Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXXII. De diligendis inimicis, I .
1 | [In Scripturis et ornamenta sanis et aegris medicamenta. Medicamentum praecipuum, inimicorum dilectio.] In divinis voluminibus, fratres charissimi, ita dispensavit Spiritus sanctus, ut et sanis ornamenta, et aegrotis spiritualia medicamenta deesse non possint. Quam rem ego, Domino donante, cognoscens, unicum ac singulare animarum remedium, tanquam spirituale antidotum studui providere. Primum ac principale medicamentum est animae aegrotanti, ita charitatis dulcedinem retinere, ut non solum amicos, sed etiam inimicos velit toto corde diligere: propter illud quod scriptum est, Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater vester coelestis peccata vestra [Matth. VI, 14]. Ut ergo tam praeclaram dilectionem et memoriter tenere, et operibus possitis, Deo auxiliante, perficere; pauca capitula de Scripturis sanctis excerpsimus, quae unusquisque si non discutiendo, sed credendo susceperit, et peccatorum suorum indulgentiam accipiet, et ad aeternae vitae beatitudinem Deo auxiliante perveniet. |
2 | [Hanc coluere sancti, Ioseph, Moyses, Iob.] In primis consideranda est et totis viribus imitanda benigna etiam erga inimicos antiquorum sanctorum charitas. Nam beatus Ioseph pro parricidii crimine impiis et inimicis fratribus suis non odii amaritudinem, sed charitatis dulcedinem recompensavit. Osculabatur enim singulos, et per singulos flebat. Quibus non solum nihil mali rependens , sed etiam omnia bona retribuens, tam vivo quam mortuo patre germano semper amore dilexit. Beatus quoque Moyses cum frequenter eum populus rebellis non solum contemnere, sed etiam lapidare voluisset, divinae charitatis memor ita pro illis Domino supplicabat, ut clamaret et diceret, Si non dimiseris peccatum populi tui, dele me de libro quem scripsisti [Exod. XXXII, 32]. In ipso enim Veteri Testamento legimus scriptum, Itinera eorum qui iniuriam retinent malefacti, in mortem: et iterum, Ne memor, inquit, sis iniuriae proximi tui [Levit. XIX, 18]: et iterum, Si videris asinum inimici tui in luto iacentem, non praeteribis nisi prius alleves eum [Exod, XXIII, 5]. Quo loco diligenter unusquisque vestrum consideret, quod si asinum inimici non licet in luto dimitti; quanto magis homo ad imaginem Dei factus non debet odio haberi nec negligi? Beatus quoque Iob ita veram et perfectam charitatem etiam cum inimicis fideliter retinebat, ut gaudens et libera conscientia ad Dominum diceret: Si gavisus sum ad ruinam inimici mei, et exsultavi eo quod invenisset eum malum, vel si in corde meo dixi, Bene [Iob XXXI, 29]. |
3 | [Hanc etiam coluit David, et quem inde fructum cepit.] Beatus quoque David, licet virtutibus multis fuerit exornatus, nulla tamen eum actio familiarius Deo coniunxit, quam dilectio inimicorum suorum [I Reg. XVI]. Cui cum inimicus suus in faciem malediceret, maluit tamen parcere et Dei iudicio reservare, quam suae iracundiae satisfacere. Et in tantum non fuit simulata nec falsa sua dilectio, ut ipsos etiam adversarios suos fleret, et in illis qui eos occidere praesumpserant, vindicaret [II Reg. I]. Ideo securus dicebat in Psalmis illud, quod omnes homines satis attento et trementi animo dicere debent: Si reddidi, inquit, retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis; persequatur inimicus animam meam, et comprehendat et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat [Psal. VII, 5 ] [et 6]. Ecce quali maledicto se ipsum condemnat, qui de inimicis diligendis Dei praecepta contemnens, odium in corde servare non metuit. Unde considerandum est, qua fronte vel qua conscientia versiculum istum ex ore suo proferre poterit, qui inimicis suis mala pro malis retribuit. Per Salomonem quoque Spiritus sanctus clamat et dicit: Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas: ne forte videat Deus, et displiceat illi, et avertat iracundiam suam ab eo. [Prov. XXIV, 17, 18]. Et utique cur ab eo averterit, ad illum dirigit qui de inimici ruini congaudet, secundum illud: Qui in ruina laetatur alterius, non erit impunitus [Id. XVII, 5]. Item inibi, Homo homini reservat iram; et a Deo quaerit medelam [Eccli. XXVIII, 3]! et, In hominem similem sibi non habet misericordiam: ipse cum caro sit, reservat iram; et propitiationem quaerit a Deo! Quis exorabit pro delictis ipsius [Ibid., 4, 5]? |
