monumenta.ch > Augustinus > 274
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXXIII. De diligendis inimicis, II . <<<     >>> SERMO CCLXXV. Quare sancti viri et iusti in hoc saeculo in peccatoribus vindicaverint .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXXIV[Sic Fossatensis codex. Alii vero Mss. cum editis, aequitatem.]. Admonitio ista continet quomodo pius et misericors Dominus in potestate nostra posuerit qualiter in die iudicii iudicemur, et quod unicum ac singulare medicamentum sit contra omnia peccata, et quod nullus unquam in veritate se poterit excusare quod non possit diligere inimicos suos.

1 [Facilia cuique Deus providit medicamenta. Praecipua sunt duo eleemosynarum genera.] Pius et misericors Dominus sciens fragilitatem generis humani sine qualibuscumque peccatis praesentem vitam non posse transigere, talia medicamenta dignatus est providere, quae non solum divites, sed etiam pauperes possint peccatorum suorum vulneribus adhibere. Quae autem sunt ista medicamenta? Illa utique duo de quibus Dominus dixit, Date, et dabitur vobis, dimittite et dimittetur vobis [Luc. VI, 37-38]. Date et dabitur vobis, pertinet ad eleemosynam quae datur esurientibus, nudis atque captivis: Dimittite, et dimittetur vobis, pertinet ad eleemosynam per quam indulgetur omnibus inimicis. Si se pauper voluerit quisque excusare quod esurientem pascere, nudum vestire, captivum liberare non possit; nullatenus in veritate poterit dicere non posse suis inimicis vel adversariis indulgere, ut preces quas nobis iudex peritus [Plerique Mss., bestiarum. Forte legendum est, partium.] coelestis dictavit, securus in oratione dominica dicat, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]; et illam evangelicam sententiam sine aliquo metu audiat, Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis peccata vestra: si autem non dimiseritis, nec Pater vester dimittet peccata vestra [Ibid., 14 et 15]. Satis nobiscum delicate agitur, quando in nostra potestate ponitur qualiter in die iudicii iudicemur. Si dimiseritis, inquit, dimittetur vobis: si non dimiseritis, non dimittetur vobis.
2 [Inimico facile ignoscit memor quid Deo debeat. Ea porro debita aliter solvi nequeunt, nec excusari queunt non solventes.] Sed dicit aliquis: Non possum indulgere inimicis meis. Si non habes peccatum quod tibi indulgeat Deus, licet tamen forte, potes dicere quod non velis indulgere proximo tuo. Si vero incomparabiliter plus peccasti tu Deo quam in te peccaverit homo; quare iubente Domino non dimittis parum, ut tibi Deus dignetur dimittere multum? Non enim praecepit vobis Deus ieiunare plus quam potestis, et a vino vel a carnibus abstinere, vigiliis vos frequentius affligere, ad Orientem vel ad Occidentem cum infinitis laboribus vel periculis navigare; nihil horum nobis imponitur: sed hoc nobis iubetur, ut attentius arcam conscientiae nostrae considerantes, nullum hominem in hoc mundo odio habeamus, implentes illud quod ipse Dominus ait, Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis similiter [Id. VII, 12]. Et quia nullus est qui quod aut in Deum aut in hominem peccaverit, sibi dimitti non velit; quare non facimus aliis quod nobis fieri volumus: ut fiat in nobis illud quod ait Apostolus, Omnis lex in uno sermone impletur, Diliges proximum tuum sicut te ipsum [Galat. V, 14]? Unde opus est ut nosmetipsos minime falsa securitate decipiamus, credentes quod si noluerimus proximis nostris dimittere, peccatorum nostrorum indulgentiam mereamur accipere. Cum grandi enim tremore consideranda est illa terribilis et metuenda Domini nostri sententia, quam servus ille crudelis meruit audire: Serve male, debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me; nonne ergo oportuit et te misereri conservo tuo, sicut et ego tui misertus sum? Et quid post haec? Tradidit eum tortoribus, donec redderet omne debitum. Et ut hoc etiam tardioribus insinuaret, adiecit: Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non dimiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris [Matth. XVIII, 32-35]. Cum enim absque ullo labore corporis, si toto corde dimittimus fratribus nostris, possimus indulgentiam pro omnibus peccatis nostris promereri; quam excusationem in die iudicii habere poterimus, si hoc quod ipso adiuvante facillime possumus, implere negligimus? Ubi sine dubio sententiam in nobis impleturus est Dominus noster; ut in quo iudicio iudicaverimus, in eo iudicio iudicetur de nobis; et secundum mensuram per quam proximis nostris indulgentiam dederimus, remittatur nobis Id. VII, 2). Qui enim haec implere noluerit, ipse sibi ianuam divinae misericordiae claudit.
