monumenta.ch > Augustinus > 250
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXLIX. De extremo Iudicio, I . <<<     >>> SERMO CCLI. De Iudicio extremo, III .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCL[Sic plures Mss. Editi autem, anima tua: tunc veniet (aut, venit) hora, et nunc est.]. De Iudicio extremo, II [Hunc Florus ad Rom. V, vocat sermonem 44 de Verbis Evangelii; et postea ad Galat. V, sermonem de Apostoli Verbis appellat.].

1 [Vitae depravatae studia. Parabolae zizaniorum explicatio.] Recogitemus, fratres charissimi, cuncta mala quae fecimus; ut minis aeterni Iudicis perterriti, ad ultimum saltem studeamus bona facere. Unde Dominus in Evangelio dicit: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui est in coelis, ipse intrabit in regnum coelorum [Matth. VII, 21]. Hoc etiam, fratres charissimi, cogitare debemus, quia in illa die reddet Deus unicuique secundum opera, sua, bonis bona, malis mala: bonos mittet in vitam aeternam, malos in ignem aeternum. Vae illi homini, qui cum diabolo mansionem habebit. Pensemus quod istud regnum finem habet; regnum Dei finem non habet. Ista vita laboriosa, caduca et fragilis, plena scandalis, invidiosa, quid aliud quaerit nisi manducare, bibere, inebriari, luxuriari, detractiones facere? Certe ubi volumus permanere, illuc debemus festinare. Fratres, nos peregrini sumus in hoc mundo; convertamur ad Dominum qui fecit nos. Fratres, audistis quod Dominus vindicare veniet, et peccatores mittet in ignem aeternum, sicut in Psalmo dicit: Exsurgat Deus, et dissipentur inimici eius [Psal. LXVII, 2]. Quid autem suis dicturus sit in die illa, audiamus: Venite, benedicti Patris mei [Matth. XXV, 34]. Et iusti regnabunt sine fine cum Christo, sicut dicit, Et iusti epulentur, et exsultent in conspectu Dei [Psal. LXVII, 4]; et, Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo mixtum est zizania? Et ait illis. Inimicus homo hoc fecit: primum colligite zizania, et alligate per fasciculos ad comburendum. Messis haec est genus humanum in consummatione saeculi ad iudicium congregandum; zizania, peccatores; inimicus homo, diabolus qui superseminavit peccata; messores sunt Angeli, qui eligunt iustos a peccatoribus. Ligate fasciculos, hoc est, rapaces cum rapacibus, adulteros cum adulteris, fornicatores cum fornicatoribus, homicidas cum homicidis, avaros cum avaris, iracundos cum iracundis, falsos testes cum falsis testibus, fures cum furibus, derisores cum derisoribus, similes cum similibus. Hi sunt fasciculi ad comburendum. Triticum autem congregate in horreum meum [Matth. XIII, 27-30], id est, mittite iustos in paradisum.
2 [Ad poenitentiam et bona opera exhortatio. Confessio et poenitentia a sacerdotibus imposita. Eleemosynae de rapinis.] Fratres, expavescere et timere debemus de tam brevi satietate, de tam longa fame; de tam longis tenebris, de tam brevi luce. Dum tempus habemus, convertamur ad Dominum qui fecit nos; ut non mereamur introire in illas tenebras, sed in lucem: quia omnis homo cuius opera facit, eius filius est. Si opera Dei facimus, filii Dei sumus. Quod modo peccamus, cito emendare debemus, et non addere peccata peccatis. Unde Psalmista: Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in iustitiam tuam [Psal. LXVIII, 28]. Confessionem quaeramus puro corde, et poenitentiam donatam a sacerdotibus perficiamus. Nolite iram recondere in cordibus vestris; quia quando iram portamus, nec oblatio nec oratio a Deo recipitur. Date eleemosynam, recipite peregrinos in domibus vestris, pedes eorum lavate, et lectos ipsorum praeparate: dolentes consolamini. Nolite despicere peregrinos; quia ipsi peregrini estis. Non circumvenias fratrem tuum in negotio; quia Deus iudex est. Pauperes et viduas et orphanos nolite opprimere. Nolite de rapinis pauperum eleemosynas facere: tristatur qui perdit, gaudet qui acquirit; lucratur pecuniam, et perdit animam; attendit quid acquirit, et non attendit quid perdit. Fratres, cum Domini adiutorio, dum tempus habemus, laboremus, quatenus a malis simus poenitentes aut per ieiunium, aut per eleemosynas, aut per vigilias, aut per orationes, aut per charitatem: ut mereamur pervenire ad regna coelestia, ubi est satietas sine fame, ubi est lux sine tenebris, iuventus sine senectute, requies sine labore, gaudium sine fine. Ipse qui nos creavit, nos adiuvet, ut ad coelestia regna mereamur pervenire, per Christum Dominum nostrum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.113v