Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLX. Admonitio excerpta de libris antiquorum Patrum, ut qui se crimina capitalia fecisse cognoscit, ad poenitentiae medicamenta sine aliqua dissimulatione confugiat.
1 | [Confessio, tabula post naufragium. Anima mortua lacrymis suscitatur. Non autem solis eleemosynis.] Unde vos frequenter admonui, fratres charissimi, iterum atque iterum admoneo et contestor, ut qui se cognoscit de littore continentiae, tempestate libidinis, in pelagum luxuriae fuisse iactatum, et castitatis incurrisse naufragium, peccatorum confessionem, velut tabulam fractae navis velociter apprehendat: ut per ipsam de abysso ac profundo luxuriae possit evadere, et ad portum poenitentiae pervenire; ubi iam tutiori loco spei anchoram figere, et salutem perditam valeat reparare. Oportet enim unumquemque super se ipsum quasi super mortuum conclamare, et magnos super exstinctam animam dare planctus. Et quomodo solet mater super mortuum unicum filium toto pectore lamentari; sic oportet super unicam animam nostram criminis gladio interfectam, totum pondus doloris effundi: si forte possit lacrymarum fomentis calore fidei suscitari. Ante omnia, sicut frequenter admonui, caveat et observet unusquisque peccator, ne pro suis criminibus ita eleemosynam tribuat, ut ipsa crimina non relinquat, timens illud quod Apostolus dixit, Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest [I Cor. XIII, 3]. |
2 | [Eleemosynae peccatoris.] Sed dicit aliquis: Quomodo charitatem non habere iudicabitur, qui pauperibus tanta largitur? Cui ego respondeo: Quomodo in aliis charitatem custodit, qui se ipsum interficit, qui in animam suam crudelis existit? Non enim mentitur Spiritus sanctus, qui dicit, Anima quae peccaverit, ipsa morietur [Ezech. XVIII, 20]. Si enim quoties aut adulteria, aut homicidia committimus, animas nostras occidimus; quid nobis prodest quod in aliis benigni sumus, et in nobis ipsis impii esse cognoscimur? Eleemosynas dando alienam carnem pascimus, et crimina committendo nostram animam iugulamus. Et ideo, sicut frequenter admonui, sic pro maioribus peccatis eleemosynas demus, ut nunquam ad ipsa crimina redeamus. Non sanitati credendum est, non aetati. In remedium salutis suae semper tardus est, qui vitae suae incertus est. O si tempus poenitentiae sic disponeretur, quando est in potestate positum, quomodo desideraretur amissum ? |
3 | [Conclusio.] Nos ergo quibus adhuc, etsi sub incerta brevitate conceditur curare maculas, lavare culpas, subvenire praeteritis, consulere futuris, et facere infecta de factis; totis viribus laboremus, ut quod vivimus ad vitam possit apponi, ut quod vivimus non morti proficiat, sed saluti. Sint tam efficaces gemitus, qui peccata in ossibus perscrutentur, qui in medullis crimina persequantur. Nihil intactum fletus, nihil incuratum medicabilis poenitentiae dolor relinquat, quod contra nos in die discussionis assurgat, quod post vetera saecula repente novum in reatum malae conscientiae mentis appareat. Festinemus emendatam vitam Domino, antequam auferatur, offerre. Hic exstinguamus mortem moriendo peccatis; hic vitam vitae meritis acquiramus, nec nos in tempore senectutis ad poenitentiae remedia reservemus. Qui enim dixit, Peccator in quacumque die conversus ingemuerit, omnes iniquitates illius oblivioni tradentur [Ezech. XVIII, 21 ] [et 22]; ipse etiam dixit, Noli tardare converti ad Dominum [Eccli. V, 8]. Si te faciebat promissio illa securum; faciat te contestatio ista sollicitum: et audi Scripturam dicentem, Memento, fili, quia mors non tardat [Id. XIV, 12]; et illud, Ne dixeris quia miseratio Dei magna est, multitudini peccatorum meorum ignoscet. Misericordia et ira apud ipsum sunt, et in peccatores, id est, in peccatis perseverantes, respicit ira eius [Id. V, 6 et 7]. Si enim haec fideliter et diligenter attendimus, et ad poenitentiae medicamenta sine aliqua dilatione confugimus; et poenam perpetuam evadere, et ad praemia aeterna possumus feliciter pervenire; adiuvante Domino nostro, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |