Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXII. De Poenitentia.
1 | [Poenitentiae effectus. Delictis commensuretur. Poenitentiae publicae obnoxia crimina. Poenitentiae publicae ratio.] Ait quodam loco sermo divinus: In diebus solemnitatum vestrarum affligite animas vestras [Levit XVI, 29]. Quare hoc dixit? Quia ieiunia ac vigiliae et sanctae afflictiones humiliata corpora macerant, sed maculata corda purificant; membris subtrahunt fortitudinem, sed conscientiis addunt nitorem. Nihilominus de contritione animi redimuntur crimina voluptatum, et per durae crucis exercitia, deceptae dudum carnis gaudia puniuntur: ac sic mortificatione praesenti futurae mortis sententia praevenitur; et dum culpae auctor humiliatur, culpa consumitur, dumque exterior afflictio voluntariae districtionis infertur, tremendi Iudicis offensa sedatur; et ingentia debita labor solvit exiguus, quae vix consumpturus erat ardor aeternus. Tractantes ergo causam salutis nostrae, faciamus intra nos quod circa nos medici facere solent. Si laesura aliqua vel querela in prima corporis cute sentitur, curatio medicamenti blandioris apponitur: si vero in ossibus vulnus absconditum, aut in viscerum profunda demersum est, austeriorem ac violentiorem poscit vis occulta medicinam. Similis ratio in aegritudine interioris hominis adhibenda est. Si levia sunt fortasse delicta, verbi gratia, si homo vel in sermone, vel in aliqua reprehensibili voluntate, si oculo peccavit aut corde; verborum et cogitationum maculae quotidiana oratione curandae, et privata compunctione tergendae sunt. Si vero quisque conscientiam suam interrogans, facinus aliquod capitale commisit, ut si fidem suam falso testimonio expugnavit ac prodidit, aut sacrum Veritatis nomen periurii temeritate violavit; si veram baptismi tunicam, et speciosam virginitatis holosericam, coeno commaculati pudoris infecit; si in semetipso novum hominem nece hominis occidit; si per augures et divinos atque incantatores captivum se diabolo tradidit: haec et eiusmodi commissa expiari penitus communi et mediocri vel secreta satisfactione non possunt; sed graves causae graviores et acriores et publicas curas requirunt : ut qui cum plurimorum destructione se perdidit, simili modo cum plurimorum aedificatione se redimat. Homo enim ipse se decipit, si cum in medullis fervere sibi sentiat morbum, per superficiem corporis molle deducat unguentum. |
2 | [Adiungendae lacrymae ob interitum unicae suae. Cur anima unica. Nec desint misericordiae opera.] Haec itaque principalia mala ingenti rugitu et gemitu et fonte indigent lacrymarum: atque per lacrymas clamandum est cum propheta, Rugiebam a gemitu cordis mei [Psal XXXVII, 9]; et, Lavabo per singulas noctes lectum meum [Psal. VI, 7]; et iterum, Ego autem cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam [Psal. CI, 10]. Nemo despiciat hanc humilitatem; summus rex erat qui ista faciebat et dicebat. Oportet itaque sicut super mortuum conclamatum, ita magnos super exstinctam animam dare planctus. Et quomodo solet mater orbata super amissione unici sui fracto pectore lamentari: ita convenit super unicam suam, sed cum spe reparationis, affligi. De qua unica sermo propheticus dicit, Erue a framea, Deus, animam meam; et de manu canis unicam meam [Psal. XXI, 21]? Quare unicam dixit? Sive quia tanquam unica diligenda est, sive quia ipsa sola et singularis ante tribunal coeleste rationem, remotis omnibus solatiis, redditura est. Ita, inquam, necesse est super hanc unicam criminum mucrone confossam totum pondus doloris effundi; si forte possit lacrymarum vivificata fontibus, calore fidei suscitari. Accendenda est compunctio, corroborandae sunt preces futuri recordatione iudicii, atque misericordiarum operibus adiuvandae. Audienda est prophetae sententia, sed audienda obedientiae aure, dicentis, Accipe, inquit, o rex, consilium meum, et peccata tua eleemosynis redime [Dan. IV, 24]. Exemplum etiam illius evangelici viri ita est audiendum, quasi vere pro nostra redemptione conscriptum, Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus [Luc. XIX, 8]: de quibus audivimus in Evangelio Dominum ineffabili dignatione et charitate dicentem, Qui fecit uni ex minimis istis, mihi fecit [Matth. XXV, 40]; quae verba eleemosynarum nobis effectus coelesti auctoritate commendant. |
