monumenta.ch > Augustinus > 255
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLIV. De Confessione peccatorum, et Poenitentia . <<<     >>> SERMO CCLVI. Admonitio per quam ostenditur quid intersit inter illam poenitentiam quae cum bonis operibus semper agitur, et illam quae in infirmitate vel fine vitae accipitur.

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLV[Prodit nunc primum sermo ille ex veteri codice Colbertinae bibliothecae notato 821. Citatur a Beda seu Floro ad Galat. III, et ad Hebr. II.]. De Poenitentia [Forte, Legis.]. Criminum conscii a communione se subtrahunt. Praestaret ut ea dignos se exhiberent. Per citam scilicet poenitentiam et laboriosam. Quid de poenitente in extremis sentiendum.

1 Saepe advertimus, dilectissimi fratres, nonnullos ex vobis communionem ecclesiasticam declinare; et hoc intelligo fieri ex conscientia gravium atque ingentium peccatorum. Unde admoneo vos, dilectissimi, quod pravum est hoc insalubri consilio duplicatur; quia homines ista facientes, et delictorum sarcinam cumulant, et munus aeternae salutis amittunt: hoc est enim reatum congregare, et remedium devitare. Ergo vos, dilectissimi fratres, hortor atque commoneo, ut si quis ex vobis conscius criminum suorum, indignum se communione ecclesiastica putat, dignum se esse faciat. Dicitis, Quomodo aliquis dignum se facere possit? Quomodo, nisi ut errores pristinos relinquat, et poenitentiam petat: ut qui criminum suorum sorde pollutus est, exomologesis satisfactione mundetur? Nec ad illud se servet, ut in extremo vitae suae tempore tunc poenitentiam petat, quando iam agere non possit. Inutilis est enim, dilectissimi, ista persuasio. Parum est, peccatorem poenitere, nisi poenitentiam peregerit. Ad emendanda enim crimina vox poenitentis sola non sufficit: nam in satisfactione ingentium peccatorum non verba tantum, sed opera quaeruntur. Datur quidem etiam in extremis poenitentia, quia non potest denegari; sed auctores tamen esse non possumus, quod qui sic petierit, mereatur absolvi. Quomodo enim agit poenitentiam lapsus? Quomodo agit poenitentiam in extremis vitae finibus constitutus? Quomodo poenitentiam agere possit, qui nulla iam pro se opera satisfactionis operari potest? Et ideo poenitentia quae ab infirmo petitur, infirma est. Poenitentia quae a moriente tantum petitur, timeo ne ipsa moriatur. Et ideo, dilectissimi, quicumque invenire vult misericordiam Dei, sanus agat poenitentiam in hoc saeculo, ut sanus esse valeat in futuro.
Augustinus HOME

bke16.113v