monumenta.ch > Augustinus > 265
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXIV. Expositio fidei, et interpretatio nominis eius. <<<     >>> SERMO CCLXVI. Quales sint christiani boni, et quales mali .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXV[Iuxta Er. Lugd. Ven., accipiunt. M.]. De christiano nomine cum operibus non christianis [Er. Lugd. Ven. Lov. sic legunt: Ingenuus est aliquis, captivatur a barbaris. M.].

1 [Christianum nomen non sufficit. Signum Christi. Quis ad perniciem eo se signet. Cui prosit.] Rogo vos, fratres charissimi, ut attentius cogitemus quare christiani sumus, et crucem Christi in fronte portamus. Scire enim debemus quia non nobis sufficit quod nomen christianum accepimus, si opera christiana non fecerimus: sicut ipse Dominus in Evangelio dixit, Quid prodest quod dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quae dico? Si te militem christianum dicas, et iugiter eruce Christi te signes, et eleemosynam secundum vires tuas non feceris, charitatem et iustitiam vel castitatem habere nolueris; nihil tibi prodesse poterit christianum nomen. Magna res est signum Christi et crux Christi: et ideo de isto tam pretioso signaculo res magna et pretiosa signari debet. Quid enim prodest si de annulo aureo sigillum facias; et putridas paleas intus recondas? Quid prodest si signum Christi in fronte et in ore gestamus; et intus in anima crimina et peccata recondimus? Qui enim male cogitat, male loquitur, male operatur, si se emendare noluerit, quando se signat, peccatum illius non minuitur, sed augetur. Multi enim dum ad furtum aut ad adulterium vadunt, si pedem impegerint, signant se, et tamen de malo opere non revocant se: et nesciunt miseri, quia includunt in se magis daemones quam excludunt. Qui autem a se cum Dei adiutorio vitia et peccata repellit, et quod bonum est cogitare simul et implere contenderit; iuste signum crucis labiis suis apponit: quia talia opera conatur agere, quae signum Christi mereantur accipere. Et quia scriptum est, Regnum Dei non est in sermone, sed in virtute [I Cor. IV, 20]; et iterum, Fides sine operibus mortua est [Iacobi II, 26]: ut nomen christianum non ad iudicium, sed ad remedium habeamus, convertamus nos ad opera bona, dum in nostra sunt potestate remedia.
2 [Officium christiani. Patrisfamilias. Iudicis.] Et ut haec, Deo auxiliante, possitis implere, pacem et ipsi habete, et eos qui discordes sunt ad concordiam revocate. Mendacium fugite, periurium velut mortem perpetuam nolite facere. Ante omnia, sicut iam supra dictum est, secundum vires eleemosynam pauperibus exhibete, oblationes quae in altario consecrentur offerte. Erubescere debet homo idoneus, si de aliena oblatione communicaverit. Qui possunt, aut cereolos aut oleum quod in cicindilibus [Vide sermonem 152, nn. 10, 11, et sermonem 155 n. 8.] mittatur, exhibeant. Symbolum vel orationem dominicam et ipsi tenete, et filiis vestris ostendite. Nam nescio qua fronte se christianum dicat, qui paucos versus in Symbolo vel in oratione dominica parare dissimulat. Filios quos in Baptismo excipitis, scitote vos fideiussores pro ipsis apud Deum exstitisse. Et ideo tam illos qui de vobis nati sunt, quam illos quos de fonte excipitis, semper castigate atque corrigite, ut caste et iuste et sobrie vivant. Et vos ipsi ita agite, ut si vos filii vestri imitari voluerint, non vobiscum in igne ardeant, sed simul vobiscum ad praemia aeterna perveniant. Qui causas audiunt, iuste iudicent: nec munera super innocentes accipiant, quia munera excaecant corda sapientium, et immutant verba iustorum; ne forte dum acquirunt pecuniam, perdant animam suam. Nemo enim habet iniustum lucrum sine iusto damno. Ubi lucrum, ibi et damnum: lucrum in arca, damnum in conscientia. Nullus se inebriet, nemo in convivio suo cogat alium amplius bibere quam oportet; ne per ebrietatem et suam et illius animam perdat.
3 [Quaenam agenda dominico die: in ecclesiis: in morbis. Unctionis extremae effectus.] Omni die dominico ad ecclesiam convenite. Si enim infelices Iudaei tanta devotione celebrant sabbatum, ut in eo nulla opera terrena exerceant; quanto magis Christiani in die dominico soli Deo vacare, et pro animae suae salute debent ad ecclesiam convenire? Quando ad ecclesiam convenitis, pro peccatis vestris orate. Nolite rixas committere, nolite lites et scandala concitare: qui ad ecclesiam veniens haec fecerit, ibi se litigando vulnerat, ubi se orando sanare potuerat. In ecclesia stantes nolite verbosari, sed lectiones divinas patienter audite. Qui enim in ecclesia verbosari voluerit, et pro se et pro aliis redditurus est rationem, dum verbum Dei nec ipse audit, nec alios audire permittit. Et decimas de fructibus vestris ecclesiis reddite. Qui fuit superbus, sit humilis; qui erat adulter, sit castus; qui solebat furtum facere vel res alienas invadere, etiam de propria substantia incipiat pauperibus erogare. Qui fuit invidus, sit bonivolus. Qui fecit iniuriam, cito veniam petat; cui iniuria facta est, cito dimittat. Quoties aliqua infirmitas supervenerit, corpus et sanguinem Christi ille qui aegrotat accipiat: et inde corpusculum suum ungat; ut illud quod scriptum est impleatur in eo, Infirmatur aliquis, inducat presbyteros, et orent super eum ungentes eum oleo: et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus; et si in peccatis sit, dimittentur ei [Iacobi V, 14 ] [et 15]. Videte, fratres, quia in qui in infirmitate ad ecclesiam cucurrerit, et corporis sanitatem recipere, et peccatorum indulgentiam merebitur obtinere. Cum ergo duplicia bona possint in ecclesia inveniri, quare per praecantatores, per fontes et arbores et diabolica phylacteria, per characteres et aruspices et divinos vel sortilegos multiplicia sibi mala miseri homines conantur inferre [In Mss., factus est peccatum, oblatus est, etc.].
