monumenta.ch > Augustinus > 254
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLIII. De Confessione peccatorum, et quia hoc desiderat diabolus ut peccata nostra minime confitentes, rei ante tribunal aeterni Iudicis appareamus; Deus e contrario vult ut mala nostra humiliter confiteamur in hoc saeculo, ut ab eis liberari mereamur in futuro . <<<     >>> SERMO CCLV. De Poenitentia . Criminum conscii a communione se subtrahunt. Praestaret ut ea dignos se exhiberent. Per citam scilicet poenitentiam et laboriosam. Quid de poenitente in extremis sentiendum.

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLIV[Plures manuscripti, et nomen Dei.]. De Confessione peccatorum, et Poenitentia [Quidam manuscripti habent, Ipsum habens quaererem te?].

1 [Confessionis necessitas. Quam utilis sit et quibus.] Hortatur nos saepius sancta Scriptura ad medicamenta fugere confessionis, non quod Deus indigeat confessione nostra, cui omnia praesto sunt quae cogitamus, loquimur aut agimus: sed nos aliter salvi fieri non possumus, nisi confiteamur poenitentes, quod inique gessimus negligentes. Qui se ipsum accusat in peccatis suis, hunc diabolus non habet iterum accusare in die iudicii: si tamen confitens poenitendo diluit quae fecit, nec iterum renovat quae egit. Confitemini, dicit Iacobus apostolus, alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini [Iacobi V, 16]. Item beatus Apostolus: Ore autem confessio fit ad salutem [Rom. X, 10]. Sed et Salomon de confessione peccatorum dixit: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur [Prov. XXVIII, 13]. Magnum est salutis medicamentum non iterare quae impie gessimus, nec priorum cicatrices vulnerum resauciare. Sicut autem dicit Ioannes evangelista, Si confiteamur peccata nostra, fidelis est Deus et iustus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate [I Ioan. I, 9]. Similiter et Psalmista ait: Dixi, Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei [Psal. XXXI, 5].
2 [Damnatorum poenitentia infructuosa. Tormentum duplex. Duplex sit poenitentis fletus. Fructus dignus poenitentiae.] Vivens confiteatur peccator quae fecit; quia non est fructuosa confessio apud inferos, nec poenitentia ad salutem proficiens. Ecce nunc tempus salutis, ecce nunc tempus acceptabile Deo [II Cor. VI, 2]. Tempus est nunc remissionis poenitentibus; sed tempus erit post mortem vindictae negligentibus confiteri scelera sua. Omnes enim impii amaram habent in tormentis poenitentiam: sed non proficit eis poenitentia ad remissionem, sed conscientia torquet eos ad augmentum poenarum quas patiuntur. Potuerunt enim sibi per confessionem praecavere tormentorum immanitatem, et neglexerunt: ita sicut foris flammis, ita intus conscientia propria torquentur. Quomodo potest medicus vulnus sanare, quod aegrotus ostendere erubescit? Deus confessionem nostram desiderat, ut iustam habeat ignoscendi causam. Qui peccata sua occultat, et erubescit salubriter confiteri, Deum quem testem habet, iterum habebit eum ultorem. Optime se iudicet homo in hac vita, ne iudicetur a Deo damnatione perpetua. Duplicem habere debet fletum in poenitentia omnis peccator: sive quia per negligentiam bonum non fecit, seu quia per audaciam malum perpetravit. Quod enim oportuit non gessit, et quod non oportuit egit. Confessio iustificat, confessio veniam peccatis donat: omnis spes veniae in confessione consistit. Confessio opus est misericordiae, salus aegroti, unicum est viribus nostris medicamentum cum poenitentia. Cuius ipse Salvator in Evangelio virtutem ostendit, dicens, Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum [Matth. IV, 17] ยท et Ioannes Baptista: Facite fructus dignos poenitentiae [Luc. III, 8]. Fructus dignus est poenitentiae, transacta flere peccata, et eadem iterum non agere: sicut Scriptura ait, Ne adiicias peccatum super peccatum [Eccli. V, 5]. Lavamini, dicit Dominus per Isaiam prophetam, et mundi estote [Isai. I, 16]. Lavatur itaque et mundus est, qui et praeterita plangit et iterum non admittit. Lavatur et non est mundus, qui plangit quod gessit, nec deserit; et post lacrymas haec quae fleverat repetit. De his qui post lacrymas ad delicta revertuntur priora, beatus Petrus terribiliter ait: Canis reversus ad vomitum suum [II Petr. II, 22]. Fili, peccasti, dicitur in Scriptura sancta, ne adiicias iterum: sed de pristinis deprecare ut remittantur tibi [Eccli. XXI, 1].
3 [Poenitentia vera non annis, sed cordis contritione censetur.] Poenitentia vera non annorum numero censetur, sed amaritudine animi. Unde beatus Petrus mox a Domino indulgentiam recepit, quia amarissime flevit trinae negationis culpam [Matth. XXVI, 75]. Poenitentia quamvis sit exigui temporis, si intima cordis amaritudine agitur, non despicitur apud iudicem iustum Deum, qui cordis secreta considerat. Non enim longitudinem temporis tantum requirit Deus, quantum affectum sinceritatis poenitentis pensat. Qui enim in Christo tota mente confidit, etiamsi multis moriatur peccatis, fide sua vivet in aeternum: sicut ipse Dominus in Evangelio dicit, Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet; et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum [Ioan. XI, 25, 26]. De morte animae dixit, quae propter peccatorum aegritudinem eveniet illi. Deus in natura misericors est, paratus est salvare per misericordiam, quos non invenit salvare per iustitiam: qui vult omnes homines salvos fieri, et neminem perire [I Tim. II, 4]; qui per prophetam ait, In quacumque die conversus fuerit peccator, vita vivet et non morietur [Ezech. XVIII, 21]. Quamvis quisque sit peccator et impius, si ad poenitentiam convertitur, consequi se posse veniam per Dei misericordiam non dubitet. In hoc saeculo poenitentiam facientibus Dei misericordia subvenit: in futuro autem poenitentia non proficit, sed rationem nostrorum operum reddituri sumus. In hac vita tantum poenitentiae patet libertas; post mortem vero nulla correctionis est licentia.
Augustinus HOME

bke16.113v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLIII. De Confessione peccatorum, et quia hoc desiderat diabolus ut peccata nostra minime confitentes, rei ante tribunal aeterni Iudicis appareamus; Deus e contrario vult ut mala nostra humiliter confiteamur in hoc saeculo, ut ab eis liberari mereamur in futuro . <<<     >>> SERMO CCLV. De Poenitentia . Criminum conscii a communione se subtrahunt. Praestaret ut ea dignos se exhiberent. Per citam scilicet poenitentiam et laboriosam. Quid de poenitente in extremis sentiendum.
monumenta.ch > Augustinus > 254