monumenta.ch > Augustinus > 249
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXLVIII. De Sepultura Domini . <<<     >>> SERMO CCL. De Iudicio extremo, II .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXLIX[Omnes Mss., finiret.]. De extremo Iudicio, I [In editis, hoc et proximo loco, creditur, pro, crescitur, quod verbum reperimus in melioris notae Mss.; in aliis vero, crescit.].

1 [Sacerdos ne quaerat placita praedicare. Medicorum more se gerat.] Rogo vos, fratres charissimi, et cum grandi humilitate admoneo, ut mihi nullus ex vobis succenseat, aut forte incongruum me superfluumque iudicet, quare vobis tam frequenter tremendum et utiliter expavescendum diem iudicii insinuare contendo. Si quis enim est cui forte in hac parte displiceam, consideret periculum meum, et audiat Dominum per Prophetam sacerdoti terribiliter comminantem, Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem eius de manu tua requiram [Ezech. III, 18]; et iterum, Clama, inquit, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum [Isai. LVIII, 1]. Sed forte aliquis dicit: Quare nobis tam dura assidue praedicantur? Quia melius est hic parvam amaritudinem sustinere, et postea ad aeternam dulcedinem pervenire; quam hic habere falsum gaudium, et illic sustinere sine fine supplicium. Audite, fratres, non me, sed Dominum in Evangelio dicentem, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur [Matth. V, 5]; et, Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis [Luc. VI, 25]. Et hoc attendite, fratres, quia omnes carnales medici, quoties ad eos qui in corpore aegrotare videntur, veniunt, omnia quae eis delectabilia esse videbantur abscindunt, et quod dulce est ad integrum interdicunt. Aliquoties etiam frigidum [Plerique Mss., ipsa lux.] accipere non permittunt; interdum et amarissimas potiones bibere cogunt, et asperrimis ferramentis eorum vulnera frequenter incidunt. Hoc ergo quod pro sanitate corporum carnales medici faciunt, pro animarum salute spirituales medici exercere contendunt.
2 [De sua populorumque salute rationem redditurus.] Haec ego cogitans, fratres charissimi, et tam pro mea quam pro vestra salute rationem me redditurum esse ante tribunal aeterni Iudicis non ignorans, eligo aspera quidem, sed salubria vobis medicamenta ingerere: ut vobiscum postea in Angelorum consortio perpetua merear incolumitate gaudere. Et haec quidem non ideo suggero, quod vos admonitiones nostras senserim non libenter accipere: sed quia me necesse est et pro vestra et pro mea salute frequentius praedicare, studeo vestros animos et ad timendum iudicium, et ad desiderandum praemium excitare; ut exceptoria sancti pectoris vestri ad recondendam spiritualem vindemiam, sicut semper fecistis, auxiliante Domino fideliter praeparetis. Quoties vobis durum aliquid praedicamus, non hoc ideo dicimus, quod a vobis tale aliquid fieri suspicemur: sed ideo iterum illa quae non facitis denuntiamus, ut illa in quibus forte praeventi fueritis, sanare possimus. Solet enim fieri, ut dum maiora timentur, minora celerius caveantur. Quomodo enim theriaca bibitur, ne corporibus possint praevalere venena; hoc austera praedicatione geritur, unde animarum praeparentur antidota.
3 [Beneficiorum Dei memoria munimen est contra peccata.] Certum est, fratres charissimi, quod si semper beneficia Dei nostri, quae nobis nullis praecedentibus meritis nostris collata sunt, assidue cogitamus; peccata nostra nobis aut non dominantur, aut si forte subrepserint, cito per poenitentiam corriguntur. Quis enim vel mente concipere, non dicam verbis possit exponere, quanta circa nos sint Dei nostri beneficia? Fecit enim nos, cum non essemus; reparavit nos postea, cum perissemus. Mortem suscepit, pretioso nos sanguine liberavit, ad inferna descendit, de faucibus nos aeternae mortis eripuit, coelorum nobis etiam praemia promisit. Haec omnia, fratres dilectissimi, pio et benigno animo cogitantes, quantum possumus, cum ipsius adiutorio beneficiis suis vicem rependere festinemus. Non reddamus mala pro bonis; sed quantum possumus, voluntati illius obtemperare fideliter studeamus, totis viribus innitentes, ut praecepta ipsius magis nobis pariant de sequacitate remedium, quam de transgressione iudicium.
