monumenta.ch > Augustinus > 261
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLX. Admonitio excerpta de libris antiquorum Patrum, ut qui se crimina capitalia fecisse cognoscit, ad poenitentiae medicamenta sine aliqua dissimulatione confugiat. <<<     >>> SERMO CCLXII. De Poenitentia.

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLXI[Omnes Mss.: Qui audistis haec, aliqui iam hoc facitis, aliqui nondum. Qui enim baptizati, etc., nisi quod nonnulli habent, iam haec facitis.]. Admonitio de illis qui publicam poenitentiam petunt.

1 [Poenitentia publica cur petatur. Poenitentis indumentum. Supplicatio.] Quotiescumque, fratres charissimi, aliquem de fratribus vel sororibus nostris poenitentiam publice videmus petere, magnam in nobis ipsis Deo inspirante compunctionem divini timoris possumus et debemus accendere. Quis enim non gratuletur et gaudeat, et quantas potest Deo gratias agat, videns peccatorem contra peccata sua irascentem, publica voce clamantem; ut quae solebat impudentissima fronte defendere, salubriter incipiat accusare? Iam enim se coepit Deo adiungere; et ideo peccatorum suorum non vult defensor, sed persecutor existere. Et quia Deus odio habet peccata; statim ubi negligens quisque peccata sua odio habere coeperit, et a suis criminibus separatur, et Deo coniungitur. Et ille quidem qui poenitentiam publice accepit, poterat eam secretius agere: sed, credo, considerans multitudinem peccatorum suorum, videt se contra tam gravia mala solum non posse sufficere; ideo adiutorium totius populi cupit expetere. Quomodo solet fieri, ut cuius vinea per negligentiam deserta remanserit, roget vicinos et proximos suos; et una die multitudinem hominum congregans, quod per se solum non potuit, multorum manibus adiutus, id quod desertum fuerat reparet: ita ergo et ille qui publice poenitentiam vult petere, quasi corrogatum dignoscitur congregare; ut totius populi orationibus adiutus, et spinas et tribulos peccatorum suorum possit evellere: ut in eo bonorum messis valeat Deo auxiliante consurgere; et vinea cordis sui, quae non uvas, sed spinas, consueverat dare, dulcedinem spiritualis vini incipiat exhibere. Et illud, fratres charissimi, non otiose considerandum est, quod ille qui poenitentiam accipit, cilicio cooperitur [Sic Lov. At in caeteris libris editis et Mss., magistrati.]. Et quia cilicium de pilis caprarum texitur, et caprae peccatorum similitudinem habere videntur; et ille qui poenitentiam accipit, non se agnum sed haedum publice profitetur, rebus ipsis clamans et dicens: Videte me, omnes populi, et pro me misero omnes lacrymas pietatis effundite; et qualis sum foris, talem me intus esse agnoscite. Iam enim me nolo foris quasi iustum ostendere, et iniquitates vel rapinas intra animam meam abscondere. Iam velut ille publicanus incurvatus in terram oculos ad coelum levare non audeo [Luc. XVIII, 13]; sed vulnera peccatorum meorum illi coelesti Medico curanda humiliter offero. Et ideo rogo, ut omnes pro me illius misericordiam supplicetis; ut putredines peccatorum meorum usque ad vivum curare et ad veram sanitatem revocare dignetur. Timeo enim ne in me impleatur illud quod Dominus de hypocritis dixit, Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces [Matth. VII, 15]: et ideo, sicut iam dixi, qualem me intus esse cognosco, talem foris ostendo. Et quia huc usque pretiosis vestibus me foris ornabam, et intus in anima mea peccatorum lepra perfusus eram; ideo cilicio indutus et toto corde poenitentiam petens rogo, ut vestris orationibus a peccatorum meorum paralysi merear liberari. Unde iterum atque iterum precor, ut quia, Deo vobis inspirante, nostis flere cum flentibus, pro remissione peccatorum meorum ad fletus vel gemitus vestra pietas provocetur: credo enim quod apud illum misericordissimum iudicem sanctae orationes vestrae mihi possint indulgentiam obtinere.