4 [Quid cavendum in colloquiis. Balationes ante basilicas sanctorum.] Sicut iam supra diximus, filios et omnes familias vestras admonete, fratres, semper, ut caste et iuste ac salubriter vivant: nec solum eos verbis, sed etiam exemplis ad bona opera provocate. Ante omnia ubicumque fueritis, sive in domo, sive in itinere, sive in convivio, sive in consessu, verba turpia et luxuriosa nolite ex ore vestro proferre: sed magis vicinos et proximos vestros iugiter admonete, ut semper quod bonum est et honestum loqui studeant; ne forte detrahendo, male loquendo, et in sanctis festivitatibus choros ducendo, cantica luxuriosa et turpia proferendo de lingua sua, unde debuerant Deum laudare, inde sibi vulnera videantur infligere. Isti enim infelices et miseri homines, qui balationes et saltationes ante ipsas basilicas sanctorum exercere nec metuunt nec erubescunt, etsi christiani ad ecclesiam venerint, pagani de ecclesia revertuntur; quia ista consuetudo balandi de Paganorum observatione remansit. Et iam videte qualis est ille christianus, qui ad ecclesiam venit orare, et neglecta oratione, sacrilega verba paganorum non erubescit ex ore proferre. Videte tamen, fratres charissimi, si iustum est ut ex ore Christianorum, ubi corpus Christi ingreditur, luxuriosum canticum quasi venenum diaboli proferatur? Ante omnia quidquid vultis vobis ab aliis fieri, hoc aliis facite: quod vobis ab aliis non vultis fieri, nulli alii feceritis. Quam rem si volueritis implere, ab omni peccato potestis vestras animas liberare: quia et qui litteras non novit, istas duas sententias memoriter teneat, et cum Dei adiutorio operibus et potest et debet implere.
5 [Ethnicarum superstitionum reliquiae. Superstitio in feria quinta.] Et licet credam quod illa infelix consuetudo, quae de Paganorum profana observatione remansit, iam nobis castigantibus et de locis istis fuerit, Deo inspirante, sublata; tamen si adhuc agnoscatis aliquos illam sordidissimam turpitudinem de hinnicula vel cervula exercere, ita durissime castigate, ut eos poeniteat rem sacrilegam commisisse. Et si, quando luna obscuratur, adhuc aliquos clamare cognoscitis, et ipsos admonete denuntiantes eis quod grave sibi peccatum faciunt, quando lunam, quae Deo iubente certis temporibus obscuratur, clamoribus suis a maleficiis sacrilego ausu se defensare posse confidunt. Et si adhuc videtis aliquos ad fontes aut ad arbores vota reddere, et, sicut iam dictum est, sortilegos etiam et divinos vel praecantatores inquirere, phylacteria etiam diabolica et characteres, aut herbas, vel succos sibi aut suis appendere; durissime tanta eorum peccata increpantes dicite, quia quicumque fecerit hoc malum, perdit Baptismi sacramentum. Et quia audivimus quod aliquos viros vel mulieres ita diabolus circumveniat, ut quinta feria nec viri opera faciant, nec mulieres lanificium; coram Deo et sanctis Angelis eius contestamur, quia quicumque hoc observare voluerint, nisi per prolixam et duram poenitentiam tale sacrilegium emendaverint, ubi arsurus est diabolus, ibi et ipsi damnandi sunt. Isti enim infelices et miseri, qui in honore Iovis in quinta feria opera non faciunt, non dubito quod ipsa opera die dominico facere nec erubescunt nec metuunt. Et ideo quoscumque tales esse cognoveritis, durissime castigate; et, si emendare noluerint, nec ad colloquium nec ad convivium vestrum eos venire permittite. Si vero ad vos pertinent, etiam flagellis caedite; ut vel plagam corporis timeant, qui de animae suae salute non cogitant [Emendatus ad duos cl. gr. rm. v. Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, 43 ex Homiliis 50.]. Nos enim, fratres charissimi, cogitantes periculum vestrum, paterna vos sollicitudine admonemus. Si nos libenter auditis, et nobis facietis gaudium, et vos feliciter pervenietis ad regnum. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.113v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXIV. Expositio fidei, et interpretatio nominis eius. <<<     >>> SERMO CCLXVI. Quales sint christiani boni, et quales mali .
monumenta.ch > Augustinus > 265