monumenta.ch > Augustinus > 264
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXIII. Admonitio ad eos qui putant quod illis ad vitam aeternam sufficiat, si male non fecerint, etiamsi bona implere noluerint. <<<     >>> SERMO CCLXV. De christiano nomine cum operibus non christianis .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXIV[Bened. ferunt hic ad marginem, locus mendosus. M.]. Expositio fidei, et interpretatio nominis eius.

1 [Fidei laudes ab omnibus celebrantur. Fides a Fit nuncupatur.] In omnibus divinis lectionibus, fratres charissimi, fides multis praeconiis collaudatur; quam non solum divinae Scripturae, sed etiam totum genus humanum laudare non cessat. Atque utinam quomodo laudatur lingua, sic laudaretur et vita; quomodo praedicatur ex ore, sic et teneatur ex corde; et quomodo labiis promittitur, sic operibus impleatur. Tanta enim est virtus fidei, ut etiam illi eam laudare praesumant, qui eam servare dissimulant. Et vere merito laudatur fides, sine qua nihil unquam boni operis inchoatur atque perficitur; secundum illud quod scriptum est, Sine fide impossibile est quemquam placere Deo [Hebr. XI, 6]. De ipsa enim ex persona Christi et Ecclesiae dicitur, Veni, proxima mea, ab initio fidei [Cant. IV, 8, sec. LXX]. Ipsam etiam beatus apostolus Paulus, in illo catalogo ubi omnes antiquos sanctos collaudavit, per singulos commendavit dicens: Fide Abel, fide Enoch, fide Noe, fide Abraham placuerunt Deo [Hebr. XI], etc. De hac etiam ipse Dominus in Evangelio dixit, Fides tua te salvum fecit [Luc. XVII, 19]; et illud, Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro, Eradicare et transplantare, et fiet vobis [Matth. XVII, 19]. Cum ergo tantis laudibus bonum fidei praedicetur, a multis tamen nominis eius proprietas ignoratur. Fides enim a Fit, id est, ab eo quod fiat, nomen accepit, quia in ipsa omnium non solum divinarum, sed etiam humanarum rerum firmitas continetur. Unde quibuslibet verbis etiamsi cum multis iuramentis dicat se aliquis fidem habere, si id quod se dicit credere verbis, implere noluerit factis, non est fides; quia, sicut dixi, fides a Fit nomen accepit.
2 [Ut integra sit, credatur et quod promittit et quod minatur Deus. Ut sit vera, agendum unde et hoc caveatur, et illud acquiratur.] Videamus quid sit quod debeat facere, qui fidem vult integram custodire: hoc sine dubio in quo fundamentum christianae religionis firmissime continetur; ut et quod promittit Deus et quod minatur, toto corde verum esse confidat. Tunc enim et nomen fidei intelligere, et virtutem eius plenius poterit agnoscere, si ista duo sibi ante oculos suos proponat, id est, praemium vitae aeternae, et supplicium poenae perpetuae. Et quia unum credere, et de alio dubitare nihil prodest; cum grandi diligentia unusquisque interroget cor suum, si utrumque fideliter credit: et si in istis duabus rebus veram fidem se habere cognoverit, corde firmissimo retinens quod et iusti post bona opera accepturi sint gloriam, et iniusti post mala perpetuam passuri sint poenam; cum haec fideliter crediderit, si toto animo contendit bona opera facere per quae possit ad praemium pervenire, et mala non agere ut poenam possit evadere, fidem rectam se tenere congaudeat, et Deo gratias agat, et cum ipsius adiutorio in ipso opere perseverare contendat. Haec ergo, fratres, si diligenter vultis attendere, et nomen fidei et virtutem eius plenius poteritis agnoscere. Et quia fides a Fit, sicut superius dixi, nomen accepit, si te melius [Emendatus ad tres bn. quatuor cl. ad a. cb. f. fs. g. lr. m. pr. rm. vd.] [Note: Alias, de Verbis Domini 48.] dicas fidem habere, et quod verbis promittis, operibus implere nolueris, penitus non est fides. Et si te asseras credere praemium quod promittit Deus, et supplicium quod minatur; et tamen, ut saepe iam dictum est, agere nolueris ut poenam perpetuam possis evadere, et ad praemia aeterna pervenire, omnino non est in te fides: et non solum te nihil adiuvat quod te verbis fidelem dicis, sed et multum tibi etiam nocet; quia melius est cuiquam non promittere, quam quae promiserit implere non velle. Solum enim nomen fidei te liberare non poterit: quin potius, sicut iam dictum est, inde dupliciter reus eris; quia quod verbis promisisti implere noluisti; et clamat tibi per Iacobum Spiritus sanctus, Fides sine operibus mortua est [Iacobi. II, 26].