3 | [Et haec perficere pauperes possunt. Pauperes cur permisit Deus.] Sed forte quando de eleemosynis loquimur, expavescit angusta paupertas. Non ita est, Charissimi. Meminerit potius aera minuta divitum thesauris fuisse praelata: quia Deus noster non solum copia largitatis, sed benevolentia pascitur largientis. Ego autem puto, charissimi, quod ita Deus noster pauperes in hoc mundo esse permiserit, ut in pauperibus divitum fidem probaret; vel in pauperum misericordia divitibus misereretur: ut abundantibus boni operis ac redemptionis suae occasio non deesset, ut benevolum locupletem etiam inopia aliena ditaret, et opulentior quisque ingentia de egente lucra reciperet; et mirifico summoque commercio, dum inopi misericordia temporaria largitate confertur, inde aeternus thesaurus compensetur. Dirigamus ergo actus nostros, et quidquid possumus, et quidquid valemus, in exercitia bonae voluntatis, in studia iustitiae ac misericordiae conferamus. |
4 | [Operibus misericordiae post vitam non est locus. Indumenta beatorum merita. Pauper sibi alium ditare potest. Curramus dum lucem vitae habemus, priusquam nos tenebrae comprehendant] [Ioan. XII, 35]: quia iam in illo saeculo emendationi ac redemptioni prospicere non licebit, sicut dicit sermo divinus, Quoniam non est in morte qui memor sit tui [Psal. VI, 6]. Sicut ergo ibi nulla timebitur meritorum amissio; ita nulla retribuetur remissio peccatorum; nulla ibi iam exercendi boni operis licentia concedetur. Numquid illic pascere aliquis esurientem poterit, ubi edendi necessitas non erit, ubi cibo et potu nec impius inter inferni flammas, nec pius inter paradisi delicias indigebit? Numquid ibi algentem vestire continget, ubi omnino tegendi corporis cura cessabit, ubi sub illo frigore, de quo propheta dicit, Ante faciem frigoris eius quis subsistet [Psal. CXLVII, 17]? ubi in perpetuum nudus erit, qui hic indumentum nuptiale perdiderit; ubi malus maculosae conscientiae tenebris, bonus vero pallio immortalitatis et beatitudinis vestietur; ubi indumenta merita erunt: sicut Dominus dicit, Iusti fulgebunt sicut sol [Sap. III, 7]: et propheta, Sacerdotes tui induantur iustitiam [Psal. CXXXI, 9]; vel illud, Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato [Psal. XLIV, 10]? Ubi ergo pro sanctorum corporum tunica lux fulgebit aeterna, ibi vestitus nullis unquam saeculis exuendus convertetur in corpus; ibi indumentum transibit in praemium; ibi angelica illa stola non iam erit amictus, non iam erit habitus, sed natura. Numquid ibi iam avarus aut tenax de abundantia sua bene facere alteri poterit, ubi nec sibi unam guttam in medio stagni aestuantis voluntas inveniet? Nihil enim secum de his quae propria habere se credidit, portaturus est, sicut dixit propheta: Non enim cum morietur, accipiet omnia, neque simul descendet cum eo gloria domus eius [Psal. XLVIII, 18]; auditurus inter indefessa supplicia, Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere [Matth. XXV, 42]. Intelligamus quid damnationis erit spoliasse pauperem, quem summum crimen est non pavisse. Huic ergo qui tenuem atque egenum sine ulla futuri iudicii consideratione nunc opprimit; huic, inquam, sicut quidam dixit, adveniet tempus magnum, cum optaverit a se fuisse intactum pauperem, et non spoliatum, diemque illam oderit . Intolerabilis dolor erit, si quisque causas mortis incurrat, unde vitae gaudia comparare potuisset. Noli ergo despicere inopem, qui cum sibi pauper sit, facere te divitem potest. Rapiamus ergo de praesenti saeculo, ferventi devotione, quod possumus. Cito transeunt dies nostri; utinam bene transeant, Rapiamus ergo quod possumus de hoc saeculo, gratias agentes illi qui ita dispensavit utramque vitam, ut laborum et agonum tempora cito finirentur; honorum vero et praemiorum gaudia sine fine durarent. |