Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXIX. Exhortatio ad tenendam vel custodiendam charitatem. Ostendit etiam admonitio ista quod nullus se unquam in veritate poterit excusare quod veram charitatem habere non possit. Aliquas etiam sententias de homilia sancti Augustini, quam de charitate scripsit, prout nobis opportunum visum est, huic sermoni credimus inserendas.
1 | [Charitatis possessio dulcis et acquisitio facilis, quam Christianorum omnium cordibus Spiritus sanctus infundit. Charitas insociabilis est cum cupiditate. Charitatis dulcedo.] Quod vobis verae charitatis bonum tam frequenter insinuamus, fratres charissimi, illa vel maxime res facit, quia praecipuum ac peculiare ipsius Domini mandatum est, et nihil est quod dulcius haberi, et cum Dei adiutorio facilius vel felicius possit impleri. In animo enim nostro res agitur; in quo si aliquid mali non intromittat voluntas, locum invenire nescit iniquitas; et ubi si radix omnium malorum cupiditas non fuerit, radix omnium bonorum charitas deesse non poterit. Prima et singularis divinae misericordiae causa est, quod per Spiritum sanctum ita ipsa charitas diffunditur in cordibus omnium Christianorum [Rom. V, 5], ut eam, si velint, possint iugiter custodire, et dulcedine ipsius incessabiliter satiari. Et quia contrariis solent sanari contraria, et nihil ita est adversum vel contrarium charitati, quae fundamentum est omnium bonorum, quam cupiditas, quae radix est omnium malorum, et istae duae simul esse nullatenus possunt; quia revera dulcedini non convenit cum amaritudine, nec luci cum tenebris, nec vitae cum morte: quicumque in se radicem cupiditatis dominari cognoscit, imploret Dei adiutorium, ut possit exstirpare cupiditatem, et plantare charitatem. Hoc enim qui fideliter fecerit, omnia Dei praecepta cum gaudio et exsultatione implebit; quia quoties ei aliqua amaritudo saeculi supervenerit, praevalere eam in illo charitatis dulcedo penitus non permittet, et sic ei vera charitas insinuat dulcedinem omnium bonorum coelestium, ut eum patienter faciat tolerare amaritudinem terrenorum. Secunda causa est, quia tam levis est sarcina charitatis, ut non premere sed levare consueverit. Qui enim illam, quomodo a Christo accepit, cum ipsius adiutorio servare voluerit, nec pedibus currendo nec manibus operando fatigationem sentire, nec in humeros suos aliquas graves sarcinas portando poterit laborare: quia et quamdiu se in aliquibus duris operibus pro amore charitatis exercet, dulcedo amoris ipsius eum laborare non sinit; quia quidquid non amanti grave est, amanti suave ac leve est. |
2 | [Studia et opera illius.] Teneat ergo unusquisque bonam voluntatem, et omnes homines sicut se ipsum diligat; et quod sibi ab aliis fieri optat, hoc aliis fieri velit. Pro bonis oret, ut a Domino custodiantur; pro mediocribus, ut meliores fiant; pro malis, ut cito se corrigant: et in omnibus peccatoribus vitia potius quam ipsos homines odio habeat; et ad vicem bonorum medicorum, morbum oderit, non aegrotum. Nam qui in peccatoribus vel in quibuscumque inimicis suis magis ipsos quam vitia eorum odio habet, aut in praesenti eos desiderat puniri, aut in futuro aeterno incendio concremari. Quae res quam exsecranda et abominabilis sit, evidenter sancta Charitas vestra cognoscit. Boni vero christiani omnes inimicos suos magis corrigi quam perire desiderant, et pro ineffabili bonitate student nec illis nec aliis maledicere, propter illud quod scriptum est, Neque maledici regnum Dei possidebunt [I Cor. VI, 10]: nunquam iurare; quia scriptum est, Vir multum iurans implebitur iniquitate, et non discedet de domo illius plaga [Eccli. XXIII, 12]. Quod autem dicit de domo illius non discedere plagam, non de domo terrena, sed de anima eius intelligendum est, quae templum est Dei. Studeat etiam nunquam mentiri; quia scriptum est, Os quod mentitur occidit animam [Sap. I, 11]: et, Perdes eos qui loquuntur mendacium [Psal. V, 7]. Iustitiam tenere contendat propter illud, Beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore [Psal. CV, 3]. Castitatem tenere toto corde festinet; quia castitas Angelis facit consimiles. Haec ergo omnia quae suggessi, et brevia sunt, ut possint memoriter teneri; et tam suavia vel dulcia, ut debeant Deo auxiliante operibus adimpleri. |
