monumenta.ch > Augustinus > 263
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXII. De Poenitentia. <<<     >>> SERMO CCLXIV. Expositio fidei, et interpretatio nominis eius.

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXIII[Forte, parvulum.]. Admonitio ad eos qui putant quod illis ad vitam aeternam sufficiat, si male non fecerint, etiamsi bona implere noluerint.

1 [A malo abstinere non sufficit.] Multi sunt, fratres charissimi, qui putant quod eis hoc solum ad vitam aeternam sufficiat, si opera mala non fecerint. Et ideo si qui forte sunt, qui se ista falsa securitate decipiunt; definitissime cognoscant quia nulli christiano sufficit si tantummodo malum non fecerit, nisi quantum potuerit, etiam illa quae sunt bona compleverit: quia ille qui dixit, Diverte a malo; ipse dixit, Et fac bonum [Psal. XXXIII, 15]. Ipse enim in Evangelio terribiliter nos admonet dicens, Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur [Matth. III, 10]. Non dixit, quae facit malum fructum; sed, quae non facit fructum bonum. Hinc enim potestis agnoscere quam spem habere poterit qui mala fecerit, quando ille qui bona non fecerit, excidetur et in ignem mittetur. Unde et ipse Dominus dicit, Qui habet mandata mea et facit ea, ille est qui diligit me [Ioan. XIV, 21]; et illud, Quid prodest quod dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quae dico [Matth. VII, 21]?
2 [An in iudicio securus futurus sit qui aliena non tulit.] Sed dicit aliquis: Etsi de rebus meis non dedi, tamen res alienas non abstuli; securus esse potero in die iudicii. Diligenter attendite, et nolite vos falsa securitate decipere. Quid est enim quod Dominus dicit? Cum venerit Filius hominis in claritate sua, congregabuntur ante eum omnes gentes, et segregabit eos ab invicem, quemadmodum segregat pastor oves ab haedis. Tunc dicet his qui a dextris erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; quia esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere. Sinistris autem dicet: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum; quia esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere [Id. XXV, 31, 42]. Diligenter attendite quid dixit. Non enim ait, Venite, benedicti, percipite regnum, quia res alienas non tulistis; sed, quia de rebus vestris eleemosynas erogastis. Sicut et ipsis a sinistris positis non erit dicturus, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quia fraudem fecistis; sed, Quia de substantia vestra pauperibus non dedistis. Rogo vos, fratres, diligenter sententiam istam attendite; et sicut vos admonui, etiam memoriter retinete. Si in ignem mittitur qui pauperibus substantiam suam non dedit; putas, ubi mittendus erit qui per quaslibet fraudes res alienas invasit? Si in ignem mittitur qui non vestivit nudum; vos videte ubi mittendus erit qui exspoliavit vestitum? Ille ergo qui credit quod illi sufficiat malum non fecisse, etiamsi bona non fecerit; vellem ut mihi diceret, si sibi hoc vult a servo suo, quod ipse facit Domino suo. Numquid enim vult ut ei servus suus nec bonum faciat omnino nec malum? Omnes enim hoc volumus, ut servi nostri non solum non faciant mala quae prohibemus, sed etiam impleant opera quae eis iubemus. Quamvis enim servus tuus graviter reus sit, si animalia tua furto abstulerit; tamen nec ille sine culpa erit, qui animalia illa negligenter servare voluerit. Non est iustum ut faciamus Domino nostro, quod fieri nolumus a servo nostro. Servos enim nostros nec fecimus, nec quasi de nostra substantia pascimus; et nos enim et ipsos Deus noster creavit et pascit: et tamen servi, quos ipsi non fecimus, ut nobis cum grandi diligentia serviant volumus. Unde iustum est ut agnoscamus legitimum Dominum, qui sic exercemus in subditis dominatum. Hoc totum, fratres, ideo diximus, ut de ipsis servis nostris possimus agnoscere quod nobis non sufficiat mala non facere, si bona noluerimus implere.
