monumenta.ch > Augustinus > 275
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXXIV. Admonitio ista continet quomodo pius et misericors Dominus in potestate nostra posuerit qualiter in die iudicii iudicemur, et quod unicum ac singulare medicamentum sit contra omnia peccata, et quod nullus unquam in veritate se poterit excusare quod non possit diligere inimicos suos. <<<     >>> SERMO CCLXXVI. De dilectione parentum, et de decimis.

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXXV[Segisvultum comitem Prosper in Chronico narrat in Africam missum fuisse Hierio et Ardabure Coss. hoc est anno Christi 427. Cum eo tunc fuisse Maximinum episcopum, Maximinus ipse profitetur initio Collationis, quam Hippone habuit cum Augustino: «Ego,» inquit, «in hanc civitatem . . . . missus a comite Segisvulto contemplatione pacis adveni.» Pertinet ergo hic sermo ad annum circiter 428.]. Quare sancti viri et iusti in hoc saeculo in peccatoribus vindicaverint [Vocem, hodie, hic et in sermonis fine ab iis additam suspicamur, quorum consilio institutum fuit, ut idem sermo in Christi Nativitate legeretur.].

1 [Cur in veteri Lege peccata corporaliter punita. Ira Moysi sine iracundia. Ardet zelo Dei, et dilectione populi. Idem de Phinees sentiendum.] Iudicia Dei, fratres charissimi, plerumque sunt occulta, nunquam tamen iniusta. Et quia in Lege de quibusdam peccatoribus legimus a sanctis viris in praesenti saeculo vindicatum; qua ratione factum sit, subtilissima fidei puritate debemus aspicere. Quia enim in Veteri Testamento peccata puniri corporaliter videbantur, omnibus praebebantur exempla, quoties aliquibus irrogabantur digna supplicia. Quod tamen non quisque ut voluisset de populo secundum suam iracundiam exercebat; sed praepositi vel iudices, ut caeteri metum haberent, iustissime vindicabant. Denique beatus ille Moyses, de quo legimus quod mitis fuerit super omnes homines [Num. XII, 3], descendens de monte, quia populum idolis sacrificasse cognovit, tria millia de populo iussit interfici [Exod. XXXII, 27]; non ut iracundiae suae satisfaceret, sed ut Dei iniuriam vindicaret; et ut caeteri videntes, nunquam talia peccata exercere praesumerent. Et ut intelligamus quo animo hoc fieri iusserit, regressus ad Dominum supplicavit, dicens: Si non dimiseris populo tuo peccatum suum, dele me de libro tuo quem scripsisti [Ibid., 32]. Ecce veram et integram charitatem. Paucos interfici iussit [Maximinus in Collatione Augustini cum ipso, et lib. 2 contra eumdem, cap. 22.], ut sexcenta millia, exceptis mulieribus et parvulis, liberaret; quia nisi ille zelo Dei commotus in paucos vindicasset, cunctos Dei iustitia perdidisset. Beatus quoque sacerdos Phinees unum de principibus cum alienigena concumbentem manu propria gladio interfecit. Et quo animo hoc egerit, Dominus ipse testimonium dedit, dicens: Phinees zelo meo commotus placavit iram meam, ut non disperderem populum meum [Emendatus ad tres bn. ad quatuor cl. ad a. cb. f. fs. g. lr. m. pr. rm. vd.] [Note: Alias, de Verbis Domini 55.] [Num. XXV, 11]. Hoc enim fecit Phinees non carnali odio, sed zelo et amore divino; non ut se vindicaret, sed ut populum de Dei iracundia liberaret.