3 | [Ab his excusatio nulla est. In charitate omnia bona.] Ecce in his omnibus verae ac perfectae charitatis operibus, sicut iam dictum est, nihil aut manibus aut pedibus agitur, ut se aliquis per impossibilitatem aut infirmitatem excusare conetur. Cum enim et cupiditas omni amaritudine amarior, et charitas omni dulcedine dulcior sit; quare durum et asperum iugum avaritiae cum tantis periculis ac laboribus homines portare volunt, et dulce onus Christi et suave iugum ipsius de cervicibus suis excutiunt? Contra ista quae Charitati vestrae suggessi, nullus qualemcumque vel verisimilem poterit excusationem praetendere, ut se dicat ea non posse perficere. Non enim ei dicitur, Ieiuna plus quam potes, vigila plus quam praevales; nec hoc ei imponitur ut a vino vel a carnibus abstineat, si hoc infirmitas corporis sui non tolerat. Et si forte non praevalet esse perfectus, non cogitur vendere omnia sua et dare pauperibus. Et si virgo esse non potest, non ad hoc premitur ut uxorem non permittatur accipere. In his enim omnibus quae ad corporis fatigationem pertinent, nullus Christianorum invitus cogitur: sed qui potest implere, Deo gratias agat; qui vero non potest implere, charitatem veram teneat, et in ipsa habebit omnia: quia sine istis bonis operibus, quae supra commemorata sunt, charitas sufficit sibi; illa vero bona opera sine charitate prodesse omnino non poterunt. Hoc totum ideo iterum atque iterum dico vobis, fratres charissimi, ut plenius possitis agnoscere quia nullus se poterit excusare, quod Dei praecepta non possit implere: quia quando se de illis in quibus corpus laborat excusare tentaverit, ab illis quae in animi virtute consistunt, et praecipue a charitate, in qua continentur omnia bona, nihil poterit praetendere, quod iam non possit Deo auxiliante perficere. Et ideo qui veram charitatem noluerit tenere, non invenit quod in veritate aliis, sed quod sibi debeat imputare. |
4 | [Sine illa nullum bonum.] Tenete ergo, fratres charissimi, dulce ac salubre vinculum charitatis, sine qua dives pauper est, et cum qua pauper dives est. Dives si charitatem non habet, quid habet? Pauper si charitatem habet, quid non habet? Et quia, sicut dicit beatus Ioannes evangelista, Charitas Deus est [I Ioan. IV, 16]; quid pauperi deesse poterit, si per charitatem Deum habere meruerit? et e contra, quid diviti terrena facultas proderit, si Deum habere non meruerit? Amate ergo et tenete charitatem, fratres charissimi, sine qua nullus unquam Deum videbit. Nolite vobis sine charitate blandiri, etiamsi reliqua bona opera perfeceritis: sed timete illud quod scriptum est, Qui universam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus [Iacobi II, 10]. Quod est hoc unum, nisi vera et perfecta charitas; de qua iterum Apostolus dixit, Omnis lex in uno sermone implebitur in vobis, Diliges proximum tuum sicut te ipsum [Galat. V, 14]? Nam in tantum reliqua opera sine charitate nihil prosunt, ut libera voce clamet Apostolus, Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest [I Cor. XIII, 3]. Et ideo quia ipsa est vera charitas quae omnes homines diligit; qui se cognoscit vel unum hominem odio habere, festinet amaritudinem fellis evomere, ut dulcedinem in se charitatis mereatur excipere: quia sine illa nec ieiunia, nec vigiliae, nec orationes, nec eleemosynae, nec fides atque virginitas ullum hominem adiuvare valent. Et quia de charitate nos admonens Apostolus dixit, In charitate radicati et fundati [Ephes. III, 17], et radix omnium bonorum est charitas; evidentissime constat quod quomodo quaelibet arbor pulchra et amoena, et floribus ac fructibus plena, si in ea radix viva non fuerit, omnis eius pulchritudo marcescit: ita et quilibet christianus, si reliqua bona opera tanquam in ramis se habere monstraverit, et de ipsis sine charitate praesumens, radicem ipsius charitatis habere noluerit, sine ullis fructibus sterilis remanebit. |
5 | [Charitatis encomium.] Vera enim charitas in adversitatibus tolerat, in prosperitatibus temperat, in duris passionibus fortis, in bonis operibus hilaris, in tentatione tutissima, inter veros fratres dulcissima, inter falsos patientissima, inter insidias innocens, inter iniquitates gemens, in veritate respirans; casta in Susanna in virum, in Anna post virum; in Maria praeter virum; humilis in Petro ad obediendum, libera in Paulo ad arguendum, humana in Christianis ad confitendum, divina in Christo ad ignoscendum. Vera enim charitas, fratres charissimi, anima est omnium Scripturarum, prophetiae virtus, scientiae solidamentum, fidei fructus, divitiae pauperum, vita morientium. Hanc ergo fideliter retinete, hanc toto corde et tota animi virtute diligite, huic iugiter adhaerete. Suavis enim est Dominus et omni dulcedine dulcior. Societas ipsius non habet amaritudinem, conversatio ipsius non habet dolum. Si illam volueritis ex integro corde tenere; et in hoc saeculo vos faciet cum gaudio Dei praecepta perficere, et in futuro ad praemia aeterna pervenire. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |