monumenta.ch > Augustinus > 252
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLI. De Iudicio extremo, III . <<<     >>> SERMO CCLIII. De Confessione peccatorum, et quia hoc desiderat diabolus ut peccata nostra minime confitentes, rei ante tribunal aeterni Iudicis appareamus; Deus e contrario vult ut mala nostra humiliter confiteamur in hoc saeculo, ut ab eis liberari mereamur in futuro .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLII[Possatensis vetus codex, cum anima tua.]. Admonitio ut non solum lingua, sed et moribus et operibus laudetur Deus; quia quale est quod cogitatur in corde, tale est quod procedit in opere: et de purgatoriis poenis et inferni puteo [Er. Lugd. Ven. ferunt, haec enim sibi invicem adversantur. Sic etiam Vulgata. M.].

1 [Hic iugiter bene agendum, ne male egisse frustra quandoque poeniteat.] Resurrectio et glorificatio Domini nostri Iesu Christi, fratres charissimi, ostendit nobis vitam quam accepturi sumus, cum venerit retribuere digna dignis, etc. [Hinc incipiebat tractatus de Pugna animae, olim in tomo 9.]. Et si est adhuc gemitus, tentatio, tribulatio; spera transitoria omnia, et illum venturum diem in quo sine defectu laudabimus. Interim, donec veniat ille dies, in quo coniuncti Angelis Deum sine ulla fatigatione et sine ullo fine laudare mereamur, ut ad illud ineffabile gaudium venire possimus, quantum possumus, bonis operibus studeamus insistere; et quotidie conscientias nostras intus aspicientes, si aliquid in stola animae nostrae aut per negligentiam dissutum, aut per luxuriam sordidatum, aut per iracundiam combustum, aut per invidiam conscissum, aut per avaritiam tenebrosum esse cognoscimus, dum adhuc in potestate nostra est, cum Dei adiutorio festinemus vulnerata curare, reparare perdita, et ad candorem iustitiae ea quae obscurata fuerint revocare: ne forte si bonis operibus nudi, et vitiorum pannis sordentibus involuti, ante tribunal aeterni Iudicis venerimus, illa ad nos terribilis sententia dirigatur, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41]. Et ideo, quantum possumus, fructus iustitiae studeamus afferre, timentes illud quod Dominus dixit, Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur [Id. III, 10]. Haec sententia evidenter ostendit quod non solum malum fecisse, sed etiam bonum non egisse damnabile erit. Et ideo ista quae diximus, attentis cordibus iugiter cogitemus; ne nos tarde poeniteat sub conspectu ignis aeterni, qui interrogabit medullas, ossa et cogitationes nostras. Quantum tunc unusquisque puniendus optabit, ne unquam mulierem alienam concupisset, ne unquam corporis sui vestem, ne unquam Baptismi holosericam maculasset, ne unquam preterisset consilia et monita sacerdotum. Nam si sacerdotibus grande periculum est, aliena peccata non arguere; quanto periculosius erit propria noluisse corrigere: atque ea non solum non emendasse, verum etiam defendisse, et defendendo accumulasse?
2 [Poenae aeternae.] Et ideo expiatura erit illic inexstinguibilis concrematio, quidquid hic medicabilis satisfactio, quidquid hic salutifera dissimulaverit sanare conversio. Ardens enim inferni puteus aperietur; descensus erit, ascensus non erit. Illic fidei veste nudati, et capitaliter mortui, in perpetuum demergentur, eiiciendi in tenebras exteriores, ubi non visitabit aeternus, in tenebras exteriores infeliciter inclusi, infelicius includendi. De hoc puteo propheta orat atque commemorat, Neque absorbeat me profundum; neque urgeat super me puteus os suum [Psal. LXVIII, 16]. Ideo autem dixit, Neque urgeat super me puteus os suum; quia cum sine poenitentiae remedio infelices peccatores exceperit, claudetur sursum, aperietur deorsum, ac dilatabitur in profundum. Nullum spiramen, nullus liber anhelitus, claustris desuper urgentibus relinquetur. Detrudentur illuc, valedicentes rerum naturae. Ultra nescientur a Deo, qui Deum scire noluerunt, morituri vitae et morti [Aliquot Mss., pugnent.] sine fine victuri. Felices qui nunc bene viventes facultatibus vel corpori suo necessariis contenti, et de suo largi, in se casti, in alios non cruenti [Augustinus iam senex.], ab huius putei profundi flammea nocte se redimunt. Haec poena illos manebit, qui amisso et non reparato per poenitentiam Baptismo, in aeternum peribunt: ad quos dicitur, Paleas autem comburet igni inextinguibili [Matth. III, 12].
3 [Purgatoriae poenae. Illarum duratio et materia.] Hi vero qui temporalibus poenis digna gesserunt, de quibus Apostolus dicit, Si cuius opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem [I Cor. III, 15]: per fluvium igneum, de quo propheticus sermo commemorat, Et fluvius igneus currebat ante eum; per fluvium igneum et vada ferventibus globis horrenda transibunt. Quanta fuerit peccati materia, tanta et pertranseundi mora. Quantum exegerit culpa, tantum sibi ex homine vindicabit quaedam flammae rationabilis disciplina [Castigatus ad omnes Mss. et Edd. in sermone praecedenti modo designatos.] [Note: Alias, de Verbis Domini 45.]. Et quantum stulta iniquitas gesserit, tantum sapiens poena desaeviet. Et quia sermo divinus quodam loco aeneae ollae animam peccatricem comparans dicit, Pone ollam super prunas vacuam, donec concalescat aes eius, et omne stannum eius defluat [Ezech. XXIV, 11]; illic sermones otiosi et cogitationes iniquae vel sordidae, illic multitudo levium peccatorum, quae puritatem nobilis naturae infecerant, exsudabunt; illic stannum vel plumbum diversorum subrepentium delictorum, quae divinam imaginem obscuraverunt, consumentur: quae omnia hic ab anima separari per eleemosynas et lacrymas compendiosa transactione potuissent. Ecce sic exigere habet ab homine rationem, qui se ipsum pro homine dedit, et confixus clavis legis morti se iunxit [Citatur a Floro ad Rom. X.]. Quae cum ita sint, dilectissimi, intelligamus quia effugere intoleranda supplicia et incendia aeterna non poterunt, nisi qui prius in se ignem carnalis concupiscentiae ac multimodae cupiditatis exstinxerint. Et ideo, fratres charissimi, convertamus nos ad meliora, dum in nostra sunt potestate remedia. Curramus dum lucem habemus, nec praetereuntia salutis tempora negligamus. Hic exstinguamus mortem moriendo peccatis, hic vitam vitae meritis comparemus.
Augustinus HOME

bke16.113v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLI. De Iudicio extremo, III . <<<     >>> SERMO CCLIII. De Confessione peccatorum, et quia hoc desiderat diabolus ut peccata nostra minime confitentes, rei ante tribunal aeterni Iudicis appareamus; Deus e contrario vult ut mala nostra humiliter confiteamur in hoc saeculo, ut ab eis liberari mereamur in futuro .
monumenta.ch > Augustinus > 252