monumenta.ch > Augustinus > 256 > 259
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLVIII. Unde supra . <<<     >>> SERMO CCLX. Admonitio excerpta de libris antiquorum Patrum, ut qui se crimina capitalia fecisse cognoscit, ad poenitentiae medicamenta sine aliqua dissimulatione confugiat.

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLIX[Nonnulli codices, desipitis.]. Admonitio ut quia semper peccata Subrepunt, semper pro illis poenitentia agatur, et nemo ad extremum vitae suae poenitentiam accipere magis quam agere periculosa dissimulatione reservet.

1 [Poenitentia hic a nemine debet dimitti, cum quotidie peccemus et peccata tenera facilius avellantur.] Rogo vos, fratres charissimi, ut paterna consuetudine, quomodo consuevistis, non solum patienter, sed etiam libenter accipiatis: quia et ipsi Deo propitio nostis quod non pro aliquo lucro terreno, sed pro perfecto erga vos amore, quod et mihi expedit dicere et vobis oportet audire, cum grandi humilitate ac timore insinuare contendo. Et quia nobis, dilectissimi fratres, non solum minuta peccata, sed etiam crimina maiora diu noctuque conantur obrepere, non nos ad illam poenitentiam quae in finem accipitur reservemus; sed omni die, quamdiu vivimus, poenitentiam agere studeamus. Quam rem non solum laici et clerici, sed etiam ipsi monachi et sacerdotes debent iugiter exercere. Episcopus enim qui quotidie poenitentiam agit, oret pro me. Qui vero de honore vel sanctitate praesumens dissimulat poenitentiam agere, quaerat sibi qui pro ipso debeat supplicare. Cum enim nullum diem possimus sine peccato transigere, quae ratio est ut dum paulatim minuta peccata congerimus, de parvissimis guttis infinitos gurgites faciamus? De multitudine peccatorum, quae longo tempore congeritur, desperatio generatur, secundum quod scriptum est, Impius cum venerit in profundum malorum, contemnet [Prov. XVIII, 3]. Omnes enim nostis quia facilius possumus tenera evellere, quam robusta succidere.
2 [Poenitentia quotidiana suadetur familiaribus exemplis.] Et ut de rebus quas quotidie in oculis habemus capiamus exemplum, quis hodie invenitur ita inutilis vel ignavus, qui non omni die domum suam scopis mundari faciat? Quis est, qui equos suos super stercora sua semper stare permittat? Rogo vos, fratres, de minimis magna coniicite; nec vobis incongruum videatur quod de scopanda domo facimus mentionem: quia de hac re ipse Dominus in Evangelio dixit, quod mulier illa quae drachmam perdiderat, ubi domum suam scopis mundavit, statim drachmam quam perdiderat invenire promeruit [Luc. XV, 8]. In drachma nummus intelligitur, in nummo imago imperatoris agnoscitur: quomodo ergo quando domus scopatur, imago imperatoris invenitur in drachma; sic anima, quando vitiorum sordibus per fructuosam poenitentiam liberatur, imago imperatoris in illa agnoscitur. Ergo, sicut iam supra dixi, fratres charissimi, agnoscite quia non est durum nec laboriosum quod suggero: hoc enim rogo, ut quomodo scopis mundamus domum nostram, ut placeat oculis amicorum nostrorum; ita cum Dei adiutorio ab omnibus peccatis mundemus animam, ut non displiceat oculis Angelorum. Ad domum animae nostrae non solum Angeli, sed etiam Dominus Angelorum venire dignatur; sicut et ipse dixit, Ecce sto ad ostium, et pulso; si quis surrexerit, et aperuerit mihi, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ille mecum [Apoc. III, 20]; et illud, Ego et Pater meus veniemus, et mansionem apud eum faciemus [Ioan. XIV, 23]. Quam felix illa anima, quae ita domum cordis sui de peccatorum sordibus voluerit emundare, et sanctis ac iustis operibus adimplere, ut in ea Dominum delectet habitare! Non ergo nos pigeat facere in animabus nostris, quod fieri iubemus in domibus vel stabulis nostris. Nam quomodo stabula iustum est ut quotidie mundari faciamus, ne equi nostri patiantur iniuriam; sic nimis et iniustum et satis crudele est, si maiorem curam habeamus de animalibus quam de animabus nostris.
