monumenta.ch > Augustinus > 273
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXXII. De diligendis inimicis, I . <<<     >>> SERMO CCLXXIV. Admonitio ista continet quomodo pius et misericors Dominus in potestate nostra posuerit qualiter in die iudicii iudicemur, et quod unicum ac singulare medicamentum sit contra omnia peccata, et quod nullus unquam in veritate se poterit excusare quod non possit diligere inimicos suos.

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXXIII[Colbertinus Ms., et compatimur.]. De diligendis inimicis, II [Emendatus ad tres bn. quatuor cl. ad a. cb. f. fs. g. lr. m. pr. rm. vd.] [Note: Alias, de Verbis Domini 50.].

1 [Charitas magnum peccatorum remedium. A nemine non potest cum Dei adiutorio haberi, cum in bona voluntate sita sit.] Scio et credo Charitatem vestram sapienter intelligere, non esse sine causa quod vos de vera et perfecta charitate tam frequenter admoneo. Hoc enim ideo facio, quia ad omnium peccatorum vulnera nullum medicamentum tam salubre et tam efficax esse cognosco. Additur et hoc, quod cum tam magnum sit verae et perfectae charitatis remedium, nullus tamen invenitur qui eam cum Dei adiutorio habere non possit. In reliquis operibus bonis interdum potest aliquis qualemcumque excusationem praetendere; in habenda autem dilectione nullus se poterit excusare. Potest mihi dicere aliquis, Non possum ieiunare: numquid potest dicere, Non possum amare? Potest dicere, Propter infirmitatem corporis mei non possum a vino vel a carnibus abstinere: numquid potest dicere, Non possum diligere? Potest dicere, se virginitatem non posse servare; non posse res suas vendere, et pauperibus erogare: numquid potest dicere, Non possum inimicos meos diligere, et eis qui in me peccaverint indulgere? Nemo se circumveniat, fratres charissimi; quia Deus neminem fallit. Cum enim multa sint quae propter fragilitatem humanam corporaliter non possumus implere; charitatem tamen in corde nostro, Deo inspirante, si in veritate volumus, sine aliqua dubitatione habere poterimus. Multa enim sunt quae de horreo vel canava [Citatur a Floro ad I Cor. XIII. Habitum esse Carthagine post Collationem cum Donatistis, intelligimus fere ex illis verbis, n. 1, «iste Cyprianus;» et n. 3 «qui etiam convictus,» etc.] vel cellario aliquoties proferre non possumus; de thesauro vero cordis nimis foedum et turpe est, si aliquam excusationem praetendere videamur. Non enim ibi aut pedes laborant currendo, aut oculi videndo, aut aures audiendo, aut manus operando lassantur, ut nos per ipsam fatigationem excusare conemur. Non nobis dicitur, Ite ad Orientem, et quaerite charitatem; navigate ad Occidentem, et invenietis dilectionem. Intus in corda nostra, unde nos iracundia excludere solet, redire iubemur, dicente propheta: Redite, praevaricatores, ad cor [Isai. XLVI, 8]. Non enim, sicut iam dixi, in longinquis regionibus invenitur quod a nobis Dominus repetit: intus ad cor nostrum nos mittit. In nobis enim posuit quod requirit, ubi tota charitatis perfectio in animi bonitate vel voluntate consistit: de qua voluntate vel bonitate pastoribus Angeli clamaverunt, Pax in terra hominibus bonae voluntatis [Luc. II, 14]. Et ideo quia nulla nobis ante tribunal Christi excusatio esse poterit; cum Dei adiutorio totis viribus laboremus, ut in animis nostris plus praevaleat bonitas quam malitia, plus patientia quam iracundia, plus benignitas quam invidia, plus humilitas quam superbia: et ut totum brevi sermone concludam, sic totum cor nostrum obtineat charitatis dulcedo, ut in nobis amaritudo odii locum habere non possit.
2 [Frustra dicit quis se inimicos diligere non posse.] Sed dicit aliquis: Nulla ratione possum inimicos meos diligere. In omnibus Scripturis Deus tibi dixit quia potes: tu e contrario non posse respondes. Considera nunc, utrum Deo an tibi debeat credi [Ms. Colbertinus et Florus, numquid iam nihil sum?]. Et ideo quia mentiri non potest Veritas, iam vanas excusationes suas relinquat humana fragilitas: quia nec impossibile aliquid potuit imperare qui iustus est: nec damnaturus est hominem pro eo quod non potuit vitare, qui pius est. Quid tergiversamur incassum? Nemo enim quantum possumus melius novit, quam qui nobis ipsum posse donavit. Tot viri, tot mulieres, tanti pueri, tantae et tam delicatae puellae flammas, et ignes, et gladios, et bestias pro Christo aequanimiter pertulerunt: et nos stultorum hominum convicia dicimus tolerare non posse; et interdum pro parvissimis damnis, quae nobis malorum hominum nequitia inferuntur, si possumus, etiam usque ad mortem illorum nostras iniurias vindicamus! Unde nescio qua fronte vel qua conscientia cum omnibus sanctis in aeterna beatitudine partem habere desideramus; quorum exempla sequi nec in rebus minimis acquiescimus.
3 [Scripturae locum in sui gratiam afferunt, sed hoc praecipue Dei amor innuitur. Deus amavit non amantes, et in hoc vult nos ipsum imitari. Phrenetici sunt qui nos vexant.] Sed sunt aliqui qui testimonium Scripturae divinae iracundiae suae aestimant suffragari. Dicunt enim scriptum esse, Amat anima mea amantem se: et dum auctoritatem divinam male intelligunt, de medicamentis sibi vulnera faciunt. Qualiter autem hoc et debeat et possit intelligi, attendat Charitas vestra, Amat, inquit, anima mea amantem se. Licet et de omnibus [Am. et Er. addunt hic, non commendans pastores bonos. Lov. autem absque negatione, commendans pastores bonos; quod abest a Mss.] secundum litteram sentiri debeat, tamen certius de Deo intelligi debet, quia nullus nos melius quam ipse diligit. Nam si boni tantummodo amandi sunt, quid dicimus de Deo nostro, de quo scriptum est, Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret [Sic Mss. At Lov., Ergo et pastor ipse est pastorum, et pastores multi sunt unius pastoris, et oves cum pastoribus sunt sub pastore.] [Ioan. III, 16]? Quid enim boni fecerat mundus, ut illum sic diligeret Deus? Omnes enim homines non solum malos, sed etiam originali peccato mortuos Christus Dominus noster invenit. Et tamen etiam cum tales essemus, dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis: ac per hoc amavit etiam non amantes, sicut et Paulus apostolus dicit, Christus pro impiis mortuus est [Rom. V, 6]; et per ineffabilem pietatem universo humano generi hoc exemplum dedit, dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde [Matth. XI, 29]. Quod et beatus Petrus apostolus in Epistola sua similiter praecepit, dicens: Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia eius [I Petr. II, 21]. Quod exemplum Domini secuturi sumus? numquid ut mortuos suscitemus? numquid ut supra mare pedibus ambulemus? Non utique; sed ut simus mites et humiles corde; et non solum amicos, sed etiam adversarios diligamus: Ut sequamini, inquit, vestigia eius. Dixit hoc etiam beatus evangelista Ioannes: Qui dicit se in Christo manere, debet quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare [I Ioan. II, 6]. Quomodo Christus ambulavit? In cruce enim positus pro inimicis oravit, dicens: Pater, ignosce illis: quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Phrenetici enim sunt, et a contrario spiritu possidentur, et ut nos persequantur, maiorem persecutionem a diabolo patiuntur: et ideo magis ut liberentur quam ut damnentur orare debemus. Sic enim fecit beatus Stephanus, qui gloriosissime primus Christi vestigia secutus est. Cum enim duris saxorum imbribus caederetur, pro se stans oravit; pro inimicis vero suis positis genibus totis viribus clamavit et dixit: Domine, ne statuas illis hoc peccatum [Act. VII, 59]. Si ergo putamus nos non posse imitari Dominum nostrum, imitemur saltem conservum nostrum. Imitemur etiam et beatum Iacobum: qui et ipse cum a Iudaeis lapidaretur, flexis genibus pro suis persecutoribus supplicavit.
4 [Inimicorum dilectio non est consilium, sed praeceptum.] Dominus quoque in Evangelio ut inimicos diligere debeamus non dedit consilium, sed praeceptum. Aliud est consilium, aliud praeceptum. Consilium datur, ut virginitas conservetur, ut a vino et a carnibus abstineatur, ut vendantur omnia, et pauperibus erogentur. Praeceptum vero datur, ut iustitia custodiatur, ut omnis homo divertat a malo, et faciat bonum. Denique de virginitate dicitur, Qui potest capere, capiat [Matth. XIX, 12]: de iustitia vero non dicitur, Qui potest facere, faciat: sed, Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur [Id. III, 10]. Consilium qui libenter audierit et fecerit, maiorem gloriam habebit. Praeceptum qui non impleverit, nisi poenitentia subvenerit, evadere poenam non poterit. Sic enim praecepit Dominus: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus vestris et calumniantibus vobis [Id. V, 44]. Et si quaeris quam mercedem accipies; audi quod sequitur: Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est [Ibid., 45]. Advertite, quia si inimicos non diligimus, filii Dei esse non possumus. Et qua fronte dicimus in oratione, Pater noster, qui es in coelis? aut qua conscientia dicere poterimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus [Id. VI, 12].
5 [Qui nonnisi se amantes amat, ab ethnicis et bestiis non distat. Charitas vera.] Sed dicit aliquis: Ego audio Scripturam dicentem, Amat anima mea amantem se. Amas filios et parentes? Amat et latro, amat et draco, amant et lupi, amant et ursi. Si enim amantes non diligimus, si filios vel parentes despicimus, peiores leonibus et supradictis bestiis sumus: si vero amantes tantum diligimus, nihil ab ipsis bestiis distare videmur. Sic et ipse Dominus dixit: Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facietis? Nonne et ethnici hoc faciunt [Id. V, 46, 47]? Qui ergo solos amicos diligunt, sicut ipsi videtis, adhuc in hac parte publicanis et Gentibus similes sunt. Ut ergo superiores et Gentibus et bestiis simus, etiam inimicos et adversarios diligamus; et timeamus illud quod Dominus in Evangelio dixit: Serve male, omne debitum dimisi tibi quia rogasti me; nonne et te oportuit misereri conservo tuo, sicut et ego tui misertus sum? Et quid postea? Tradidit eum tortoribus, donec redderet universum debitum. Sic, inquit Dominus, Pater meus coelestis faciet vobis, si non dimiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris [Id. XVIII, 32-35]. Et iterum ipse Dominus ait: In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si vos invicem diligatis [Ioan. XIII, 35]. Et iterum: Hoc est mandatum meum, ut invicem diligatis [Vide serm. 46, n. 36-38.] [Id. XV, 12]. Et iterum: Qui universam legem complevit, offendat autem in uno, factus est omnium reus [Iacobi II, 10]. Quod est hoc unum, nisi quod supra diximus, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis [Ioan. XIII, 34]? quod, inquam, est hoc unum, nisi illud quod Apostolus dicit, Omnis lex in uno sermone completur, Diliges proximum tuum sicut te ipsum [Galat. V, 14]? Sed ne forte aliquis dicat, locum hunc non sic debere intelligi: audiat de hoc mandato iterum Apostolum sublimi voce clamantem, Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest [I Cor. XIII, 3]. Ipsa est vera et germana charitas, quae non solum usque ad amicos, sed etiam usque ad ipsos pervenit inimicos: sicut et Dominus noster tantam circa genus humanum cognoscitur habere charitatem, ut non solum supra bonos, sed etiam supra malos pluviam dare, et solem suum quotidie oriri concedat.
6 [Conclusio.] Etiam et illud ante omnia cum grandi reverentia et timore recolere et retinere debemus, quod Dominus in Evangelio dixit: Si dimiseritis, inquit, hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis peccata vestra: si non dimiseritis, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra [Matth. VI, 14]. [In potestate nostra positum est, qualiter in die iudicii iudecimur. Unde nescio qua fronte indulgentiam peccatorum suorum ante tribunal Christi obtinere poterit, qui Deo praecipiente inimicis suis veniam dare non acquiescit.] Apostolus etiam praedicat dicens, Nemini malum pro malo reddentes. Benedicite persequentibus vos; benedicite, et nolite maledicere [Rom. XII, 17, 14]: et iterum, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum [Ibid., 21]: et iterum, Non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes [I Petr. III, 9]. Beatus quoque evangelista Ioannes, qui supra pectus Domini in coena recubuit, in Epistola sua ita nos admonet, dicens, Qui odit fratrem suum, homicida est; et scitis quia omnis homicida non habet in se vitam aeternam manentem [I Ioan. III, 15]: et iterum, Qui dicit se in lumine manere, et fratrem suum odit, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo vadat; quia tenebrae obcaecaverunt oculos eius [Id. II, 11]. Hoc loco fratrem omnem hominem debemus accipere. Dicit etiam ipse beatus Ioannes, Si quis dixerit, Diligo Deum, et fratrem suum odit, mendax est: qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere [Id. IV, 20]? Sed iam [Lov., habet in corpore; dissentientibus editis aliis et Mss.], si iubetis, ista sufficiant. Sunt enim innumerabilia tam in Novo quam in Veteri Testamento, quae causam, de qua loquimur, validissimis testimoniis confirmare videntur, quae omnia longum est ut nunc Charitatis vestrae auribus intimentur. Sed a sanctis animabus etiam parva pro magnis accipiuntur: quia et revera cui parva [Editi, quasi te non pasco; omissa particula in, quam habent plerique Mss.], sed tamen magna, non prosunt, plura prodesse nihil poterunt. Ergo, fratres charissimi, considerantes illud quod iam saepe dictum est, quia omnis lex uno sermone impletur in nobis, id est, Diliges proximum tuum sicut te ipsum; non solum amicos, sed etiam inimicos diligite [quia quicumque hoc implere nolunt, reliqua illis opera bona prodesse non poterunt. Et ideo ita omnibus inimicis vestris dimittite [1361]; ut cum secura conscientia possitis in oratione dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]. Quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.6v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXXII. De diligendis inimicis, I . <<<     >>> SERMO CCLXXIV. Admonitio ista continet quomodo pius et misericors Dominus in potestate nostra posuerit qualiter in die iudicii iudicemur, et quod unicum ac singulare medicamentum sit contra omnia peccata, et quod nullus unquam in veritate se poterit excusare quod non possit diligere inimicos suos.
monumenta.ch > Augustinus > 273