monumenta.ch > Augustinus > 270
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXIX. Exhortatio ad tenendam vel custodiendam charitatem. Ostendit etiam admonitio ista quod nullus se unquam in veritate poterit excusare quod veram charitatem habere non possit. Aliquas etiam sententias de homilia sancti Augustini, quam de charitate scripsit, prout nobis opportunum visum est, huic sermoni credimus inserendas. <<<     >>> SERMO CCLXXI. De dilectione non solum amicorum, sed etiam inimicorum: et quia potest fieri ut qui inimici sunt, ita ad amicitiam recoventur .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXX[Florus, stare voluisti.]. De dilectione charitatis et odio cupiditatis; et quod regnum coelorum non solum duobus minutis, sed etiam bona voluntate emi possit; et de tribulatione uvarum et olivarum [Hic in Ms. Colb. repetitur, non habens culpam, et poenam sustinens.].

1 [Charitas et cupiditas simul esse nequeunt.] Beatus apostolus Paulus, fratres charissimi, ut nobis verae ac perfectae charitatis dulcedinem commendaret, amaritudinem cupiditatis nobis exposuit: et velut peritissimus ac spiritualis medicus, quid fugere et quid expetere debeamus, ostendit. Et quia radix omnium malorum est cupiditas, et radix omnium bonorum est charitas, et simul ambae esse non possunt; nisi una radicitus evulsa fuerit, alia plantari non poterit. Sine causa ergo aliquis conatur ramos incidere, si radicem non contendit evellere. Sic enim idem ait apostolus: Radix omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes naufragaverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis: tu autem, homo Dei, haec fuge. Audiamus ergo consilium illius, in quo Christus Dominus loquebatur: et quantum possumus, studeamus amaritudinem avaritiae fugere, si volumus ad charitatis dulcedinem pervenire.
2 [Diviti quid agendum de divitiis suis. Patrimonii augmentum iniuste optatur.] Sed quando de contemptu divitiarum loquimur, respondet mihi aliquis dives: Didici non sperare in incerto divitiarum, nolo dives esse, ne incidam in tentationem; sed quia iam sum, quid facturus sum de his quae habere mihi iam contigit? Sequitur Apostolus, Facile tribuant, communicent [I Tim. VI, 10, 11, 18]. Quid est communicare? Communem rem tuam facere cum illo qui non habet. Si ergo communicare coeperis, non eris ille praedo et ille raptor, qui necessariis pauperum tanquam rebus alienis incubat. Etenim communem fecisti rem tuam cum his qui non habent, et amplius praestas, qui etiam praerogator pauperum factus es. Tu aliquantam curam geris, ut ad securum pauperem victus perveniat, et in hoc misericordiam praerogas: et propterea defert tibi Deus honorem, et quasi tibi dicit, Prior de re communi tolle quod sufficit necessitatibus domus tuae; quod reliquum est, da Christo. Para te audire, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi: esurivi enim, et dedistis mihi manducare [Matth. XXV, 34, 35]. Forte contemnebas nescio quem pauperem aut egenum: noli contemnere Christum in coelo sedentem, in terra egentem; veniet cum retributione, et vita aeterna, et igne aeterno. Hoc ergo cogitans potes cum aliqua spe etiam dives esse. Si autem adhuc vis fieri dives, et non solum ea quae superflua tibi iacent, non vis erogare indigentibus, sed etiam augere vis patrimonium tuum; forte et de rapinis aliquam spem habes. Nisi forte hoc dicas: Scit Deus quia non de rapinis volo augere patrimonium meum. Unde vis augere? Emendo. Innocens tibi videris, quia emendo vis augere? Rapina non es malus, sed voto malus es. Si quis tibi dicat, Vende res tuas; exhorrescis, expavescis, maledictum putas. Cum ergo emere cupis, nonne hoc optas, ut res suas alii vendant? Nam quomodo poteris emere, si alius non compulsus fuerit venundare?
3 [Minor ad bonum quam ad malum labor. Pretium regni coelorum. Omnibus in promptu est. Bona voluntas est charitas.] Et hoc videte, fratres, quantum laboret qui exspoliare vult vestitum; et quam sine labore sit ille qui vestire vult nudum. Si enim habet, profert et dat; si non habet, sufficit ei coram Deo voluntas bona. Ecce non laborat si habet: si vero non habet; quia quod valde necessarium est habet, pauper est in arca, sed dives est in conscientia; pauper est in domo, sed dives est in animo. An forte nihil habes, quia bonam voluntatem habes? Audi nato Domino clamantes Angelos, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis [Luc. II, 14]. Quam parvo constat regnum coelorum! quam vili pretio tanta possessio proponitur! Proponitur enim in terra, quod possideas in coelo; proponitur in tempore, quod possideas in aeternum. Non potes dicere: Non habeo unde emere possim, quia tanta est illa possessio, ut pretium congruum invenire non possim. Nonne tantum valet, quantum habere potueris? et hoc superfluum. Quantum valuit Zacchaeo? Dimidium patrimonium: erat enim dives. Dimidium rerum mearum, dixit, do pauperibus [Id. XIX, 8]. Sed quia prior emit, forte tu non invenis quod emas? emit enim regnum coelorum. Et ille emit, et tibi integrum servatur quod emas. Noli timere ne angustet te compossessor: omnibus latum est quod charitas possidet. Duobus minutis emit quaedam vidua regnum coelorum. Misit in gazophylacium duos nummos: Amen, amen dico vobis, nullus amplius misit in domum Dei quam ista vidua: illi enim de abundantia sua miserunt, haec autem totum quod habuit misit [Marc. XII, 42, 44] Quia enim praebebat ei Dominus victum, iam ei duo nummi superflui restiterant ad victum eius diei: ideo misit illos in domum Dei, et emit sibi regnum coelorum. Ecce quod timebas ne charum esset, et non esses idoneus, en duobus nummis valet. Si terrebat te pretium quod dedit Zacchaeus, consoletur te hoc pretium quod dedit haec vidua. Plus addo, charissimi; valet et vilius. Vilior est calix aquae frigidae, vilior est sola bona voluntas: audi clamantes Angelos, In terra pax hominibus bonae voluntatis. An forte non bene diximus viliorem bonam voluntatem? Imo ipsa est omnibus charior, et totum habet qui bonam voluntatem habet: quia et in dimidio rerum suarum Zacchaeus, si bonam voluntatem non haberet, nihil dedisset. Bona enim voluntas, ipsa dicitur charitas. Et quid ait Apostolus? Si distribuero omnia mea pauperibus, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest [I Cor. XIII, 3]. Totum ergo habet, qui bonam voluntatem habet. Ipsa est quae potest sufficere, si caetera non sint: si autem sola desit, nihil prodest quidquid habitum fuerit. Sola sufficit, si adsit: caetera omnia nihil prosunt, si sola charitas desit. Si haberes in domo tua thesauros unde securus esses, gauderes et exsultares: In corde habes bonam voluntatem, et tristis es? In arca posses timere furem, in corde habens bonam voluntatem nihil times [Huic emendando opem attulerunt tres bn. quatuor cl. a. cb. f. fs. g. lr. m. pr. rm. vd.] [Note: Alias, de Verbis Domini 49.].