3 [Poenitentiae illius fructus. Peccator in se nequit habitare; hinc aberrationes quaerit: sed inde inquietudinem auget. Unde eam verius avertere posset.] Etiam et hoc suggero, ut non fastidiose suscipiat sancta Charitas vestra: volo enim vobis de ipsis rebus quas loquimur evidentem similitudinem dare. Quomodo enim domos vel stabula nostra, si quotidie emundantur, nec horrorem nobis faciunt nec laborem, ita minora peccata, si quotidie redimantur, nec desperationem nec dolorem poterunt generare. Si vero ad purgandum negligentes esse volumus, quomodo stabula quae longo tempore non mundantur, ita computrescunt et fetorem horribilem reddunt stercora ipsa, ut ibi non solum homines habitare, sed nec ipsa animalia stare possint; ita quicumque negligens in animam suam peccatorum sordes malis actibus longo tempore congregare voluerit, et quotidie bonis operibus emendare neglexerit, non solum Deus illum non dignabitur visitare, sed ipse peccator non poterit in se ipso consistere. Denique omnes negligentes, quorum corda multis peccatis, velut a quibusdam bestiis lacerantur, et tanquam a spinis venenosissimis compunguntur, hoc solent ad sibi similes dicere: Noveritis nos tristes esse vel anxios; et ideo venite, dissimulemus nos, aut ad circum aut ad theatrum euntes, aut ad tabulam ludentes, aut in aliquibus nos venationibus exercentes [Carthaginense videlicet ac Milevitanum, quae sunt epistolae inter Augustinianas 175 et 176. Rescripta vero iisdem conciliis per Innocentium Romanum Pontificem ineunte anno 417 data, locum inter eiusdem epistolas habent ordine 181 et 182.]. Isti tales ideo a foris mundi consolationem quaerunt; quia illam quae a Deo intus in anima datur, accipere non merentur. Quando enim de multis calumniis vel rapinis ac de illis infelicibus spectaculis et periculosis venationibus revertuntur ad conscientias suas, quia ibi per illam exercitationem moerorem addiderunt potius quam tulerunt, habitare in se vel requiescere omnino non possunt, sed peccatorum litibus vertuntur. Per superbiam enim quasi a leonibus lacerantur, per invidiam tanquam viperarum morsu percutiuntur, per iracundiam crudeli incendio concremantur, per crudelitatem morsu saevitiae disrumpuntur; in rapinis velut luporum dentibus comeduntur, in luxuriis et ebrietatibus tanquam in immundissimis cloacis volutantur: ac sic dum de crudelissimis theatris ad crudeliores conscientias quasi de malis ad peiora redeunt, requiem habere non possunt. Sed quantum melius vitiorum stimulis fatigati, divinis lectionibus studerent, ubi veram dissimulationem et integram consolationem poterant invenire; sanctorum etiam limina frequentantes, contra ipsa peccata ipsorum adiutorium postularent; et ieiuniis et orationibus sive eleemosynis insistentes, magis punire quam nutrire vel addere peccata ipsa contenderent: ut effugato de cordibus suis crudelissimo exercitu vitiorum, ad veram requiem, id est, ad Christum, toto corde recurrerent, et audirent eum misericordissima sibi voce clamantem, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et invenietis requiem animabus vestris [Matth. XI, 28].
4 [Peccata etiam minuta sollicite expianda.] Qui haec humiliter ac fideliter agere voluerint, de gravi tempestate ad tranquillitatem, et de crudelissimo vitiorum barbarico ad veram pacem poterunt pervenire. Si qui autem sunt, qui se a supra dictis malis immunes esse confidunt, et pro eo quod capitalia crimina non admittunt, periculosa securitate quasi de innocentia gloriantur; timeant ne eos abundantia minutorum peccatorum, tanquam durissima scabies muscarum vel pulicum, ita affligat et cruciet, ut etiam ipsi in se habitare non possint. Unde et sicut crudeles ac mortiferas bestias, quae uno morsu solent interficere, timemus, et minutas bestiolas, quae nos cruciare possunt, horrescimus; cum Dei adiutorio et capitalia crimina ac minuta peccata, sine quibus esse non possumus, quotidianis eleemosynis vel orationibus, praecipue dum inimicos nostros diligimus toto corde, redimamus. Nam si nos in extremo vitae nostrae tempore ad agendam poenitentiam vel ad redimenda peccata vel crimina reservemus; timere debemus ne forte nos mors inopinata praeveniat, et ad illud subitaneum tempus poenitentiae non sinat pervenire, ad quod nos mortifera securitate volumus reservare. Et ideo timeamus illud quod scriptum est, Nolite tardare converti ad Dominum, nec differatis de die in diem [Eccli. V, 8]. O homo, quare differs de die in diem; et non magis times ne forte hodie habeas ultimum diem? Haec ergo quae suggessimus, fratres charissimi, si secundum vestram consuetudinem sanctam libenti animo accipitis, et sollicito ac vigilanti corde iugiter cogitatis; et in hac vita cum conscientia bona vivere poteritis, et in futuro saeculo ad aeternam beatitudinem feliciter pervenietis: praestante Domino nostro Iesu Christo, cui honor et imperium in saecula, etc.
Augustinus HOME

bke16.113v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLVIII. Unde supra . <<<     >>> SERMO CCLX. Admonitio excerpta de libris antiquorum Patrum, ut qui se crimina capitalia fecisse cognoscit, ad poenitentiae medicamenta sine aliqua dissimulatione confugiat.
monumenta.ch > Augustinus > 256 > 259