3 [Horum alia opera inania sunt.] Quamlibet aliqua opera bona quisque fecerit, omnia evacuabuntur, si in eo charitas vera non fuerit, quae non solum ad amicos, sed etiam usque ad ipsos perveniat inimicos: quia non mentitur beatus Paulus apostolus, in quo Christus locutus est, dicens, Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest [I Cor. XIII, 3]. Et quia radix omnium malorum est cupiditas [I Tim. VI, 10], et radix omnium bonorum est charitas; quid prodest homini si mille ramos aut cum floribus aut cum pomis pulcherrimis et amoenissimis habeat, si radix in eo viva et vera non fuerit? Quomodo enim evulsa radice cupiditatis [Emendatus ad omnes Mss. et Edd. in sermone praecedenti modo designatos.] [Note: Alias, de Verbis Domini 51.], omnes rami protinus arescunt et pereunt; ita qui per odium et iracundiam radicem in se charitatis exstinxerit, nihil in eo unde ad vitam aeternam perveniat remanebit.
4 [Eleemosynae inanes. Cur velit Deus eleemosynam fieri.] Ille vero qui supradicta mala in corde servat, et credit se multis eleemosynis peccata ipsa posse redimere, audiat Dominum in Evangelio dicentem, Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum [Matth. V, 23, 24]. Sententia ista evidenter ostendit, quod sacrificium offerre vel eleemosynam dare nihil proderit, nisi prius reconciliatio inimici praecesserit. Nam quod etiam orationem nostram Deus non velit audire, si odium voluerimus in corde servare, ipse in Evangelio dixit, Qui habet mandata mea haec et facit ea, ipse est qui diligit me [Ioan. XIV, 21]; et, Quid prodest quod dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis ea quae dico [Luc. VI, 46]? Quae sunt ista quae Dominus specialiter se dixisse asseruit? Illa utique quae ad pacem et concordiam pertinent: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui vos oderunt [Matth. V, 44]; et illud, In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem [Ioan. XIII, 35]. Nam si eleemosynas largius damus, et secundum Christi praecepta inimicis nostris non indulgemus; substantiam Deo offerimus, et animam nostram adversario subiugamus. Etiam videte si iusta ac Deo placita possit esse ista divisio. Non enim tam res nostras, quam nos ipsos desiderat Deus. Nam quia nos scit multum amare terrenam substantiam, ideo vult sibi offerri quod amamus; ut secundum illius praeceptum, ubi praecesserit thesaurus noster, illuc sequatur et cor nostrum [Matth. VI, 21], et sacerdote dicente, Sursum corda, cum secura conscientia respondere possimus, nos habere ad Dominum.
5 [Recapitulatio.] Quis enim non contremiscat illam, quam et frequenter suggessimus et iugiter insinuare debemus, beati Ioannis apostoli sententiam? Qui, inquit, odit fratrem suum, homicida est [I Ioan. III, 15]: et iterum, Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc [Id. II, 9]: et, Qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambutat, et nescit quo eat; quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius [Ibid., 11]. Et illud, Itinera eorum qui iniuriam retinent malefacti, in morte. Et quia, secundum haec quae supra suggessimus, nulla nobis vel umbra alicuius excusationis remanet, totis viribus cum Dei adiutorio laboremus implere quod praecepit, ut mereamur accipere quae promisit. Et ut reliqua opera bona, quaecumque inspirante Deo facimus, non perdamus, charitatem velut matrem bonorum omnium fideliter Domino inspirante servemus. Et ut haec quae supra suggessimus, plenius et evidentius possitis agnoscere, parum aliquid de opere sancti Augustini ad rem de qua suggessimus pertinentem [Sic habet optimae notae Colbertinus Ms. At editi, ideo minoratus est.] credidi adiungendum, quo manifestissime probetur nullum hominem posse Dei misericordiam promereri, qui duo praecepta charitatis contemnens, inimicis suis neglexerit toto corde dimittere.
6 [Quadragenarii numeri mysterium. Languet qui duo minus habet. Dilectio Dei: dilectio proximi.] Sanctus Augustinus episcopus, cum de illo paralytico, qui triginta et octo annos habebat in infirmitate sua, tractaret, sic ait: Quadragenario numero, fratres charissimi, cursus vitae nostrae et conversatio nostra in Scripturis divinis mystice designatur. Ideo enim et ante Pascha, quod praesentem vitam significat, quadraginta dierum ieiunium observamus; ut Pascha, quod aeternae vitae imaginem gerit, cum gaudio celebrare possimus. Ideo et Moyses quadraginta diebus ieiunavit [Exod. XXXIV, 28], et Elias similiter quadraginta [III Reg. XIX, 8], et Dominus ac Salvator noster quadragenarium ieiunium consecravit [Matth. IV, 2]; et in eremo populus Israeliticus quadraginta annis demoratus est, postquam meruit de Aegypto liberari [Deut. VIII, 2]. Unde sicut videtis, fratres charissimi, quadragenarius iste numerus bonorum christianorum et sanctorum omnium figuram significare videtur. Languidus vero ille, de quo in Evangelio legimus quia iacebat, typum generis humani habere videbatur. Quod autem triginta et octo annos in languoribus positus erat, de illo quadragenario numero, quem supra diximus, duo minus habens: videamus quae sunt ista duo quae deerant illi numero consecrato. Et quae erunt, fratres, nisi duo praecepta charitatis, dilectio videlicet Dei et dilectio proximi; quae duo talia sunt, ut sine ipsis reliqua nihil prosint? Et si quae sint opera bona, et virginitatem vel martyrium quis habeat, si ista duo, in quibus tota Lex pendet et Prophetae [Matth. XXII, 40], non habuerit, languidus et paralyticus iacet. Venit ergo Christus, et per gratiam Spiritus sancti exhibuit nobis ista duo, ut diligeremus Deum, diligeremus et proximum. Denique et pro illo qui inciderat in latrones duos denarios dedit [Luc. X, 35], et apud Samaritanos duos dies transegit [Ioan. IV, 40], uti eos in charitate Dei et proximi confirmaret. Et vidua illa, in typum Ecclesiae, duo aera misit in gazophylacium [Luc. XXI, 2], et Dominus ad praedicandum charitatem binos discipulos destinavit [Castigatus est subsidio librorum cl. r. v. et Sirm.] [Note: Alias, ex Sirmondianis 16.] [Id. X, 1]. Ista enim duo, ut diximus, ante adventum Christi humanum genus habere non meruit. Attendite, fratres, quia et Dominus duo dixit, illa utique ei [Apud Sirmondum inscribitur, «In die Natalis Domini.» Apud veteres etiam, quos vidimus codices, exstat inter Sermones de Christi Natali, cum titulo prope eodem: quo nos diem, non in qua sermo habitus ab Augustino, sed in qua lugendus in ecclesia erat, indicari arbitramur.] deesse videbantur: Surge, tolle grabatum tuum [Ioan. V, 8]. Ista duo languidus ille minus habebat. Quid est, Surge, nisi, Dominum dilige? Omnis enim qui Deum diligit, sursum cor habet. Et quid est hoc, Tolle grabatum tuum; nisi, Dilige proximum tuum? quae dilectio proximi in portando grabatum designatur. Apostolus dixit, Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi [Galat. VI, 2]. Si ergo praeventus fuerit in aliquo frater tuus, portetur a te; et si tu praeventus fueris, sustineat te. Ergo surge, dilige Deum, et tolle grabatum tuum. Dilige proximum tuum, id est porta onus in quo requiescas. Ista duo humano generi necessaria erant. Sed habere ea in se omnino non poterant; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, non ex nobis, sed per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [Rom. V, 5]: ipso adiuvante qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.6v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXXIII. De diligendis inimicis, II . <<<     >>> SERMO CCLXXV. Quare sancti viri et iusti in hoc saeculo in peccatoribus vindicaverint .
monumenta.ch > Augustinus > 274