Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXXI. De dilectione non solum amicorum, sed etiam inimicorum: et quia potest fieri ut qui inimici sunt, ita ad amicitiam recoventur .
1 | [Inimici diligendi. Dilexit enim nos Deus, etiam inimicos.] Frequenter in Evangelio, fratres charissimi, audivimus Dominum dicentem, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt [Matth. V, 44]. Quare autem Dominus dixit, Diligite inimicos vestros, nisi quia passuri eramus inimicos? Sed dicit aliquis: Quis potest diligere inimicos? Prius te dilexit impium Deus tuus, qui nunquam fuit impius: tu autem etiamsi iam non es impius, fuisti tamen aliquando; quando nemo fit iustus nisi ex peccatore, sicut frequenter cantavimus, Beati quorum remissae sunt iniquitates [Psal. XXXI, 1]: non dixit, Beati qui non fecerunt peccata; sed, Beati quorum remissae sunt iniquitates. Si enim quaeris qui non fecerit, non invenies. Unde ergo quisquam erit beatus? Si remittatur quod fecit, si tegatur quod commisit. Si ergo iam tibi peccatum dimissum est, ille te insequitur qui nondum est iustus. Et tu antequam iustificareris, alios persequebaris; perieras, et inventus es: et ille qui tibi adversatur, invenietur, et non persequetur. Noli cogitare quod tuis meritis talis factus sis; quia gratia Dei te talem fecit. Et bene considerans videbis potentem esse Deum, qui talem faciat eum, quem iuste videris odisse . |
2 | [Quam iniuste malorum optetur interitus.] Dicis enim tu tibi quasi iustus: Magna est patientia Dei, quae illum talem vivere sinit. Atque utinam hoc solum dicas: sed timeo ne insuper reprehendas, dicens, Quid placuit Deo talibus parcere? Quare tanta mala faciunt homines, et vivunt? Sic dicat alius: O Deus, quare vivit iste qui tanta dicit, et tuam iustitiam reprehendit? non enim attendit quid ipse dicat, sed attendit quid alius faciat. Qui tibi displicet, fortassis non reprehendit, nec effundit istas contumelias in Deum, quomodo tu facis. Ecce puta quia Deus, quomodo tu vis, nulli malo velit parcere: quid de te facturus est, qui sine peccato esse non potes? Non attendis ubi te inveniat? Roga ergo, ut non solum aliis, sed etiam et tibi parcat. Hoc itaque, fratres, habent quasi proprium omnes iniqui: nolunt ut parcat Deus iniquis, et non vident quid ipsi sint, etiam ex hoc ipso quod ita volunt. Sed ego iustus sum, inquis. Si tibi non parceret Deus cum esses iniquus, quomodo ad iustitiam pervenisses? An forte volebas ut Deus usque ad te patiens esset, quousque tu pervenires ad iustitiam? Quia Deus extendit pontem misericordiae suae, ut tu transire posses; hoc vis ut iam subducat, ne alius transeat? |
3 | [Qui hodie malus, forte cras nobis erit melior.] Diligamus ergo, fratres charissimi, inimicos nostros. Forte qui hodie est amicus tuus, talia peccata facturus est, ut in vita aeterna tecum esse non possit: non enim scis quid pariat crastinus dies [Prov. XXVII, 1]. Et e contra qui inimicus est, forte sic ad poenitentiam convertetur, ut in illa coelesti Ierusalem civis tuus esse mereatur, et forte etiam maior efficiatur. Non vobis hoc difficile videatur. Interrogemus Scripturas, et in ipsis hoc evidentius agnoscere poterimus. Paulus apostolus prius sceleratus erat inimicus Christianorum, rapiebat, vastabat, saeviebat. Ibi erat quando lapidatus est martyr Stephanus. Parum illi erant manus suae, manibus omnium lapidabat: quia ut illi non impedirentur vestimentis suis, sed liberis manibus saxa proiicerent, omnium vestimenta servabat; ac sic in omnium manibus scelus operabatur. Videte virum una voce Domini ex persecutore factum praedicatorem. Praecessit eos quos oderat: illi enim omnes christiani quos insequebatur, tales non erant, qualis ipse factus est. Non enim omnes illi Apostoli erant, quod ipse factus est. Videtis fieri posse ut inimicus qui erat hodie, sit non solum amicus et frater in gratia, sed etiam praecedat et melior fiat. |