2 [Hac prece non moveri inhumanum. Nec Deus Ecclesiae pro poenitente preces despicit.] Vere dico, fratres charissimi, quia si est aliquis qui taliter poenitentiam petenti non condolet, nec toto corde Deo supplicare contendit, nimis inhumanus et impius iudicandus est. Et quia Dominus dixit, Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter; haec est enim Lex et Prophetae [Ibid., 12]: et nos quod nobis ab aliis fieri volumus, quando poenitentiam publice petere disponimus, hoc aliis toto corde et toto animo impendere festinemus. Quid enim voluimus quando ad poenitentiae remedium pervenire meruimus, nisi ut omnis populus pro nobis intenderet divinam misericordiam exorare? Quod ergo nobis desideramus ab aliis fieri, hoc et aliis cum perfecta charitate debemus impendere; propter illud quod scriptum est, Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini [Iacobi V, 16]; et illud, Frater fratrem adiuvans exaltabitur [Prov. XVIII, 19]. Haec ergo si cum perfecta charitate fideliter volumus agere, certissime et possumus et debemus credere, quod nos Domini dignabitur ineffabilis pietas exaudire. Et quia ipse dixit, Si duo vel tres consenserint super terram, quidquid petierint, fiet illis [Matth. XVIII, 19]; pius et misericors Dominus, qui duos aut tres se exaudire promittit, potest fieri ut totum populum pro unius poenitentis indulgentia non exaudiat? Absit a nobis, ut hoc vel leviter de illius ineffabili misericordia cogitemus. Toto enim corde credere debemus, quod nos pro poenitentibus fratribus nostris benigno ac pio animo supplicantes exaudiat, qui ut rogetur invitat; sicut ipse in Evangelio dixit, Petite, et accipietis [Ioan. XVI, 24]. Et hoc attendite, fratres, quod qui poenitentiam petit, excommunicari se supplicat. Denique ubi accepit poenitentiam, coopertus cilicio foris eiicitur. Ideo enim se excommunicari rogat quia ad percipiendam Eucharistiam Domini indignum esse se iudicat. Et propterea aliquandiu se ab isto altari alienum vult fieri, ut ad illud altare quod in coelo est, mereatur cum secura conscientia pervenire. Propterea se a communione corporis et sanguinis Christi quasi reum et impium cum grandi reverentia vult removeri, ut per ipsam humilitatem tandem aliquando ad communionem mereatur sacrosancti altaris accedere.
3 [Non ideo tamen a bonis operibus poenitens vacet. Vinum et carnes ei interdicuntur.] Et tamen, fratres charissimi, hic ipse qui tam fideliter compuncto et contrito corde poenitentiam petit, sic de intercessione totius populi debet esse securus, ut totis viribus in bonis operibus se exercens cum Dei adiutorio de sua sit salute sollicitus: ne forte dicat in corde suo, Ecce totus populus pro meis iniquitatibus supplicavit; iam ergo et possum et debeo esse securus. Absit ut hoc vel in cogitatione, non dicam in sermone, habeat ille qui poenitentiam agit: sed cum Dei adiutorio, quantum potest, sic de oratione aliorum confidat, ut sive in ieiuniis, sive in eleemosynis, sive in orationibus, in humilitate et charitate, sive in opere sancto se exercere contendat; infirmos etiam visitando, discordes ad concordiam revocando, peregrinos excipiendo, sanctorum peregrinantium pedes humiliter abluendo, a detractione vel maliloquio abstinendo. Vinum, si permittit infirmitas, non accipiat: si vero hoc propter senectutem vel propter dolorem stomachi non potest, audiat Apostolum dicentem, Vino modico utere propter stomachum tuum [I Tim. V, 23]. Sunt enim aliqui poenitentes, qui ideo cito reconciliari volunt, ut carnes accipiant. Certum est quod non satis compuncte poenitentiam accipit, qui carnes nulla infirmitate cogente aut desiderat aut praesumit accipere. Et ideo etiam reconciliatus poenitens [Hic sermo in manuscriptis nostris nusquam repertus est.], ubicumque aut in suo aut in alieno convivio olera aut legumina aut pisciculos invenire potuerit, aliam carnem non debet accipere [Alias, 8 inter editos ex manuscriptis Carthusiae maioris.]. Hoc ideo dico, quia, quod peius est, sunt aliqui poenitentes, qui et carnes cum grandi aviditate accipiunt, et vinum forte aliquoties usque ad ebrietatem bibunt. Cum grandi enim cautela sustinendum est corpusculum nostrum, ne per ebrietatem et gulam iterum nos talia sollicitet peccata committere, ut aut parum aut nihil prosit, quod poenitentiam visi sumus egisse. Sic ergo cum Dei adiutorio totis viribus laboremus, ut quidquid de peccatorum nostrorum vulneribus per Dei misericordiam ad sanitatem reducitur, non iterum per negligentiam vulneretur. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.113v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLX. Admonitio excerpta de libris antiquorum Patrum, ut qui se crimina capitalia fecisse cognoscit, ad poenitentiae medicamenta sine aliqua dissimulatione confugiat. <<<     >>> SERMO CCLXII. De Poenitentia.
monumenta.ch > Augustinus > 261