monumenta.ch > Augustinus > 266
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXV. De christiano nomine cum operibus non christianis . <<<     >>> SERMO CCLXVII. Ad Competentes exhortatorius .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXVI[Sic Mss Editi vero, quod.]. Quales sint christiani boni, et quales mali [Am. Er. et Mss., quaeris.].

1 [Quare christiani simus. Cuius tota cogitatio de hac vita, bestiis est similis.] Gaudemus, fratres charissimi, et Deo gratias agimus, quia vos secundum desideria nostra incolumes invenire meruimus. Et vere, fratres, iuste et merito pater gaudet, quoties filios suos et corpore sanos et in Dei timore devotos invenerit. Et quia tam de vestra quam de nostra salute duplicatum nobis gaudium nunc pietas divina concessit, quod ad profectum animarum vestrarum pertinet, debemus Charitati vestrae suggerere. Oportet, fratres charissimi, ut tota mentis intentione inquirere vel intelligere studeamus, quare christiani sumus, et quare crucem Christi in fronte portamus. Agnoscite et intelligite, fratres, quod non ideo christiani facti sumus, ut de ista tantummodo vita solliciti simus, sicut dicit Apostolus: Si enim in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus [I Cor. XV, 19]. Qui enim non cogitat nisi de ista tantummodo vita, animalibus et pecoribus similis est. Quid enim quaerunt animalia, nisi manducare et bibere, luxuriari atque dormire? Tales sunt qui plus cogitant de carne sua quam de anima; qui plus diligunt gulam ac luxuriam, quam castitatem atque iustitiam. Scire debetis, fratres charissimi, quia ideo christiani facti sumus, ut semper de futuro saeculo, et de aeterna beatitudine cogitemus; et plus pro anima quam pro corpore laboremus: quia caro nostra paucis annis erit in mundo; anima autem nostra, si bene agimus, sine fine regnabit in coelo. Si vero, quod Deus non patiatur, et mala opera exerceamus, et plus pro carnis luxuria quam pro salute animae laboremus; timeo ne quando boni christiani cum Angelis accipiunt vitam aeternam, nos, quod absit, praecipitemur in gehennam.
2 [Quis vere christianus.] Non nobis sufficit, fratres, quod christianum nomen accepimus, si opera christiana non fecerimus. Illi enim prodest quod christianus dicitur, qui castitatem diligit, ebrietatem fugit, superbiam detestatur, invidiam velut venenum diaboli respuit. Ille vere christianus est, qui furtum non facit, qui falsum testimonium non dicit, qui nec mentitur nec periurat, qui adulterium non committit, qui ad ecclesiam frequentius venit, qui de fructibus suis non gustat, nisi prius ex ipsis Deo aliquid offerat, qui decimas annis singulis erogandas pauperibus reddit, qui sacerdotibus suis honorem impendit, qui omnes homines sicut se ipsum diligit, qui nullum hominem odio habet. Ille vero non solum christianus est; sed et ipse Christus in illo habitat, qui stateras dolosas et mensuras duplices velut gladium diaboli pertimescit. Ille bonus christianus est, qui quando ad ecclesiam venit, et oblationes quae in altario mittantur exhibet, et pauperibus secundum quod vires habet argentum porrigit aut buccellam: qui peregrinos in domum suam excipit, qui hospitibus pedes lavat, qui non solum lites non concitat, sed etiam discordes ad concordiam revocat: qui maioribus et parentibus honorem et amorem verae charitatis impendit, qui et ipse caste vivit, et filios vel vicinos suos ut caste et sobrie vivant, et verbis admonet et exemplis docet. Ille bonus christianus est, qui quoties sanctae solemnitates veniunt, ut securius communicet, ante plures dies castitatem cum propria uxore custodit; ut sincera et secura conscientia ad altare Domini casto corpore et mundo corde praesumat accedere: qui Symbolum et orationem Dominicam memoriter tenet, et filios vel filias suas, ut et ipsi teneant, fideliter docet.
3 [Quis christiano indignus nomine.] Ecce audistis, fratres, quales sint christiani boni. Et ideo, quantum possumus, cum Dei adiutorio laboremus, ut nomen christianum non sit falsum in nobis, nec in nobis Christi Sacramenta patiantur iniuriam: sed semper opera christiana et cogitemus in corde, et impleamus in opere. Nam ille christianus qualis est, qui vix aliquando ad ecclesiam venit: et quando venerit non stat ut oret pro peccatis suis, sed aut causas [Sic aliquot Mss. Alii vero cum editis, sine contentione.] dicit, aut lites et rixas concitat; et, si locum invenerit usque ad vomitum bibit, et postquam se inebriaverit, surgit velut phreneticus et insanus balare diabolico more, saltare, verba turpia et amatoria vel luxuriosa cantare? Iste talis non dubitat furtum facere, adulterium non timet admittere, falsum testimonium dicere, maledicere, periurare. Sive viri, sive mulieres, qui talia opera faciunt, non ad remedium, sed ad iudicium, christianum nomen et Baptismi sacramenta suscipiunt; et nisi poenitentiam egerint, in aeternum peribunt. Ecce, fratres, ostendimus vobis quales sint christiani boni, et quales sint mali. Et ideo quos bonos videtis, imitamini: quos vero malos cognoscitis, castigate semper, increpate, corrigite; ut de profectu vestro et de illorum perfectione duplicem mercedem habere possitis. Qui ergo boni sunt, casti et sobrii, humiles et benigni, Deo auxiliante, perseverent in operibus bonis. Qui vero opera mala faciunt, cito se corrigant, antequam illorum animae de hac luce discedant: quia si sine poenitentia mortui fuerint, non veniunt ad vitam, sed praecipitantur ad mortem. De qua poena nos pius Dominus liberare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.113v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXV. De christiano nomine cum operibus non christianis . <<<     >>> SERMO CCLXVII. Ad Competentes exhortatorius .
monumenta.ch > Augustinus > 266