmitate prope usque ad mortem multi periclitantur. Verum est, fratres charissimi, quia permittit hoc Deus diabolo, sicut iam supra dixi, ad probandum christianum: ut cum interdum per illa sacrilegia aliqua remedia in illa infirmitate percipere, et aliquid verum potuerint agnoscere, facilius propterea diabolo credant. Sed qui totam christianam religionem desiderat custodire, oportet ut haec omnia tota animi virtute contemnat, timens illud quod ait Apostolus increpans, Dies, et menses, et tempora observatis; timeo ne sine causa laboraverim in vobis [Galat. IV. 10 ] [et 11]. Ecce Apostolus dicit quod qui auguria observaverit, sine causa doctrinam eius suscipiet: et ideo, quantum potestis, circumventiones diaboli fugite.
4 [Sed nec diabolus laedere poterit nisi permissus. Duabus ex causis id permittit Deus.] Et illud ante omnia scitote, fratres, quod nec vos ipsos, nec eos qui ad vos pertinent, nec animalia vestra, nec reliquam substantiam vel in parvis rebus diabolus potest laedere, nisi quantum a Deo potestatem acceperit; quomodo nec sancto Iob facultatem ausus fuit subvertere, nisi Domino permittente. Et, sicut in Evangelio legimus, quando ab hominibus expulsi sunt daemones, rogaverunt ut vel in porcos ire permitterentur [Matth. VIII, 31]. Si in porcos non sunt ausi intrare daemones, nisi a Deo permissionem acciperent; quis ita erit infidelis, ut eos bonos christianos credat posse laedere, nisi Deus propria dispensatione permitteret? Permittit autem hoc Deus ex causis duabus: ut aut nos probet, si boni simus; aut corrigat, si peccatores. Sed qui patienter dispensationem Domini toleraverit, et, sicut iam dixi, quando aliquid perdiderit, dixerit, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum: pro ista Deo placita patientia aut coronam accipit, si iustus est; aut indulgentiam, si peccator. Et haec attendite, fratres: quia cum omnem substantiam diabolus evertisset beati Iob, non dixit Iob, Dominus dedit, diabolus abstulit: sed, Dominus dedit, Dominus abstulit. Vir enim sanctus noluit istam gloriam diabolo dare, ut aliquid potuisset tollere quod Dominus non permisisset auferre. Cum enim nec filios, nec pueros, nec camelos, nec asinos beati Iob, antequam Dominus permitteret, diabolus laedere potuisset; quare credimus quod Christianis amplius aliquid faciat, quam quod deifico ac secreto iudicio suo divina potentia permiserit?
5 [Divinis, caragis, etc., credere, peccatum mortale. Ethnicarum superstitionum reliquiae.] Et ideo certissime credentes quod nihil possumus perdere, nisi quantum nobis Deus permittit auferri; toto corde nostro ad illius misericordiam eamus, et sacrilegas observationes fideliter relinquentes, de illius adiutorio semper praesumamus. Nam qui praedictis malis, id est, caragis et divinis, aruspicibus vel phylacteriis, et aliis quibuslibet auguriis crediderit; etsi ieiunet, etsi oret, etsi iugiter ad Ecclesiam currat, etsi largas eleemosynas faciat, etsi corpusculum in omni afflictione suum cruciaverit, nihil ei proderit, quamdiu illa sacrilegia non reliquerit: quia impia illa sacrilegii observatio, ista omnia bona obruit et evertit. Et qui cum his malis etiam aliqua opera bona exercere voluerint, eis prodesse nihil possunt: quia verum est quod dixit Apostolus, Modicum fermentum totam massam corrumpit [I Cor. V, 6]; et illud, Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum [Id. X, 20 et 21]; et Dominus in Evangelio, Nemo potest duobus dominis servire [Matth. VI, 24]. Pro qua re nec ad arbores debent Christiani vota reddere, nec ad fontem orare, si se volunt per gratiam Dei de aeterno supplicio liberari. Et ideo quicumque in agro suo, aut in villa, aut iuxta villam aliquas arbores, aut aras, vel quaelibet vana habuerit, ubi miseri homines solent aliqua vota reddere; si eas non destruxerit atque succiderit, in illis sacrilegiis, quae ibi facta fuerint, sine dubio particeps erit. Nam et illud quale est, quod quando arbores illae ubi vota redduntur ceciderint, nemo ex illis arboribus lignum ad focum affert? Et videte miseriam vel stultitiam generis humani: arbori enim mortuae honorem impendunt, et Dei viventis praecepta contemnunt; ramos arboris non sunt ausi mittere in focum, et se ipsos per sacrilegium praecipitant in infernum. Et ideo qui hoc malum hucusque non observat, gaudeat, et Deo gratias agat, et fideliter in bonis operibus perseverare contendat: qui vero in istis diabolicis rebus hucusque captivandum diabolo tradidit se, toto corde poenitentiam agat, et illa sacrilegia supradicta cum omni horrore fugiat et contemnat; ut illi Deus et indulgentiam dignetur dare, et ad aeternam beatitudinem ob gloriam nominis sui faciat pervenire.
6 [Idolothytis vescentes animam occidunt.] Et quia etiam et hoc pervenit ad me, quod aliqui aut per simplicitatem, aut ignorantiam, aut certe, quod plus credendum est, per gulam de illis sacrilegiis, vel sacrificiis, vel sacrilego cibo, quae adhuc secundum Paganorum consuetudinem fiunt, manducare nec timeant nec erubescant; contestor vos coram Deo et Angelis eius, ac denuntio, ut nec ad illa diabolica convivia, quae aut ad fanum fontesque, aut ad aliquas arbores fiunt, veniatis. Et si vobis inde aliquid transmissum fuerit, tanquam si ipsum diabolum videatis, perhorrescite et respuite, et ita repudiate, ut nec in domum vestram permittatis de illo sacrilego convivio aliquid exhiberi: propter illud Apostoli quod iam dictum est, Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; neque mensae Domini participare, et mensae daemoniorum. Et quia solent aliqui dicere, Ego me signo, et sic manduco: nullus hoc facere praesumat; quia sic est qui se signat, et aliquid de sacrilego cibo manducat, quomodo qui se signat in ore, et gladium sibi mittit in pectore: quia quomodo gladio corpus occiditur, ita de illo cibo sacrilego anima occiditur. Sed credimus de Domini misericordia, quia vobis agere quae sancta sunt inspirare dignabitur; et nunquam vobis nec in auguriis, nec in aliis, quae supra dictae sunt, sacrilegis observationibus, vel divinationibus diaboli possit nequitia subrepere: sed totam spem vestram in Domino posituri, quatenus ut nunquam ad illa nefanda mala, quae superius comprehensa sunt, redeatis; praestante Domino nostro Iesu Christo, cui honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.6v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXXVII. De reddendis decimis . <<<     >>> SERMO CCLXXIX. De Martyribus vel Phylacteriis .
monumenta.ch > Augustinus > 278