4 | [Orationis fructus mors inimici. Homo et peccator duo sunt.] Ergo, fratres mei, christiani illi omnes quos persequebatur Saulus, putatis quia non rogabant? Utique, si noverant Christum, si christiani erant, si noverant ipsum Dominum Iesum pro impiis mortuum. Non enim mortuus est pro fidelibus; sed mortuus est ut faceret fideles. Rogo vos, fratres, diligenter, attendite, Dominus et Salvator noster, qui mortem suam praestitit infidelibus, quale sit illud quod servat fidelibus? Et hoc considerate, quia quos persequebatur Paulus apostolus, bene noverant misericordiam Dei, et sciebant quod Saulus ille persecutor poterat fieri praedicator: et ideo oraverunt pro illo, et exauditi sunt. Ille persequebatur; sed illi vicerunt. Illi eum magis occiderunt et interfecerunt rogando pro eo. Quomodo? Ecce una voce prostratus est persecutor. Surrexit enim iam non persecutor, sed praedicator: qui ergo persequebatur mortuus est. Quaere persecutorem, et non invenies iam; quia surrexit. Ergo illi potius occiderunt eum orando, quam ille persequendo. Et vos ergo, fratres, sic orate pro inimicis vestris, ut occidat eos Deus: id est, ut eorum malitiam, quae vobis inimicatur, occidat. Sic enim non occidit quod creavit, sed quod ipsi sibi fecerunt. Homo enim et peccator, duo nomina sunt. In ipsis duobus nominibus quaere quid fecerit Deus, quaere quid suaserit diabolus. Homo a Deo factus est: peccatum, suadente diabolo, ab homine factum est. Quis horum duorum te persequitur? Si enim tu bene vivis, non te persequitur, nisi qui malus est: non ergo homo, sed peccator te insequitur. Roga pro homine, ut exstinguat Deus peccatorem. Cum enim mortuus fuerit peccator, nihil tibi adversabitur; imo consolabitur vivens, qui te in peccatis mortuus persequebatur. |
5 | [In dimittendo omnis spes nostra. Maximum Deo offertur sacrificium. Omnibus id promptum. Eleemosynae duae. Spiritualis praestat.] Non vobis ergo grave sit, per ipsius Domini nostri misericordiam vos obtestor, quia spes nobis alia non est, nisi dimiserimus quidquid nos laeserint homines. Nemo nos fallat. Aliud maius sacrificium non est quod debeamus Deo, nisi quidquid boni est, etiam malis hominibus, sed tamen hominibus fecerimus. Dicit tibi Deus: Ego non ex te cresco, sed tu ex me; sacrificium volo quod prosit homini: sic ad me pervenit quod tibi prosit. Potes mihi dicere: Non habeo quod tribuam indigenti, non possum ieiunare frequenter, et a vino vel carnibus abstinere non possum. Numquid potes mihi dicere, charitatem te habere non posse? Ipsa est cuius possessio tanto plus augetur, quanto amplius erogatur. Dimitte ergo quod tenebas; ne adversus te ille teneat aliquid, cui non habes quod dimittas: Dimittite et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis [Luc. VI, 37 ] [et 38]. Scitote, fratres charissimi, quia duae sunt eleemosynae: una cordis, alia pecuniae. Eleemosyna cordis est, dimittere quod laesus es. Nam dare aliquid indigenti aliquando quaeris, et non habes: indulgere peccanti, quantum volueris, redundat tibi. Aurum, argentum, vestem, frumentum, vinum et oleum potest fieri ut aliquoties non habeas, unde pauperibus tribuas: ut autem omnes homines diligas, et hoc aliis quod tibi ipse velis, et ut inimicis tuis indulgeas, nunquam te poteris excusare; quia si in cellario vel in horreo non habes quod dare possis, de thesauro cordis tui potes proferre quod tribuas. Et cum omnibus hominibus, etiamsi sola sit, bona voluntas sufficiat, et eleemosyna cordis multo maior sit, quam eleemosyna corporis; quis est qui vel umbram excusationis possit praetendere? Et illud attendite, fratres, quia charitatis eleemosyna sine terrena substantia sufficit sibi: illa vero quae corporaliter datur, si non benigno corde tribuitur, omnino non sufficit. Et quia, sicut ipsi videtis, fratres charissimi, ad remissionem omnium peccatorum, si substantia terrena non fuerit, charitas et dilectio inimicorum satis abundeque sufficiunt; nulla nobis excusatio de hac re in die iudicii remanebit, nec dicere aliquis poterit non se habuisse unde sua peccata redimeret. |
6 | [Adhortatio.] Et ideo omnes homines studeamus toto corde diligere; orantes, ut qui boni sunt, meliores fiant, et in opere bono permaneant; qui mali sunt, cito se corrigant: timentes illud quod Dominus comminatus est dicens, Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra [Matth. VI, 15]. Sed magis cum ipsius adiutorio laboremus, ut illud in nobis possit impleri, Date, et dabitur vobis; dimittite, et dimittetur vobis. Cum ergo secundum praefatam Domini sententiam, qua dixit, Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater vester coelestis peccata vestra [Ibid., 14], in potestate nostra positum sit, qualiter in die iudicii iudicemur; dimittamus omnibus inimicis nostris: ut libera conscientia possimus in oratione dominica dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Ibid., 12]. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |