monumenta.ch > Augustinus > 258
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLVII. Admonitio ut pro capitalibus criminibus sine aliqua dissimulatione ad medicamentum poenitentiae recurratur. <<<     >>> SERMO CCLIX. Admonitio ut quia semper peccata Subrepunt, semper pro illis poenitentia agatur, et nemo ad extremum vitae suae poenitentiam accipere magis quam agere periculosa dissimulatione reservet.

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLVIII[Sic Mss. At editi, murmur ac cogitationes.]. Unde supra [Aliquot Mss., viam iustam.].

1 [Ut lapsus cito resurgat. Quam periculosum peccata peccatis cumulare.] Rogo vos, fratres charissimi, ut si forte aliquis ex vobis, ut se habet humana fragilitas, calliditate diaboli superatus, et capitalibus criminibus involutus, secundum quod Apostolus ait, templum Dei in se violando destruxerit, de Dei misericordia non desperet: sed cito de malo iniquitatis suae consurgat, ne consuetudine peccandi in ipsis se ruinis sepeliat. Non enim qui peccaverit, sed qui in peccatis perseveraverit, odibilis et abominabilis Deo erit. Nam ut de indulgentia divina nemo diffidat, Dominus nos per prophetam velut piissimus pater consolatur, dicens, Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat [Ezech. XXXIII, 11]; et illud, Impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua [Ibid., 12]. Sed licet sit ista tam magna misericordia; tamen tunc nobis prodest, si non tardamus converti ad Dominum, nec crimina criminibus superaddimus. Denique etiam in ipsis vulneribus vel fracturis corporum, infirmitates cognoscere possumus animarum. Si enim alicui pes frangatur aut manus, cum labore solet ad pristinum officium revocari, Si vero secundo ac tertio et adhuc frequentius in eodem loco membra ipsa frangantur, potest intelligere Charitas vestra cum quantis doloribus vulnera ipsa curanda sunt: et tamen post longas et multas curas vix erit ut ad pristinum statum membra ipsa valeant revocari. Similis ratio in animarum fracturis seu vulneribus esse credenda est. Si semel aliquis vel secundo peccaverit, et sine aliqua dissimulatione ad poenitentiae medicamenta confugerit; pristinam incolumitatem sine aliqua mora [Er. et Lov., cui retribuerem. Castigantur ex Am. et ex manuscriptis.] recipiet. Si vero peccata peccatis coeperit addere, et animarum vulnera tegendo vel defendendo putrescere, quam confitendo et poenitentiam agendo curare, maluerit; timendum est, ne in illo impleatur illud quod Apostolus dixit, An ignoras quia benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei [Rom. II, 4 ] [et 5].
2 [Ut nemo quantumvis reus de misericordia Dei desperet, sed sine mora eam conciliare festinet. Exemplo David.] Sed forte cogitat aliquis tam gravia se admisisse peccata, ut iam Dei misericordiam promereri non possit. Absit hoc a sensibus omnium peccatorum. O homo, quicumque ille es, peccatorum multitudinem attendis; et omnipotentiam coelestis Medici non attendis. Cum enim Deus velit misereri quia bonus est, et possit quia omnipotens est: ipse contra se divinae misericordiae ianuam claudit, qui Deum sibi misereri aut non velle aut non posse credit, et eum aut bonum aut omnipotentem esse diffidit. Nemo ergo nec post centum peccata, nec post mille crimina de misericordia divina desperet. Sic tamen non desperet, ut sine ulla mora Deum sibi repropitiare festinet: ne forte, si consuetudinem peccandi fecerit etiamsi velit, iam se a diaboli laqueis liberare non possit. David enim qui et rex et propheta divino munere fieri meruit, post tantam gratiam ita praeventus est, ut non solum adulterium committeret, sed etiam homicidium perpetraret: nec tamen se ad hoc reservavit, ut in senectute sua ad poenitentiae medicamenta confugeret; sed statim cilicio prostratus et conspersus cinere, cum ingenti rugitu et gemitu poenitentiam agens [II Reg. XI, 12], implevit illud quod ipse in Psalmis dixerat, Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo [Psal. VI, 7]; et iterum, Cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam [Psal. X, 10]. Et quia poenitentiam agere mortifera securitate non distulit, cito in se Dei misericordiam provocavit; ut non solum regnum non amitteret, sed etiam gratiam sancti Spiritus recipere mereretur [Sic Mss. At Lov., quo te largitorem impleam. Am. et Er., quod te largiente impleam.]. Sed forte est aliquis qui dicat: Ego in militia positus sum, uxorem habeo; et ideo poenitentiam agere quomodo possum? Quasi nos, quando poenitentiam suademus, hoc dicamus, ut unusquisque magis sibi capillos studeat auferre, et non peccata dimittere; et vestimenta potius evellat, quam mores. Qui hac dissimulatione decipere se magis quam excusare conatur, attendat, quia regem David nec honor regni nec dignitas vestimenti ad poenitentiam agendam potuit impedire [II Reg. XII, 13].
3 [Item exemplo Achab, Manassae, et meretricis quae pedes Domini lavit.] Achab quoque rex sacrilegus, de quo Scriptura dicit quod non fuerit alius talis qui venumdatus sit ut faceret malum contra Dominum [III Reg. XXI, 20]; posteaquam depravatus ab uxore Iezabel et abominabilis Deo factus est, interfecto et lapidato Naboth Iezraelita, cum vineam eius vellet invadere, castigatus a sancto Elia, scissis vestibus cilicio indutus est, et inclinato capite poenitentiam egit. Pro qua re statim sermo Dei ad Eliam factus est dicens, Vidisti humiliatum Achab? Quia, inquit, humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius [III Reg. XXI, 29]. Considerate, fratres, quia et ipse quamlibet esset sacrilegus, non reservavit ut post longa tempora poenitentiam ageret; sed statim sacrificium contriti et humiliati cordis Deo offerre non distulit. Qui utique si postea in illa humilitate qua coeperat perdurasset, nunquam ab illo Dei misericordia discessisset. Manasses quoque rex, ut in Scripturis legimus, tam sacrilegus et impius fuit, ut de illo scriptum sit quod totam Ierusalem omni iniquitate repleverit: et tamen post haec in captivitatem ductus, et in carcerem missus, cum grandi humilitate poenitentiam agens, ita gratiam Dei obtinuit, ut mereretur inter Dei amicos postmodum numerari [II Paral. XXXIII, 9, 13]. Meretrix quoque illa, quae pedes Domini lacrymis lavit, et capillis extersit, ubi coelestem Medicum venisse cognovit, ultro se ingessit in domum ubi rogata non fuerat: et quae prius frontosa fuerat ad perditionem, postea frontosior facta est ad salutem; et ideo audire meruit quod ei omnia fuerint peccata dimissa [Luc. VII, 47]. Nec ipsa se ad hoc reservavit, ut in fine vitae suae poenitentiam ageret: sed dum adhuc peccare poterat, sic voluit peccata deserere; ut illam de adulteriis suis non impossibilitas subtraheret, sed voluntas.
4 [Non erubescat poenitentiam agere, qui non erubuit poenitenda committere.] Multos adhuc in Scripturis divinis poteramus invenire, qui post infinita crimina poenitentiam agentes, Dei in se misericordiam provocaverint; et non solum ad priorem, sed etiam ad meliorem statum redierint. Sed quia longum est me omnes recitare, isti quatuor quos nominavimus [Sict manuscripti. Editi vero, bona merita tua.] satis abundeque sufficiunt, ut agnoscamus quod Deus noster, qui et David post tam grave peccatum indulsit, et Achab sacrilego regi pepercit, et Manassen post innumerabilia peccata poenitentiam agentem inter amicos suos reputavit, et meretrici quae lacrymis pedes rigaverat et capillis suis terserat, totum indulsit; qui istis tantis ac talibus peccatoribus veniam dedit, paratus est et nobis, si in veritate convertimur, non solum peccata dimittere, sed etiam aeternam beatitudinem dare. Haec ergo cogitantes, fratres charissimi, quantum possumus, cum Dei adiutorio laboremus, ne nobis aliqua crimina vel capitalia peccata subrepant. Si vero in hoc malum fuerit aliquis diabolica callididate prostratus, priusquam crimina ipsa per consuetudinem convalescant, remedium sibi in die necessitatis acquirat, et cum ingenti rugitu et gemitu Deum sibi reconciliare contendat. Nec erubescat poenitentiam agere, qui non erubuit poenitenda committere; sed cito in se bonis operibus contendat Dei imaginem reparare, ut inter filios mereatur agnosci a Patre: ne ab illa aeterna beatitudine exclusus, et a convivio nuptiali proiectus, ligatis manibus et pedibus proiiciatur in tenebras exteriores, ubi est fletus et stridor dentium [Matth. XXII, 13]; sed magis medicamentis poenitentiae, humilitatis vel compunctionis, ad sanitatem pristinam revocatus, et bonorum operum margaritis ornatus audire mereatur, Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui [Id. XXV, 23]. Amen.
Augustinus HOME

bke16.113v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLVII. Admonitio ut pro capitalibus criminibus sine aliqua dissimulatione ad medicamentum poenitentiae recurratur. <<<     >>> SERMO CCLIX. Admonitio ut quia semper peccata Subrepunt, semper pro illis poenitentia agatur, et nemo ad extremum vitae suae poenitentiam accipere magis quam agere periculosa dissimulatione reservet.
monumenta.ch > Augustinus > 258