1 | [In mandatis Dei servandis discipulus et doctor aeque consentiant. Haec qui non servat horret vitam.] Cum nobis pro officio competat dicere, vobis autem conveniat pro devotione audire; quid tam necessarium tamque pertinens poterit utrisque contingere, quam ut quod religiose dicitur, et devote auditur, obsequiis competentibus teneatur? Nam si religiosa non tacere, lucrum est, tacere dispendium; quanto itaque potiora lucra poterunt provenire, cum operationis effectu monstratur, quidquid magisteriis coelestibus et discitur et tenetur? Par enim causa et dicentem et audientem constringit, ut utriusque professio factorum testificatione signetur. Et quamvis dissimile sit doctoris discentisque officium; tamen utriusque par esse debet sanctarum legum obsequium: ut iungantur factis, qui separantur officiis: copulentur opere, qui diversi sunt nomine; et quos vocabula ab invicem separant, eos observantia praeceptorum fideliter ac devote coniungat. Quare sic fit ut utriusque diversus sit actus, sed observantiae par sit necessarius in utrisque effectus: ut factorum in ambobus conspiret assensus, quibus diversus est in vocabulis sonus. In doctore enim molesta est causa, dicere, nec facere; praecipere, nec observare: in discente vero audire velle quod nolit implere; aures quidem auditui accommodare, et ab opere voluntatem avertere. Caeterum qui facit quod docet, et qui quod imperat complet, maximus in coelestibus sententia Domini declaratur [Matth. V, 19]. At vero qui quod discit negligit, et qui quod audit contemnit, salutis reus existit; quia observanda contempsit, et pericula non vitavit. Amat enim mortem, qui vitae praecepta non servat; et horret vitam, qui peccata morti debita desperata mente frequentat. Ut enim per observantiam legis vita acquiritur; ita per contemptum mors a contumacibus invenitur, dicente Domino, Si vis in vitam venire, serva mandata [Id. XIX, 17]. Ita enim perfectus doctor liber est a discente, quem docuit, ut discipulus contemptor inexcusatus erit, qui facienda didicit, et contempsit. Nam et doctor e contrario gravius affligitur, et obsequentis discipuli exemplo plectitur, qui facienda aliis tradidit, quae ipse non fecit; ut nec a discipulis quos docuit potuisset ediscere; ut quibus doctrinae tradiderat magisterium, ab iisdem factorum mutuaretur exemplum. Neque enim perfectio in legum est notitia constituta, cum sit scriptum, Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur [Rom. II, 13]. Neque enim, inquam, is religiosus et sanctus est, qui novit legem cessantibus factis; cum expediat facere quam docere nec facere; quia molestum est docere, et non facere. |
2 | [Benignitas Dei in hominem, quem minis ad se allicit et promissis, quem plectit invitus. Meretur homo ex eo quod vult. Vos amici mei estis,] inquit, si feceritis quae mando vobis [Ioan. XV, 14]. O magna bonitas Dei, cui cum pro conditione reddere debeamus obsequia, utpote servi Domino, famuli Deo, subiecti potenti, mancipia redemptori; amicitiarum nobis praemia repromittit, ut a nobis obsequia debita servitutis extorqueat: ut quos nolle servire conspicit sponte, suorum beneficiorum possit promissionibus invitare; et quorum voluntates a se conspicit alienas, eorum mentes praemiorum liberalitatibus constituat suas! Nam unde frequenter aut invitat praemio, aut terret supplicio, nisi ut benignitatis consilio, a se formato homini consulat, redempto provideat; ut qui non terretur supplicio, invitetur praemio; et quem metus a peccato revocare non possit, promissionum benignitas possit? Cupit enim etiam nocentibus subvenire : desiderat misereri peccantibus. Si quis peccaverit, dignos fructus exhibeat poenitentiae. Invitus enim in reos vindicat, si Dei indulgentiam miserentis contemnant . Amat enim corrigi peccatores, qui in vitam, non in mortem, a principio constituit homines. Ipse enim sibi infert interitum, qui medentis Domini contemnit consilium. Revertimini, inquit, ad me, et revertar ad vos [Malach. III, 7]: et iterum, Nolo mortem morientis, tantum revertatur et vivat [Ezech. XVIII, 32]. Non vult Dominus in quemquam dominari mortem, non vult in poenam deduci hominem, quem in vitam constituit. Caeterum homo ipse se dignum efficit mortis, qui non paruerit legi. Odit vitam, qui divinam contempserit disciplinam. Nam cum Dominus quid vellet quidve nollet homini demonstraret ; quae observanti vitam, contemnenti afferunt mortem. Ita enim de contemptu vita non poterit provenire, ut de observantia mors evenire non poterit; ut iam homo quod voluerit mereatur, et ex eo quod meruerit iudicetur: et hoc totum in voluntate hominis consistit, qui sibi ex qualitate vitae meritum quod haberet invenit. Quare his sollicite perpensis, id est, unde salus, et unde periculum enascatur, salutis commoda diligenti observantia teneamus, et periculorum incommoda de legis contemptu ut providi caveamus: ut dum tenentes prospera et repellentes adversa in conspectu Domini invenimur, ab ipso cum omnibus sanctis in aeterna saecula muneremur. Amen. |