Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXLVIII. De Sepultura Domini .
1 | [Sepulcrum Domini quasi vulva. Inde gloriosior quam de matre nascitur.] Videamus, fratres, de Domini corpore, posteaquam de cruce deponitur, quid geratur. Accepit illud Ioseph ab Arimathia, vir iustus, sicut ait evangelista, et in novo suo sepelivit monumento, in quo nondum quisquam positus fuerat [Ioan. XIX, 38-42]. Beatum ergo corpus Domini nostri Iesu Christi, quod cum nascitur ex utero virginis gignitur; cum recedit iusti tumulo commendatur. Beatum plane corpus quod virginitas peperit, et iustitia custodivit. Custodivit enim illud Ioseph tumulus incorruptum, sicut servavit illud Mariae uterus illibatum. Sicut enim pollutione ibi non tangitur, sic mortis corruptione non laeditur. Ubique beato corpori defertur sanctitas, ubique virginitas. Novus illud venter concepit, novus tumulus conclusit. Dominica ergo est virgo vulva, et virgo est sepultura. Quin potius ipsam sepulturam vulvam dixerim: est enim similitudo non parva. Sicut enim Dominus de matris vulva, vivus exivit; ita et de Ioseph sepultura vivus surrexit. Et sicut de utero tunc ad praedicandum natus est; ita et nunc ad evangelizandum renatus est de sepulcro: nisi quod gloriosior est ista, quam illa nativitas. Illa enim corpus mortale genuit; haec edidit immortale. Post illam nativitatem ad inferos descenditur, post hanc remeatur ad coelos. Religiosior est plane ista, quam illa nativitas. Illa enim totius mundi Dominum novem mensibus in utero clausum tenuit: haec autem triduo tantum tumuli gremio custodivit. Illa cunctorum spem tardius protulit; haec omnium salutem citius suscitavit. |
2 | [Analogia Ioseph cum Domini matre.] Fortasse quis dicat de priori Dominicae nativitatis praedicatione, in qua praedicavimus non minorem esse gloriam quod tumulus Ioseph suscitaverit Dominum, quam quod eum sanctae Mariae uterus procrearit: Quae comparatio ventris et tumuli, cum ex intimis visceribus illa ediderit filium; hic autem solummodo locum praestiterit sepulturae? At ego dico non minorem Ioseph affectum fuisse, quam Mariae: siquidem illa utero Dominum, hic corde concepit; illa Salvatori membrorum suorum secretum praestitit, hic secretum sui cordis non negavit ; illa Dominum pannis involvit cum natus est, hic linteis cum recessit; illa perunxit beatum corpus oleo, hic aromatibus honoravit. Conveniunt ergo sibi obsequia, convenit et affectus; inde necesse est etiam meritum convenire: nisi quod Mariam ad obsequium angelus admonuit, Ioseph autem iustitia sola persuasit. Igitur Ioseph in suo sepulcro posuit Dominum. |
3 | [Ioseph magis in monumento cordis Dominum collocat. Sepulcrum Christi spirituale.] Legimus in propheta, Sepulcrum patens est guttur eorum [Psal. V, 11]. Si ergo sepulcrum patens est guttur hominum, vide ne forte secundum hanc similitudinem Dominum Ioseph non tam in terrena posuerit sepultura, quam in monumento sui cordis collocaverit, et custodiendum illum susceperit, non tam memoria fragili moriturorum , quam memoria sancta virtutum. Haec enim virtutum fidelis est memoria, quae intra se continens Christum, laedi eum haereticorum corruptione non patitur. De qua memoria in sacramentis Dominus dicit, Quotiescumque hoc feceritis, in memoriam mei facietis, donec veniam [I Cor. XI, 26]. Quotiescumque enim Christum loquimur, toties eum sanctiori memoriae commendamus. Sepulcrum ergo patens guttur hominum recte plane dicit propheta. Sepulcrum enim Christi patens est evangelistarum beatum guttur, per quod illud aeterno litterarum thesauro condiderunt. Patens autem sepulcrum ideo dicitur, quia qui vult ad Christi pervenire mysterium, non ingreditur ad illud, nisi per evangelicae Scripturae secretum. In litterarum enim secreto , quasi quodam novo vasculo commendatus est Dominus: quisquis igitur illum videre desiderat, ibi et passionis eius sacramentum inveniet, et resurrectionis gloriam recognoscet. Patens ergo guttur sanctorum est. Unde Apostolus ad Corinthios ait, Os nostrum patet ad vos, o Corinthii [II Cor. VI, 11]; invitans eos ut per praedicationis suae apertam ianuam ingrediantur Christi secreta mysteria. In hac igitur pectoris memoria collocatur Dominus a Ioseph, ut in iustitiae sede requiescat, et habeat Filius hominis ubi caput reclinet. |
4 | [Cur alieno in tumulo condatur Dominus.] Videamus igitur quare Salvator in aliena sepultura ponatur, ac suam non habeat sepulturam. Ideo in aliena sepultura ponitur, quia pro aliorum moriebatur salute. Mors enim ista non illi accidit, sed nobis proficit: mors ista non illi illata est, sed nobis delata. Utquid ergo ei propria sepultura, qui in se mortem propriam non habebat? Utquid illi tumulus in terris, cuius sedes manebat in coelis? Utquid illi sepultura, qui tridui tantum temporis spatio non tam in sepulcro mortuus iacuit, quam veluti in lecto conquievit? Ipsa enim temporis brevitas declarat potius somnum fuisse, quam mortem. Sepulcrum autem mortis est habitaculum. Necessarium ergo non erat mortis habitaculum Christo, qui vita est; nec opus habebat semper vivens habitaculo defunctorum. Recte autem hanc vitam nos in nostro sepulcro condimus; ut vivificet mortem nostram, ut cum ipso a mortuis resurgamus. |
5 | [Maria Magdalene prophetat nesciens.] Unde et illa Maria Magdalene, quae Dominum inter caeteros defunctos in sepulcro requirebat, arguitur, et dicitur illi: Quid quaeris viventem cum mortuis? Hoc est, Quid quaeris in tumulo, quem adorare debes in coelo? quid quaeris apud inferos, quem redisse iam constat ad superos? Quem illa adhuc non intelligens nec cognoscens, respondit illi: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam [Ioan. XX, 15]. Aestimabat enim eum, sicut dicit Scriptura, hortulanum esse. Sancta ergo et simplex femina Christum requirit a Christo, ac devotione mentis prophetat, et nescit. Ait enim Domino de semetipso, Si tu sustulisti eum, dicito mihi. Recte interrogat, Si tu sustulisti eum: ipse enim tulit corpus suum, qui illud protulit de sepulcro; ipse tulit corpus, qui illud iacens et dormiens sua aspiratione collegit; ipse tulit corpus suum, qui illud divinitatis virtute gestans portavit ad coelos. Atque ideo mulier sapienter interrogat et requirit, Si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum: hoc est, Si illud auferens de sepulcro ad paradisum transtulisti. Audierat enim illum dicentem latroni, Hodie mecum eris in paradiso [Luc. XXIII, 43]. Aut certe si de inferno in Patris dextera collocasti, sicut ait Apostolus: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens [Coloss. III, 1]. Beatus ergo qui ita quaerit Christum Dominum, ut credat eum et in paradiso constitutum, et in coelestibus collocatum. Nam qui eum in inferno requirit aut in tumulo, dicitur ei: Quid quaeris viventem cum mortuis? |