4 [Iustitiam appetenti imminet a malis pati.] Forte aliquis cogitat, et dicit: Si res meas pauperibus dare coepero, et de adversariis meis pro Dei amore me vindicare noluero, et humilis ac mansuetus esse contendero, statim mihi necesse erit persecutiones hominum malorum sustinere. Qui haec times, non legisti quia per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei [Act. XIV, 21]? non audisti Scripturam dicentem, Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem [Eccli. II, 1]? Verum est quia ubi Deum in veritate coeperis quaerere, necesse tibi erit superborum vel malorum hominum nequitias sustinere: quia non sic ab illis colitur Christus, quomodo eis quotidie praedicatur; quoniam et quidquid volunt, quidquid petunt a Deo, in luxuriis suis et in conviviis volunt consumere, in spectaculis, in nugis, in fornicationibus, in ebrietatibus. In his volunt consumere, quo desiderant abundare: et tunc putant quia bonus est Deus, quando illis praestat unde corrumpantur.
5 [Inde magis proficit. Mali torcularia unde uva premitur et oliva. Pro ipsis orandum.] Sed dicit aliquis: Ecce tempora aspera sunt, et asperiora erunt. Per ista asperiora proficit magis Ecclesia, proficiunt illi qui sursum cor habent: et illi qui sursum cor non habent, tumultuatur eis cor in terra, et dicunt cordi suo locum mutare, ut etiam ipsi sursum cor habeant, cantantes nobiscum, Ad te, Domine, levavi animam meam [Psal. XXIV, 1]. Tale est dicere, Severiora sunt tempora: quale si quis dicat, severiora esse tempora olivae, cum fructus colligitur, quia in torcular mittitur. Quando enim pendebat in arbore, laeta tempora videbantur; et non attendunt quia amurca plena erat. Venit quasi asperius tempus, venit tempus torcularis, veniunt maiores pressurae. Per peccata enim et crimina superborum, per avaritiam luxuriamque malorum maiores pressurae fiunt generi humano. Omnes enim mali et amatores mundi quasi torcularia sunt. Sicut enim in torcularibus et uva premitur et oliva, ut vinum et oleum reponatur in canava [Notatur a Possidio in Indiculi capite 8; et a Floro citatur ad I Cor. IV, et ad Philipp. I.]: ita per nequitiam malorum hominum, qui boni et iusti sunt, multis tribulationibus corporaliter fatigantur, ut animae eorum tanquam oleum ac vinum recondi in aeterna beatitudine mereantur. Noli ergo de Dei misericordia vel iustitia desperare, quoties te videris ab iniquis hominibus fatigari: sed considera quod illi qui te persequuntur, apud Deum velut molae ac torcularia deputantur; tu vero tanquam oliva, et quasi uva legitima, parvo tempore pressuram malorum hominum sustinere cogeris: sed postea illis sine fine remanebit opprobrium, tu felici commutatione transibis ad regnum. Et tunc liberatus ab omnibus malis, cum propheta poteris dicere, Transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium [Psal. LXV, 12]. Sed ut ad istam merearis beatitudinem pervenire, ora pro illis qui te persequuntur; quia potens est Deus ut illos convertat ad bonum; et qui nunc paleae esse videntur, de zizaniis in triticum, de amurca in oleum transeant; et qui modo alios per nequitiam persequuntur, ipsi postea persecutionem pro iustitia patiantur; et qui nunc res alienas crudeliter volunt rapere, res suas incipiant pauperibus misericorditer erogare. Quam rem si, orantibus vobis, secundum suam consuetudinem pietas divina praestiterit, non solum de vestra, sed et de aliorum salute duplicem mercedem in aeterna beatitudine, remunerante Deo, capietis: quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.6v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXIX. Exhortatio ad tenendam vel custodiendam charitatem. Ostendit etiam admonitio ista quod nullus se unquam in veritate poterit excusare quod veram charitatem habere non possit. Aliquas etiam sententias de homilia sancti Augustini, quam de charitate scripsit, prout nobis opportunum visum est, huic sermoni credimus inserendas. <<<     >>> SERMO CCLXXI. De dilectione non solum amicorum, sed etiam inimicorum: et quia potest fieri ut qui inimici sunt, ita ad amicitiam recoventur .
monumenta.ch > Augustinus > 270