4 | [Quo sensu dicatur, Odio habebis inimicum.] Dicitur quidem in Veteri Testamento, Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum [Levit. XIX, 18]. Sed qui sano intellectu Scripturae divinae sensum agnoscere cupit, sententiam istam hoc modo intelligat, ut diligat omnem hominem proximum suum, et odio habeat diabolum inimicum suum. Quod etiam in uno homine malo impleri potest. In ipso enim uno qui malus est, et proximum habes et inimicum. Nam quod homo est, proximus tuus est; quod malus est, non solum tuus, sed etiam suus inimicus est. Dilige ergo in eo carnem et animam, hoc est, proximum tuum quem Deus fecit; et odio habe malitiam, quam ipso consentiente diabolus intromisit. Quod cum sancto et pio animo feceris, vices coelestis Medici agis, odio habens morbum, et diligens aegrotum. |
5 | [Et illud, Carbones ignis congeres super caput inimici. Non semper littera in Scripturis sequenda.] Item per Salomonem loquitur Spiritus sanctus, Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius [Prov. XXV, 21 ] [et 22]. Hoc ergo loco cum grandi diligentia observandum est, ne forte dum eum non bene intelligimus, de medicamentis nobis vulnera faciamus. Solent enim nonnulli hoc praecepto uti, quasi ad satiandum furorem suum. Dicunt enim apud se: Ecce cibo inimicum meum, ut ardeat in aeternum. Avertat Deus huiusmodi intelligentiam ab animis nostris. Qualiter ergo accipi debeat locus iste, sancti et antiqui patres, revelante Spiritu sancto, definierunt. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, etc.; hoc enim, inquit, faciens, carbones ignis congeres super caput eius. Caput in homine, sensus rationalis intelligitur: qui sensus cum a fervore charitatis recedens factus fuerit frigidus (unde scriptum est, Quia abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum , necesse est ut quod est saluti contrarium sapiat, et cui deberet esse amicus, inimicus existat. Ad sanandum ergo talem phreneticum, homines sanctos et charitatis igne accensos hortatur Spiritus sanctus, dicens: Carbones ignis congeres super caput eius. Cum enim inimico tuo pio animo frequentius benefeceris; quamlibet sit impius et crudelis, barbarus et cruentus, tamen tandem aliquando erubescit et dolet, et poenitere incipit quod admisit. Iam cum poenitentiam coeperit agere, sensus rationalis, hoc est, caput ipsius, incipit charitatis igne succendi: et qui prius quasi frigidus et phreneticus contra te consueverat iracundiam retinere, spirituali calore de tua bonitate succensus incipit te toto corde diligere. Ecce quomodo sancti patres hunc Scripturae locum intelligendum esse dixerunt. Nam absit a sensu catholico, ut eo animo quisque boni aliquid inimico suo conetur impendere, ut eum pro hoc beneficio velit aeterno incendio concremari. Unde cum grandi cautela fidei considerandum est et timendum, ne sequamur litteram occidentem; sed magis vivificantem spiritum diligamus. |