4 [Quae de iis ratio in iudicii die repetenda. Crucem peccator imponit Christo prima graviorem.] Nam quid faciemus, charissimi, in illo metuendo iudicii die, cum, tremente mundo Dominus, praecinentibus Angelorum buccinis, in illo maiestatis suae throno circumdatus coelestis militiae luce consederit; ibique de terrae gremio et antiquo pulvere suscitato humano genere, astante testimonio conscientiae singulorum, positis in conspectu peccatorum poenis iustorumque praemiis, rationem vitae coeperit postulare, et plus iam iustus quam misericors, severitate iudicis contemptae misericordiae reos coeperit accusare, et dicere: Ego te, o homo, de limo manibus meis feci, ego terrenis artubus infudi spiritum, ego tibi imaginem nostram similitudinemque conferre dignatus sum, ego te inter paradisi delicias collocavi; tu vitalia mandata contemnens, deceptorem sequi quam Deum maluisti? Cum expulsus de paradiso iure peccati mortis vinculis tenereris, virginalem uterum sine dispendio virginitatis pariendus introivi; in praesepio expositus et pannis obvolutus iacui, infantiae contumelias humanosque dolores, quibus tibi similis fierem, ad hoc scilicet ut te mihi similem facerem, pertuli; irridentium palmas et sputa suscepi, acetum cum felle bibi: flagellis caesus, vepribus coronatus, cruci affixus, vulnere perfossus, ut tu eripereris morti, animam in tormentis dimisi. En clavorum vestigia, quibus affixus pependi: en perfossum vulneribus latus. Suscepi dolores tuos, ut tibi gloriam darem: suscepi mortem tuam, ut in aeternum viveres. Conditus iacui in sepulcro, ut tu regnares in coelo. Cur quod pro te pertuli perdidisti? cur, ingrate, redemptionis tuae munera renuisti? Non te ego de morte mea quaero; redde mihi vitam tuam, pro qua meam dedi. Redde mihi vitam tuam, quam vulneribus peccatorum indesinenter occidis. Cur habitaculum, quod mihi in te sacraveram, luxuriae sordibus polluisti? cur corpus meum illecebrarum turpitudine maculasti? Cur me graviore criminum tuorum cruce, quam illa in qua quondam pependeram, afflixisti? Gravior enim apud me peccatorum tuorum crux est, in qua invitus pendeo, quam illa in qua tui misertus mortem tuam occisurus ascendi. Cum essem impassibilis, pro te pati dignatus sum: sed tu despexisti in homine Deum, in infirmo salutem, in via reditum, in iudice veniam, in cruce vitam, in suppliciis medicinam. Et quia post omnia mala tua ad medicamenta poenitentiae confugere noluisti, ab auditu malo non mereberis liberari.
5 [Damnatorum supplicium. Poenitentia, dum hic sumus obeunda.] Qui tunc erit stridor dentium, cum sanctorum multitudine ad dexteram regis et ad gloriam segregata, peccati populus in profunda tartari sine ulla miserationis ac veniae spe demersus, excludi se tenebris suis a beata sanctorum luce viderit, et in profundi sinum sine fine descendens, urgente os suum puteo, aeterna supplicia et perpetuam mortem non moriturus aspexerit? Frustra autem a paupere, quem in hac vita despexit, misericordiam postulabit: frustra extremum Lazari digitum, quo ardens refrigeretur, ardentibus labiis rogabit apponi. Quam vellet miser, cum pauperum gloriam viderit, duris quondam paupertatis subiacuisse laboribus, et in illa vita quae cum vita morerentur mala portasse; ne ad illa aeterna mereretur supplicia pervenire! Ut ergo haec tam dura et tam terribilia ante illud tribunal aeterni Iudicis audire non mereamur, dum adhuc licet, et cum Dei adiutorio in potestate nostra est, consideremus conscientias nostras: et si aliqua crimina vel peccata capitalia, necdum eleemosynis et orationibus purgata, nobis adhuc dominari cognoscimus, portum poenitentiae, devictis peccatorum fluctibus, Christo iuvante festinemus intrare; et si quid in navicula animae nostrae multis tempestatibus peccatorum, aut per superbiam fractum, aut per avaritiam ruptum, aut per luxuriam resolutum esse cognoscimus, componere vel reparare bonis operibus festinemus. Studeamus iugiter vitiorum exhaurire sentinam. Non enim nocent peccata praeterita, si non placent praesentia. Sicut enim nulli iustorum sufficit iustitia sua, si non perseveraverit usque in finem: ita nulli peccatorum nocere poterit iniquitas sua, si antequam de corpore isto discedat, ad eleemosynarum remedia vel ad poenitentiae medicamenta confugerit.
6 [Nec ulli procrastinanda. Religionis habitus.] Sed quia quando vel qua hora de hoc saeculo rapiemur, scire non possumus; sine ulla dilatione vel mora de sinistra fugere festinemus ad dexteram. Non sanitati, non aetati credendum est. Non in remedium salutis suae semper tardandus est, qui vitae suae semper incertus est [Nonnullas nec tenuis momenti discrepantias admittunt Editi. Er. Lugd. Ven. sic legunt: Nam totum quidquid dicebamus, nihil est ad illam vitam qua vivimus quidem qui salvi sumus, quia videbimus Deum magnum. At Lov.: Nam totum quidquid dicebamus, nihil est ad illam vitam qua vivemus quidem qui salvi sumus. Quid est, quia videbimus eum? Magnum. M.]: quia qui nos securos fecit dicendo, Peccator in qua die conversus fuerit, omnes iniquitates illius oblivioni traduntur [Ezech. XVIII, 21 ] [et 22]; ipse nos etiam cautos esse voluit dicens, Nolite tardare converti ad Dominum, nec differatis de die in diem [Eccli. V, 8]. Si forte quando generaliter omnes ad poenitentiam provocamus, aliquis intra se cogitet dicens, Ego iuvenis homo uxorem habens, quomodo possum aut capillos minuere, aut habitum religionis assumere? nec nos hoc dicimus, fratres charissimi, non hoc praedicamus, ut iuvenes qui coniugia habere videntur, habitum magis quam mores habeant commutare. Quid enim homini uxorem habenti nocet, si mores perditos voluerit ad opera bona vel honesta convertere, si peccatorum suorum vulnera eleemosynis, ieiuniis et orationibus ad sanitatem pristinam studeat revocare? Vera enim conversio sine vestimentorum commutatione sufficit sibi: vestimenta vero religiosa sine bonis operibus non solum remedium habere non poterunt, sed etiam iustum Dei iudicium sustinebunt. Convertamur ergo ad meliora, dum in nostra sunt potestate remedia: hic exstinguamus mortem moriendo peccatis, hic vitam vitae meritis acquiramus; praestante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.113v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXLVIII. De Sepultura Domini . <<<     >>> SERMO CCL. De Iudicio extremo, II .
monumenta.ch > Augustinus > 249