2 [Nec alius Eliae animus, et dum milites igne coelesti consumuntur, et dum sacerdotes occidi iubet, utpote actus Spiritu sancto.] Quam rem et beatum etiam Eliam fecisse cognoscimus: ad quem cum superbissimus et sacrilegus rex quinquagenarium cum suis militibus destinasset, mandans ei ut ad se venire deberet; beatus Elias dolens de perditione populi sui, quem impius ad idola colenda persuaserat, in Spiritu sancto dixit ut descenderet ignis de coelo, et consumeret eos, ut istis percussis in corpore, alii sanarentur in corde. Sed quia nihil apud eos medicamentum spirituale praevaluit, etiam et alium quinquagenarium, qui et ipse cum superbia venerat, Spiritus sanctus per os Eliae cum suis interfici iussit. Quam rem qua pietate Spiritus sanctus, vel quo animo Elias fecerit, humilitas illius quinquagenarii, qui tertio loco venit, ostendit [IV Reg. I, 9-14]. In quo evidenter agnovimus, quod si se prius humiliasset fragilitas humana, statim indulgentiam dedisset divina misericordia. Neque enim credendum est quod illi ideo ad Eliam missi fuerint, ut illum interficerent, sed potius ut ad regem vocarent. Et ideo beatus Elias non iracundiae suae satisfecit, sed Dei potius iniuriam vindicavit. Hoc etiam de sacerdotibus idolorum de monte Carmelo exercuit [Hunc, opinamur, sermonem notat Possidius in Indiculi capite 8, his verbis: «Ex Evangelio, Ego sum via, veritas et vita, sermo habitus cum Pagani ingrederentur.» Totum fere exscripsit Florus ad Rom. 1.], quando omnes interfici iussit [III Reg. XVIII, 40]; scilicet ut falsa religio cum suis exstincta doctoribus verae religioni locum in humanis cordibus daret. Quod totum beatus Elias non sua virtute, sed potentia sancti Spiritus exercuisse credendus est. Denique si vis scire solus ipse Elias qualis fuerit, quando eum paulisper sancti Spiritus gratia, ut eum probaret, deseruit, unius meretricis minas ferre non potuit, sed fugit in deserto viam quadraginta dierum. Ille ergo, qui suppeditante gratia Dei per Spiritum sanctum coelum verbo clauserat, et ultrices flammas de supernis venire fecerat, unius meretriculae sermones sustinere non potuit. Hoc ideo dixi, ut agnoscamus quia totum illud non tam Elias, quam Spiritus sanctus exercuit per Eliam. Et ideo nefas est credere quod beatus Elias in his quos fecit interfici, se voluerit vindicare.
3 [Elisaeus irrisus quid repraesentet. Cur vindictam petierit.] Hoc etiam de beato Elisaeo sentire debemus, cui cum luxuriantes pueri clamarent, Ascende, calve; ascende, calve [IV Reg. II, 23]; Spiritus sanctus qui in ipso habitabat, imperavit ut ascenderent duo ursi, et lacerarent quadraginta duos pueros. Quod licet in mysterio factum fuerit, et significaverit Domini passionem, quando irridentes Iudaei clamaverunt, Crucifigatur, Crucifigatur [Matth. XXVII, 23], sicut illi clamaverant, Ascende, calve; ascenae, calve; id est, ascende in crucem in loco Calvariae: tamen etiam secundum litteram, ideo pauci percussi sunt, ut plurim sanarentur; ut quia Prophetas Iudaei non solum contemnebant, sed etiam irridebant, tali plaga percussi agnoscerent potentiam Spiritus sancti. Sed quia emendare se noluerunt, clamat ipse Spiritus sanctus alibi per prophetam, Percussi filios vestros, et disciplinam non recepistis [Ierem. II, 30]. Si ergo hoc Spiritus sanctus operatus est, nefas est beato Elisaeo aliquid imputari; quia et revera tantam potentiam solus homo sine Spiritu sancto habere non potuit. Nam si sancto Elisaeo aliquid imputamus, quasi de Dei iusto iudicio disputare praesumimus.
4 [Zelus idem in Petro.] Et ne forte hoc in solo Veteri Testamento factum fuisse putemus; attendite illum beatissimum ac mitissimum apostolum Petrum, et videte quid per eum de Anania et Saphira fuerit Spiritus sanctus operatus [Act. V, 5-10]. Quod utique non ideo factum est, ut se beatus Apostolus vindicaret, qui nullam ab eis pertulisse iniuriam videbatur: sed Spiritus sanctus per os eius pullulans exemplum pessimum infidelitatis in ipsa radice succidit. Haec ergo omnia spiritualiter et fideliter cogitantes, nihil sinistrum de sancto iustorum zelo vel iudicio suspicemur: quam rem nobis ipse Dominus et Salvator noster praestare dignetur, qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.6v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXXIV. Admonitio ista continet quomodo pius et misericors Dominus in potestate nostra posuerit qualiter in die iudicii iudicemur, et quod unicum ac singulare medicamentum sit contra omnia peccata, et quod nullus unquam in veritate se poterit excusare quod non possit diligere inimicos suos. <<<     >>> SERMO CCLXXVI. De dilectione parentum, et de decimis.
monumenta.ch > Augustinus > 275