monumenta.ch > Augustinus > 267
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXVI. Quales sint christiani boni, et quales mali . <<<     >>> SERMO CCLXVIII. De mandatis Dei servandis .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXVII[Editi, Concordiam habent. At manuscripti, concordes habent.]. Ad Competentes exhortatorius [Manuscripti non habent, quia et tua mea sunt. Legendum forte, Opera Patris quae dicit, opera sua sunt.].

1 [Competentes quasi simul petentes. Quid petant.] Hodie, fratres charissimi, specialiter ad Competentes humilitatis nostrae sermo dirigitur. Et quamvis omnibus etiam fidelibus baptizatis admonitio nostra conveniat, et unusquisque qui de animae suae salute sollicitudinem gerit, unde proficere possit credimus quod in ista humili suggestione nostra reperiat; peculiariter tamen eos qui nunc Baptismi sacramenta desiderant, volumus admonere. Primum ergo Competentes isti, quare hoc nomine vocentur, agnoscant. Competentes dicuntur simul petentes: quomodo consedentes nihil est aliud, nisi simul sedentes; et colloquentes nihil aliud est, nisi simul loquentes; concurrentes sine dubio non intelliguntur, nisi simul currentes: ita et Competentes non possunt aliud intelligi, nisi simul petentes. Ecce iam quare hoc nomen Competentes habeant, didicerunt: nunc vero isti qui simul petunt, debent scire quid petunt. Quid ergo petunt qui Baptismi sacramenta desiderant? Quid utique, nisi ut qui erant vasa diaboli, mereantur effici vasa Christi? Totum in nobis spiritualiter impletur ministeriis Angelorum.
2 [Ad id obtinendum qui se praeparent. Odium dimittant. Iniuste possessa restituant.] Ideo rogo vos et commoneo, omnes Competentes, et contestor simul et annuntio, ut cum Dei adiutorio in istis diebus usque ad Pascha diligenter perscrutemini conscientias vestras, ne forte sit vel unus homo contra quem odium in corde teneatis. Si enim ille qui baptizandus est, iracundiam vel odium in corde reservat, nescio si in eo gratia divina proficiat. Dicturus est enim, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]. Et si hoc in eo futurum est quod ipse orat; quid superest, nisi ut quomodo ipse dimiserit, sic ei iustitia divina dimittat, secundum illud quod Dominus ipse dixit, Date, et dabitur vobis; dimittite, et dimittetur vobis [Luc. VI, 37 ] [et 38]: ac sic qui non dimiserit, ipse contra se ianuam divinae misericordiae claudit, dicendo, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus. Primo ergo hoc specialiter Competentes attendant, ne ullum hominem odio habeant. Secundo interrogent conscientias suas, et si alicui, ut evenire solet, fecerunt iniuriam, cito veniam petant. Tertio si aut per furtum, aut per falsum testimonium, aut per aliquam calliditatem, aut per stateras dolosas vel mensuras duplices cuicumque aliquid abstulerunt; si secundum exemplum Zachaei non possunt in quadruplum [Id. XIX, 8], vel simplo restituant. Nam nescio qua fronte gratiam divinae misericordiae se credit posse accipere, qui res alienas, quas male abstulit, dissimulat reformare.
3 [Poenitentiam pro delictis agant.] Sed forte hoc etiam oportet Competentibus observare, ut si agnoscunt se, persuadente diabolo, furtum, homicidium, aut adulterium commisisse; aut si aliqua mulier Competens potiones diabolicas aliquando ad aborsum accepit, et filios suos adhuc in utero positos, aut etiam natos occidit (quia satis grave peccatum est); pro omnibus his cum gemitu et compunctione Dei misericordiam quaerant, et ad Baptismi sacramenta per poenitentiam mundati perveniant. Et hoc ante omnia quicumque se has culpas habere vident, observent, ut castitatem et ante Baptismum custodiant, et post Baptismum non parvo tempore se a voluptate custodiant.