6 | [Ierusalem coelestis: de pace muros habet, pacem non tenenti impervios.] Et illud, fratres charissimi, cum grandi tremore considerare debemus, quod in Psalmo terribiliter Spiritus sanctus dixit. Cum enim illam coelestem Ierusalem, id est, congregationem omnium sanctorum, quae cum Christo est regnatura, ad laudandum Dominum provocaret; cum dixisset, Lauda, Ierusalem, Dominum, addidit, Qui posuit fines tuos pacem [Psal. CXLVII, 12, 14]. Ergo, ut ipsi videtis, Ierusalem illa coelestis muros de pace habet constructos. Qui enim talem pacem et talem charitatem habet ut omnes diligat, et pro bonis orat ut meliores fiant, pro malis supplicat ut cito se corrigant; de qua parte voluerit intrare, illius coelestis Ierusalem portas apertas merebitur invenire. Qui autem non vult habere talem charitatem, qualem et Christus praecepit, et Apostolus docuit, ex omni parte Ierusalem portas clausas inveniet. Et quia oleum charitatis habere noluit, clausis ianuis sponsi, cum illis fatuis virginibus illam metuendam audiet vocem: Amen dico vobis, nescio vos unde sitis [Matth. XXV, 12]. Quomodo enim illis quinque virginibus, quae charitatis oleum habuerunt, illa coelestis Ierusalem aperiet ianuas suas, ut intrent in gaudium Domini sui: sic illis e contrario qui sine charitate veniunt, claudet, et aeterna a se separatione repellet; et implebitur illud quod in Psalmo dicitur de Ierusalem, Quoniam, inquit, confortavit seras portarum tuarum [Psal. CXLVII, 13]. Clausis portis et confirmatis seris, nunquam exiet amicus, nunquam intrare poterit inimicus: quia quomodo iustus nunquam est exiturus a gloria, ita et peccator nunquam poterit liberari a poena. |
7 | [Nihil nos a charitate separet.] Et ideo, si volumus ut ab istis malis nos dignetur divina pietas liberare, ut feliciter in illam coelestem Ierusalem mereamur intrare, totis viribus laboremus ut in nobis impleatur illud quod Apostolus dixit, Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an periculum? an gladius? et illud, Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque principatus, neque potestates, neque altitudo, neque profundum, neque instantia, neque futura, neque creatura aliqua poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro [Rom. VIII, 35, 38, 39]. Ecce, sicut audistis, beatum Apostolum et apostolicos viros tanta ac tam terribilia a charitate Dei separare non poterant. Unde nimis dolendum est, quod cum illi a charitate Dei nec tormentis poterant separari, nos interdum otiosis fabulis separemur, et nonnunquam propter parvissimum convicium et cuiuscumque miseri hominis detractionem ita derelinquimus charitatem , ut cum eo non solum multis diebus, sed etiam mensibus fortassis et annis nec loquamur, nec ad convivium venire velimus: et non attendimus quia dum nos invicem odio habemus, ita muros civitatis Ierusalem contra nos claudimus, ut nullus nobis aditus remaneat, per quem intrare possimus. Et quia civitas illa habitatorem Deum habet, et dicente Ioanne evangelista, Deus charitas est [I Ioan. IV, 16]; qui charitatem habere noluerit, qua fronte vel qua conscientia ad Dominum, qui est charitas, praesumet accedere? |
8 | [Nullus excusari potest, quod charitatem non teneat.] Haec omnia, fratres charissimi, dum vobis paterna pietate frequenter insinuo, absolvo apud Deum conscientiam meam. Et quia nullus unquam erit, qui se in veritate excusare valeat, quod veram pacem et veram charitatem tenere non possit; totis viribus misericordiam Dei deprecemur, ut nobis illam charitatem, sine qua nullus unquam Deum videbit, insinuare et donare dignetur, ut nullis nec tormentis, nec damnis ac persecutionibus ab illius dilectione vel dulcedine separemur. Si iubetis, iam non est opus ut prolixiori vos sermone diutius fatigemus: et ideo iam ista quae ad praesens dicta sunt, vestrae Charitati sufficiant, ut haec Deo placita, quae accepistis, sanctis cogitationibus velut munda animalia assidue ruminetis, et qualiter ea cum Dei adiutorio possitis adimplere, in vestris animis definiatis. Ea quae sequuntur de amore inimicorum, aut die crastino, aut certe die dominico absque aliqua lassitudine corporis opportunius audietis; praestante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. |