Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXXVII. De reddendis decimis .
1 | [Decimarum oblatio nobis proficit. Decimae tributa egentium. De laboris fructu reddendae sunt.] Propitio Christo, fratres charissimi, iam prope sunt dies in quibus messes colligere debeamus: et ideo gratias agentes Deo qui dedit, de offerendis, imo de reddendis decimis cogitemus. Deus enim noster, qui dignatus est totum dare, decimam a nobis dignatur repetere, non sibi, sed nobis sine dubio profuturam. Sic enim per prophetam ipse promisit, dicens: Inferte, inquit, omnem decimam in horreis meis, ut sit cibus in domo mea; et probate me in his, dicit Dominus, si non aperuero vobis cataractas coeli, et dedero vobis fructum usque ad abundantiam [Malach. III, 10]. Ecce probavimus quomodo nobis decimae magis quam Deo proficiant. Et propterea alibi scriptum est, Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et universi qui habitant in eo [Psal. XXIII, 1]. Si ergo Domini est terra et plenitudo eius; servi Domini sumus pariter et coloni: et nescio quomodo non omnes agnoscimus possessorem. Dicit enim: Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit [Isai. I, 3]. O homines stulti, quid mali imperat Deus, ut non mereatur audiri? Sic enim dicit: Primitias areae tuae et torcularis tui non tardabis offerre mihi [Exod. XXII, 29]. Si tardius dare peccatum est, quanto peius est non dedisse? Et iterum dicit: Honora Dominum Deum tuum de tuis iustis laboribus, et deliba ei de fructibus iustitiae tuae; ut repleantur horrea tua frumento, vino quoque torcularia tua redundent [Prov. III, 9 ] [et 10]. Non praestas hoc gratis, quod cito recipias magno cum fenore. Quaeris forte cui proficiat quod Deus accipit redditurus. Quaeris iterum cui proficiat quod pauperibus datur. Si credis, tibi proficit: si dubitas, perdidisti. Decimae enim tributa sunt egentium animarum. Redde ergo tributa pauperibus, offer libamina sacerdotibus. Quod si decimas non habes fructuum terrenorum, quod habet agricola; quodcumque te pascit ingenium, Dei est: et inde decimas expetit, unde vivis. De militia, de negotio, de artificio redde decimas. Aliud enim pro terra dependimus, aliud pro usura vitae pensamus. Redde ergo, homo, quia possides; redde, quia nasci meruisti: sic enim dicit Dominus, Dabunt singuli redemptionem animarum suarum, et non erunt in eis morbi neque casus [Exod. XXX, 12]. Ecce habes in Scripturis sanctis cautionem Domini tui, per quam tibi promisit, quod si decimas dederis, non solum abundantiam fructuum recipies, sed etiam sanitatem corporis consequeris. Replebuntur, inquit, areae tuae frumento, vino quoque torcularia tua redundabunt; et non erunt in eis morbi neque casus. Cum enim decimas dando et terrena et coelestia possis munera promereri; quare per avaritiam duplici te benedictione defraudas? |
2 | [Decimam negantem Deus ad solam decimam redigit. Indulgentia est quod novem partes non exigat.] Audi ergo, indevota mortalitas. Nosti quia Dei sunt cuncta quae percipis, et de suo non accommodas rerum omnium Creatori? Non eget Dominus Deus, non praemium postulat, sed honorem, non de tuo aliquid exigit quod refundas. Primitias rerum et decimas petit, et negas? Avare, quid faceres, si novem partibus sibi sumptis, tibi decimam reliquisset? Quod certe iam factum est, cum messis tua pluviarum benedictione subtracta ieiuna defecit, et vindemiam tuam aut grando percussit, aut pruina decoxit. Quid est, avide supputator? Novem tibi partes retractae sunt, quia decimam dare noluisti. Constat quidem, quod ipse non dederis; sed tamen Deus exegit. Haec enim est iustissima Domini consuetudo, ut si tu decimam illi non dederis, tu ad decimam revoceris: scriptum est enim, Haec dicit Dominus, Quia decima agri tui et primitiae terrae vobiscum sunt. Video vos, et fallere me existimastis, intus in thesauris vestris et in domibus vestris erit direptio . Dabis impio militi, quod non vis dare sacerdoti. Convertimini ad me, dicit Dominus omnipotens [Malach. III, 7], ut aperiam vobis cataractas coeli, et effundam vobis benedictionem meam desuper: et non vobis corrumpentur fructus terrae, neque languebit vitis in agro vestro, et beatos vos dicent omnes gentes [Ibid., 11 et 12]. Benefacere Deus semper paratus est; sed hominum malitia prohibetur: quia a Domino Deo sibi dari vult omnia, et non de his quae possidere videtur vult ei offerre. Quid, si diceret Deus, Nempe meus es, homo, quem feci, mea est terra quam colis, mea sunt semina quae spargis, mea animalia quae fatigas, mei sunt imbres et pluviae, ventorum flamina mea sunt, meus est solis calor: et cum omnia mea sint elementa vivendi, tu qui manus accommodas, solam decimam merebaris? Sed quia pie nos pascit omnipotens Deus, amplissimam tribuit minus laboranti mercedem; sibi tantum decimam vindicans, nobis omnia condonavit. |
3 | [De bonis hic bene agendum. Frustra aliis haec cura servatur. Decimas non dans res invadit alienas. Aliarum novem partium usus.] Ingrate fraudator ac perfide, divina te voce convenio. Ecce annus iam finitus est, redde Domino pluenti mercedem. Redime te, homo, dum vivis; redime te ipsum, dum potes; redime te, dum pretium in manibus habes; redime te, ne dum te mors amara praevenerit, vitam simul et pretium perdas. Sine causa hoc dimittis uxori, quae forsitan alterum habebit maritum. Sine causa hoc marito dimittis, mulier, qui forte aliam sine mora cupit habere uxorem. Frustra parentibus ac propinquis curam tuam iniungis: nemo post mortem tuam te fideliter redimet; quia in vita tu te redimere noluisti. Depone iam de cervicibus tuis avaritiae sarcinam, contemne crudelissimam dominam; quae dum te iugo durissimo premit, iugum Christi suscipere non permittit. Sicut enim iugum avaritiae in infernum premere, ita iugum Christi in coelum levare consuevit. Decimae enim ex debito requiruntur, et qui eas dare noluerit, res alienas invasit. Et quanti pauperes in locis, ubi ipse habitat, illo decimas non dante fame mortui fuerint, tantorum homicidiorum reus ante tribunal aeterni Iudicis apparebit: quia rem a Domino pauperibus delegatam suis usibus reservavit. Qui ergo sibi aut praemium comparare, aut peccatorum desiderat indulgentiam promereri; reddat decimas, et de novem partibus studeat eleemosynam dare: ita tamen, ut de ipsis novem partibus quidquid, excepto victu mediocri et vestitu rationabili, superfuerit, non luxuriae reservetur, sed in thesauro coelesti per eleemosynam pauperum reponatur. Quidquid enim nobis Deus plus quam opus est dederit, non nobis specialiter dedit, sed per nos aliis erogandum transmisit: si non dederimus, res alienas invasimus. |
4 | [Ad festum S. Ioannis se parare. Hoc die ethnica lavacra cavere.] Et quia Natale sancti Ioannis Baptistae cum gaudio cupimus celebrare, sicut reliquis festivitatibus supervenientibus; ita imminente ista tam praeclara solemnitate ante plures dies castitatem et honestatem omnes omnino custodiant; ut festivitatem istam possint omnes cum gaudio celebrare, et ad altare Domini cum libera et sincera conscientia mereantur accedere. Hoc etiam deprecor et per tremendum diem iudicii vos adiuro, ut omnes vicinos vestros, omnes familias, et cunctos ad vos pertinentes admoneatis , et cum zelo Dei severissime castigetis; ne ullus in festivitate sancti Ioannis aut in fontibus, aut in paludibus, aut in fluminibus, nocturnis aut matutinis horis se lavare praesumat: quia ista infelix consuetudo adhuc de Paganorum observatione remansit. Cum enim non solum animae, sed etiam, quod peius est, corpora frequentissime in illa sacrilega lavatione moriantur: vel de corporis morte timeant, qui de animae suae salute non cogitant. Sed credimus de Dei misericordia, quod castigantibus vobis aut pauci, aut forte nullus hoc malum de reliquo audebit admittere. Etiam et hoc admonete, fratres, ut cantica turpia et luxuriosa, castitati et honestati inimica, familiae vestrae ex ore non proferant; quia non est iustum ut ex illo ore, ubi Eucharistia Christi ingreditur, canticum luxuriosum vel amatorium proferatur. Haec enim si secundum vestram consuetudinem libenter auditis, et Christo auxiliante implere contenditis; et in hoc saeculo sanctorum solemnitates mundo corde et casto corpore cum gaudio celebrabitis, et in futuro saeculo ad ipsorum consortium feliciter venietis, ipso praestante cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. |