4 [Quae vitare debeant, ne per aborsum ab Ecclesia proiiciantur.] Venenum invidiae fugiant, ne imitatores diaboli esse videantur, de quo scriptum est, Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum; imitantur autem eum qui sunt ex parte illius [Sap. II, 24, 25]. Superbiam etiam, per quam ipse diabolus cecidit, vitare contendant: quia Christus quem sequi desiderant, mitis fuit et humilis corde; et satis timendum est illud quod scriptum est, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam [Iacobi IV, 6]. Mendacium etiam de ore suo non proferant, propter illud quod scriptum est, Perdes omnes qui loquuntur mendacium [Psal. V, 7]; et iterum, Os quod mentitur, occidit animam [Sap. I, 11]. Nec solum a periurio, sed etiam a iuramento abstineant: quia non mentitur qui dixit, Vir multum iurans implebitur iniquitate, et non discedet de domo illius plaga [Eccli. XXIII, 12]. Vinum vero et istis diebus parum accipiant, et cum dies Paschae venerint, cum grandi se cautela a crapula vel ebrietate custodiant; ne forte quod per sacramentum Baptismi mundatum vel illuminatum fuit, si crapula subrepserit, per intemperantiam obscuretur. Et ideo etiamsi aliquis eos per inimicam amicitiam ad bibendum cogere voluerit, omnino refugiant, et nunquam penitus acquiescant; sed quod decet et expedit Christianis, in cibo vel in potu percipiant. Et quia omnes Competentes uterus matris Ecclesiae, Christo inspirante, concepit, nihil iniustum aut inhonestum exerceant; ne forte male agendo viscera materna concutiant, et ante legitimum partum velut aborsum eos mater sancta proiiciat: sed magis omnes Competentes benigni sint, humiles, mansueti, sobrii; ut ad salutaris Baptismi sacramentum ordine legitimo convenientes, de haedis convertantur ad agnos, de sinistra transferantur ad dexteram, cum illis qui ad dexteram erunt, illam desiderabilem vocem feliciter audituri, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi [Matth. XXV, 34].
5 [Susceptorum munus. Et susceptores et suscepti pactum cum Christo ineunt.] Si secundum consuetudinem suam Charitas vestra diligenter attendat, agnoscere potestis admonitionem nostram, licet ad Competentes dicta sit, posse tamen omnibus baptizatis fidelibus convenire. Et ideo nos qui iam ante multa tempora in Christo renati sumus, istis qui baptizandi sunt exemplum sanctae conversationis in omnibus praebeamus; ut si nos imitari voluerint, non per latam et spatiosam viam trahantur ad mortem, sed per arctam et angustam pervenire mereantur ad vitam. Et ideo non solum exemplis, sed etiam verbis eos ad omne opus bonum admonere debetis: praecipue tamen qui filios aut filias excipere religioso amore desiderant, et antequam baptizentur, et posteaquam baptizati fuerint, de castitate, de humilitate, de sobrietate vel pace eos admonere vel docere non desinant, et agnoscant se fideiussores esse ipsorum. Pro ipsis enim respondent quod abrenuntient diabolo, pompis et operibus eius. Et ideo tam illi qui excipiunt, quam qui excipiuntur, id est, tam patres quam filii, pactum, quod cum Christo in Baptismi sacramento conscribunt, custodire contendant: nec unquam aliquid de diaboli pompis vel mundi istius luxuriosis oblectationibus concupiscant; ut Deo adiuvante, et illi qui filios suscipiunt, si caste et iuste vixerint, et illi qui excipiuntur, si eos imitari voluerint, sicut credimus, pariter ad praemia aeterna perveniant: praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.113v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXVI. Quales sint christiani boni, et quales mali . <<<     >>> SERMO CCLXVIII. De mandatis Dei servandis .
monumenta.ch > Augustinus > 267