3 [Ideo quae praesertim in Baptismo promissa sunt implenda. Hic nemo sit securus. Fides etiam de otioso sermone periclitatur.] Et licet totum quidquid homo promiserit, si potest, debeat operibus adimplere; illam tamen primam et praeclaram promissionem, quam eo tempore quo in Baptismo renascimur, Deo promittimus, specialiter cum ipsius adiutorio servare debemus. Interrogamur enim in Baptismo, utrum abrenuntiemus diabolo, pompis et operibus eius: et abrenuntiaturos nos voce libera respondemus. Quod quia infantes per se minime profiteri possunt, parentes ipsorum pro eis fideiussores existunt. Si ergo hoc quod primum est, et in quo fundamentum christianae religionis consistit, fideliter conservamus; certum est quod reliqua cum ipsius adiutorio implere poterimus. Si vero hoc quod Deo promittimus, implere negligimus; nescio si illam fidem quae inter homines agitur servare possimus. Si enim homini cuilibet potestatem habenti periculose aliquid promittimus, si hoc implere negligamus; quantum periculosius est Deo promittere, et non reddere? Sed hominem ideo veremur, quia aut mortem aut damnum corporis expavescimus; Deo ideo reddere dissimulamus quod promittimus, quia mortem animae omnimodis non timemus. Et ubi est illud evangelicum, Nolite timere eos qui occidunt corpus; sed potius eum timete qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam [Matth. X, 28]? Fiat ergo imprimis quod Deo promittitur; ut id quod hominibus promissum fuerit impleatur. Consideret unusquisque conscientiam suam, et si se implesse viderit quod promisit, abrenuntiasse diabolo et pompis illius non solum verbis, sed etiam et operibus recognoscat; fidem integram se servasse congaudeat. Sic tamen sit securus de praeteritis, ut sit sollicitus de futuris: quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Ibid., 22]. Sed ne forte aliquis credat quod fides per capitalia tantum crimina frangi possit, quid interest utrum se maiori an minori gladio unusquisque percutiens interficiat? Qui hoc dicit, attendat etiam de otioso sermone fidem periclitari posse, de quo Dominus in die iudicii rationem dixit esse reddendam: et illud, Qui dixerit fratri suo, Racha, sive, Fatue, reus erit gehennae ignis [Id. V, 22].
4 [Pompae diaboli.] Consideret ergo unusquisque, sicut iam dictum est, quod in Baptismi sacramento promisit. Et quia pactum cum Domino fecit, videat si id ex nulla parte violavit. Quando enim interrogatus est, Abrenuntias diabolo, pompis et operibus eius? tunc ei sacerdos subscribendum pactum obtulit. Quando autem respondit, Abrenuntio; tunc subscripsit. Si ergo, sicut iam supra dictum est, quod Deo promisimus non implemus, nescio si hominibus fidem servare possimus. Promisimus enim nos abrenuntiaturos diabolo, pompis et operibus eius. Quae autem sunt pompae diaboli prope nullus ignorat: tamen ex parte aliqua dicere nobis necesse est. Omnia spectacula vel furiosa vel cruenta, vel turpia, pompae diaboli sunt. Gulae vel ebrietati servire, libidini vel luxuriae infelicem animam subiugare, ad pompam diaboli certum est pertinere; quia in talibus actibus illius voluptas impletur. De adulteriis vero vel homicidiis, rapinis vel testimoniis falsis quid opus est ut dicantur ad pompam vel ad opera diaboli pertinere; cum hoc nullus possit hominum ignorare? Nam et auguria observare, et praecantatores adhibere, et caragios, sortilegos inquirere, totum hoc ad pompam vel ad opera diaboli non est dubium pertinere [Huius forsitan sermonis meminit Augustinus infra, in sermone 155, n. 8.]. Et ideo quia pauci inveniri possunt, qui se ex his omnibus liberos esse congaudeant; unusquisque, sicut iam dixi, recurrat ad conscientiam suam: et dum adhuc anima eius in hoc corpusculo continetur, quidquid in se de supra dictis malis aut fuisse aut esse cognoscit, per poenitentiam et eleemosynam, et praecipue per indulgentiam inimicorum suorum redimere vel emendare festinet; et sic cum Dei adiutorio praeterita vulnera studeat curare, ut nunquam postea unde iterum vulnerari possit, praesumat admittera.
