monumenta.ch > Augustinus > 251
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCL. De Iudicio extremo, II . <<<     >>> SERMO CCLII. Admonitio ut non solum lingua, sed et moribus et operibus laudetur Deus; quia quale est quod cogitatur in corde, tale est quod procedit in opere: et de purgatoriis poenis et inferni puteo .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCLI[Castigatus ad tres bn. ad quatuor cl. ad a. cb. f. fs. g. lr m. pr. rm. vd.] [Note: Alias, de Verbis Domini 43.]. De Iudicio extremo, III [Hunc Florus ad Rom. V, vocat sermonem 44 de Verbis Evangelii; et postea ad Galat. V, sermonem de Apostoli Verbis appellat.].

1 O fratres charissimi, quam timendus est nobis dies ille, in quo Dominus noster Iesus Christus ac redemptor omnium proposuit venire cum flamma ignis, qui inflammabit adversarios suos, et eos qui faciunt iniquitatem! In illa die plangent super se omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute magna, et maiestate excelsa [Matth. XXIV, 30]; et commovebuntur ante eum omnes fines terrae, et peccatores peribunt, et coelum plicabitur, et mare siccabitur, et montes sicut cera ardebunt [Psal. XCVI, 5], et terra ardebit usque ad inferos. Sol convertetur in tenebras, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo in terram, et Virtutes coelorum commovebuntur. Tunc apparebit signum Filii hominis in coelo, quod est crux Christi, in cuius lumine tenebrabitur totus mundus. Tunc sancti volabunt obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erunt; peccatores autem confundentur et peribunt. Et tunc fiet iudicium. Et tunc veniet Dominus noster Iesus Christus, et mittet Angelos suos a quatuor angulis terrae, et congregabunt electos eius a summo coelorum usque ad terminos eorum [Matth. XXIV, 29-31]. Et tunc separabit Dominus sanctos suos de inter peccatores, et mittet eos in mansiones coelestes: peccatores autem in caminum ignis ardentis, qui praeparatus est diabolo et angelis eius; ibi erit fletus et stridor dentium. Vae illis hominibus qui habebunt mansionem cum diabolo. Et ascendet fumus tormentorum in saecula saeculorum [Apoc. XIV, 11]. Quorum vermes non morientur, et ignis non exstinguetur [Isai. LXVI, 24]. In qua nulla vox nisi gemitus; ubi nulla requies nisi ignis; ubi nullum refrigerium nisi flamma; ubi lux nunquam videbitur nisi tenebrae, et non venient unquam in memoriam apud Deum. Quorum cibus cruciatus, et mansio eorum cum diabolo est, ubi nulla visitatio nisi tenebrae. O homo qui desideras regnum Dei possidere, quod male fecisti, dum potes, emenda; dum tempus habes, clama ad omnipotentem Deum; dum datur spatium, luge; dum licentia est, poenite; festina, dum potes; plange, dum adhuc anima tua versatur in corpore; dum adhuc vivis, remedium tibi acquire priusquam te profundus absorbeat laqueus poenarum, priusquam te infernus rapiat, ubi nulla datur indulgentia, ubi nullus est ad confessionem recursus, nullus est ad veniam regressus: de qua poena nos pius Dominus eripere dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.113v