3 [An iuste se quis optet talem in die mortis, qualis erat in die Baptismi. Exemplis illustratur.] Illi enim qui sibi putant sufficere si mala non fecerint, solent et hoc dicere: Utinam in diem mortis talis merear inveniri, qualis de Baptismi sacramento processi. Bonum quidem est ut unusquisque in die iudicii purgatus inveniatur ab omnibus malis; sed grave malum est si profectum non habuerit in operibus bonis. Ipsi enim soli sufficit talem esse qualis de Baptismi sacramento processit, qui statim post acceptum Baptismum de hac luce migraverit; non habuit spatium in quo se bonis operibus exerceret: ille vero qui et longum tempus vivendi, et aetatem posse bene operandi habuit, non ei sufficit otiosum esse a malis, si etiam a bonis voluerit esse otiosus. Vellem ut mihi diceret ille qui talis vult in transitu suo inveniri, qualis fuit eo tempore quo Baptismi meruit sacramenta suscipere (licet bonum est ut sit semper purgatus a malis, sed grave malum si non proficiat in bonis), si plantavit novellam in agro suo vineam, utrum velit eam post decem annos talem esse, qualis fuit illa die quando plantata est. Si inseruit olivetum, videamus si ei placeat ut post plures annos tale sit, quale fuit quando insertum est. Si illi natus est filius, consideret si hoc vult, ut post annos quinque in ea qua natus est modicitate infantiae atque aetate perduret. Cum ergo nullus sit cui hoc placeat de rebus suis; quomodo dolet aliquis de vinea et oliveto vel filio si nullum augmentum habuerint, sic doleat si se ipsum, ex eo tempore quo in Christo renatus est, nihil profecisse cognoverit. Certissime enim nosse debemus quia quomodo volumus ut quidquid ad nos pertinet, sive in gregibus, sive in quibuscumque agrorum fructibus, in omni bono crescant atque proficiant; hoc sine dubio et Deus noster de nobis et desiderat et exspectat. Populus ergo christianus quasi propria et peculiaris novella sua uvas potius afferat quam spinas: ne de ea dicatur ita, sicut in Cantico saepe cantastis, Vineam, inquit, plantavi, et exspectavi ut faceret uvas; fecit autem labruscas [Isai. V, 2]. Sed quia, sicut dicit Apostolus, cum essemus oleastri, inserti sumus in bonam olivam [Rom. XI, 24]; ita cum Dei adiutorio bonis operibus insistere debemus, ut cum propheta possimus dicere, Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei mei [Psal. LI, 10].
4 [Recapitulatio.] Et ideo per ea quae supra suggessimus, rogo vos, fratres, ut nullus ex vobis credat quod ei solum hoc sufficiat si opera mala non fecerit; sed quantis potest viribus sic divertat a malo, ut faciat bonum, et audiat Dominum dicentem in Evangelio, Quid prodest quod dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quae dico [Luc. VI, 46]? et illud, Si diligitis me, mandata mea servate [Ioan. XIV, 16]. Quae autem sunt quae in Evangelio facienda praeceperit Christus, Deo propitio bene nostis. Diligite, inquit, inimicos vestros, benefacite eis qui vos oderunt, ut sitis filii Patris vestri [Matth. V, 44, 45]: et iterum, Verumtamen date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis [Luc. XI, 41]. De qua re audiamus et beatum Iacobum libera voce clamantem, Sicut enim corpus sine anima mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est [Iacobi II, 26]. Totis ergo viribus, fratres charissimi, quod bonum est operemur; nec nobis sufficiat si tales sumus, quales fuimus eo tempore quo Baptismi sacramenta accepimus. Per Baptismum enim vacuati sumus ab omnibus malis; sed Dei gratia bene agendo debemus repleri omnibus bonis: ne forte si sine operibus bonis de solius Baptismi sacramento confidimus, spiritus immundus, qui de nobis per gratiam Christi expulsus est, revertatur, et si nos a bonis operibus invenerit vacuos, adducat secum septem spiritus nequiores se, et fiant novissima nostra peiora prioribus. Haec ergo, fratres charissimi, si secundum sanctam vestram consuetudinem libenter accipitis et attentius cogitatis, non de sola fide, sed etiam et de bonis operibus confidentes, a malis actibus ita abstinere poteritis, ut Christo auxiliante in operibus bonis vos iugiter exerceatis: ut illam beatam et desiderabilem vocem cum exsultatione et gaudio feliciter audire mereamini, Venite, benedicti, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi [Matth. XXV, 34]: quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula, etc.
Augustinus HOME

bke16.113v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLXII. De Poenitentia. <<<     >>> SERMO CCLXIV. Expositio fidei, et interpretatio nominis eius.
monumenta.ch > Augustinus > 263