5 [Fides sine operibus. Desperanti aut praesumenti non est fides.] Nec se inaniter circumveniat, dicens: Credo de Dei misericordia quod nunquam peritura sit fides vel Baptismus meus quem accepi. Bene credis, si fecisti quod promisisti. Si pactum quod cum Domino inieras conservasti, securus esto, quia non peribit nec fides nec Baptismus tuus. Si vero quod verbis promisisti, operibus implere dissimulasti; qua fronte vel qua conscientia scis quod non perierit Baptismus tuus, cum non custodieris pactum? Audi Dominum dicentem, Quid prodest quod dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quae dico [Luc. VI, 46]? et iterum, Qui habet mandata mea, et facit ea, ipse est qui diligit me [Ioan. XIV, 21]; et iterum, Non omnes qui dicunt mihi, Domine, Domine, intrabunt in regnum coelorum; sed qui faciunt voluntatem Patris mei, qui in coelis est [Matth. VII, 21]. Diligenter attendite, quia secundum supra scriptas sententias nihil prodest homini quod se fidem habere dicit, si quod verbis promittit, operibus implere neglexerit; secundum illud Scripturae, Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio. Multo melius est non vovere quam post votum promissa non reddere [Eccle. V, 3 ] [et 4]. Et ut haec etiam erga nos vel famulos nostros possimus agnoscere evidenter, dicat mihi aliquis si ei sufficit ut eum servus suus tota die dominum dicat esse, et multis eum laudibus praedicare non desinat; et tamen opera quae iusserit implere dissimulet. Si ergo nobis sine operibus verba non placent, quanto magis apud Deum fides sine operibus prodesse non poterit! Ante omnia timendum est, ne se aliquis sic credat accepturum Dei misericordiam, ut non expavescat iustitiam: quam rem si fecerit, non est fides. Et iterum si sic expavescit iustitiam, ut desperet de misericordia, non est fides. Et ideo quia Deus non solum misericors, sed et iustus est, utrumque credamus: nec iustitiam metuentes, de misericordia desperemus; nec sic amemus misericordiam, ut iustitiam negligamus. Ergo nec male sperandum est, nec male desperandum. Male sperat qui se sine poenitentia et bonis operibus putat promereri misericordiam: et male desperat, si post bona opera non se credit recepturum esse misericordiam. Unde ante omnia considerandum est et timendum, ne nobis sine bonis operibus credamus fidem posse sufficere. Sed timeamus illud Iacobi apostoli, Sicut corpus sine anima mortuum est, ita fides sine operibus mortua est [Iacobi II, 26]; et illud, Tu, inquit, credis quia Deus unus est? Bene facis. Et daemones credunt, et contremiscunt [Ibid., 19]. Videte, fratres, quia qui credit et non facit, daemonum credulitatem eum Apostolus habere dixit. Si enim qui credit et non facit, daemonibus similis dicitur; qui non credit, quam spem habeat vestrum est iudicare. Quia daemones credunt esse Deum, et non faciunt quae iubet Deus; iste in eo probatur non credere, quia quod verbis videtur promittere, non vult operibus adimplere.
6 [Recapitulatio.] Et ut plenius opera fidei et virtutem eius possitis agnoscere, breviter Charitati vestrae volo suggerere. Tota enim virtus fidei in duabus rebus videtur consistere. Una saepe iam dicta est, ut certissime credamus verum esse quod promittit Deus; alia, ut apud nos diffinitum sit, non esse falsum quod minatur Deus. Si enim toto corde et toto animo credis, te post bona opera accepturum praemium quod promittitur; similiter absque ulla haesitatione, si mala opera egeris, credis te sine fine passurum esse supplicium: agnosce te fidem integram retinere; ea tamen conditione, ut quod corde credis, operibus impleas, et sine aliqua mora divertas a malo: et facias bonum. In eo quod divertis a malo, credis esse supplicium; in eo quod facis bonum, credis te perventurum ad praemium. Scito tamen nihil tibi prodesse si unam rem volueris credere, et de alia dubitare. Illi enim prodest quod divertit a malo, qui statim fecerit bonum; et illi prodest quod facit bonum, qui ad integrum divertit a malo. Hoc ideo dixi, quia multi sunt qui de rapinis et fraudibus videntur eleemosynam dare; et tamen ab ipsis malis non volunt desinere. Vobis enim, fratres charissimi, tunc, sicut iam dixi, prodest quod malum non facitis, si id quod Deo placere nostis impleveritis. Et tunc de bonis operibus vestris mercedem vobis reddendam poteritis fideliter credere, quando vos cum Dei adiutorio coeperitis ad integrum a malis actibus abstinere. Nam si et bona simul et mala opera facere vultis, quid prodest ex una parte aedificare, ex alia vero destruere; et unum exspoliare, alium vero vestire? Istis talibus clamat in Evangelio Dominus, Aut facite arborem bonam, et fructus eius bonos; aut facite arborem malam, et fructus eius malos [Matth. XII, 33]: et Salomon, Sicut canis odibilis est quando redit ad vomitum suum; ita et peccator, quando revertitur ad peccatum suum [Prov. XXVI, 11]: et propheta, Vae peccatori terram ingredienti duabus viis [Eccli. II, 14]: et illud, Nemo potest duobus dominis servire [Matth. VI, 24]. Ergo, sicut iam saepius supra suggessimus, quia fides a Fit, id est, ab eo quod fiat, nomen accepit, et ipse se fiducialiter dicit credere, qui quod se credere dixerit, implere operibus voluerit; et, sicut iam dictum est, ipsa est tota virtus fidei ut credamus utrumque esse, quod promittit Deus, et quod minatur; ac si volumus ut in nobis perfecta fides maneat, et timentes supplicium, opera mala non faciamus, et desiderantes praemium, ea quae bona sunt agere totis viribus laboremus: ut non cum incredulis et impiis aeternum cogamur supplicium sustinere; sed cum fidelibus et in bonis operibus perseverantibus ad perpetuum regnum valeamus pervenire. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.113v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXIII. Admonitio ad eos qui putant quod illis ad vitam aeternam sufficiat, si male non fecerint, etiamsi bona implere noluerint. <<<     >>> SERMO CCLXV. De christiano nomine cum operibus non christianis .
monumenta.ch > Augustinus > 264