Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXLVII. Quare natus et passus sit Christus .
1 | [Sapientia potuit per potentiam hominem ad se reducere. Maluit id praestare suaviter. Haec illi hominis assumendi causa. Nec tamen ideo imminuitur.] Corruptum peccatis originalibus et actualibus mundum mundi Conditor secreto et mirabili consilio per mysterium Verbi incarnati, eiusdem mundi lapsum voluit reparare, qui eo verbo quo potuit de nihilo cuncta creare, potuit quae perdita fuerant reformare. Ipse namque dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt [Psal. XXXII, 9]. Hanc eius potentiam non credimus minoratam, non credimus immutatam, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio [Iacobi I, 17], quo minus esset potens et sapiens in reformando, quam fuerat in plasmando. Omnipotentis quippe figuli manus, cuius universae viae misericordia et veritas [Psal. XXIV, 10], quae lutum de terra levatum rationalis naturae dignitate sublimaverat, sic voluit ruinam vasis fragilis reformare, ut nec peccatum hominis dimitteret impunitum, quia iustus est; nec insanabile, quia misericors est. Si tantum iustus esset, cuius sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter [Sap. VIII, 1]; potuit sua fortitudine adversus seductorem generis humani contendere, et ovem perditam ad gregem reductam suo dominio restituere. Sed hoc modo videretur eminentiam tantum suae ostendisse virtutis, non medicinalem misericordiam impendisse redemptis: nec appareret quanta charitate Creator creaturam diligebat, a qua se diligendum esse multiplici beneficio expetebat; quatenus miser homo, praecedente gratia, obtineret etiam per meritum, quod ei male merito rependebatur indebitum. Quod ergo Dei sapientia potuit facere sapienter et fortiter, voluit facere suaviter, uniens sibi infirmitatem carnis nostrae, quam primo in se sanaret; et per hanc quasi medicinalem confectionem generi humano sanitatem restitueret: non quod non potuerit aliter fieri, quantum ad peritiam et potentiam Medici; sed quia non potuit commodius antidotum procurari, quantum ad complexionem aegroti. Quod enim infirmum est Dei, fortius est hominibus: et quod stultum est Dei, sapientius est hominibus [I Cor. I, 25]. Haec causa nobis specialis esse videtur, cur Dei Filius hominem induere voluerit, et inter homines conversari, ut mortalitatem quam a nobis accepit, moriendo superaret, et naturam nostram supra primae originis dignitatem reparatam secum ad immortalitatem revocaret; ut eo sequeretur humilitas gregis, quo praecessit celsitudo pastoris. Sic radius solis humorem quem ad se trahit exsiccat; ipse tamen virtutem sui caloris et splendoris nec minorat, nec immutat. Sic ignis materiam quam assumit, in se convertit; naturam vero suam ideo nec mutat, nec minuit. Multo fortius ille ignis, de quo dicitur, Deus noster ignis consumens est [Deut. IV, 24], mortalitatem et passibilitatem nostram in se assumpsit et absumpsit; et inde gratia sanitatis totum corpus resumpsit. Mirabile et incomparabile genus medicinae, propter quam medicus voluit aegrotare, et aegrotos, quibus salutis remedium procurabat, sua decrevit infirmitate sanare. |
2 | [Nec sibi quidquam addidit. Nil enim nostri indiget.] In hoc apparet quam incomparabili charitate nos dilexerit; quia in eo quod desertores suos quaesivit, semen Abrahae apprehendit, errantes reduxit, saucios curavit; nihil sibi addidit, non est inde factus altior, non est factus inde beatior. Tota haec dispensatio nostrae utilitati consuluit, nostrae saluti militavit; divinae potentiae nil contulit. Nam et cum essemus vasa contumeliae, omnipotentis figuli manum effugere non potuimus: utebatur vasis irae prout volebat ad manifestationem suae gloriae; sic enim dictum est Pharaoni, In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et annuntietur nomen meum in universa terra [Exod. IX, 19]. Nonne et daemones, cum a Domino eiicerentur de corporibus obsessis, Dominum glorificabant, quando dicebant, Quid nobis et tibi, Iesu Fili Dei vivi? quid venisti ante tempus torquere nos [Matth. VIII, 29]? Constat ergo ex his et huiusmodi aliis, quia divina virtus nostra reparatione non eguit; sed tamen ea bonitate qua nos condidit, eadem nos reformare voluit: et ad hoc medicamentum non quam forte potuit, sed quam lenius complexioni aegrotantis competere perspexit, apposuit. |
3 | [Analogia Christi cum perito medico.] Solent quippe medicinae periti aegritudines, quas curandas suscipiunt, aliquando curare per contraria, aliquando per similia. Hoc fecit Dominus noster Iesus Christus, sua paupertate nos ditans, sua humilitate nos sublevans, sua infirmitate nos sanans, sua morte nos vivificans. Sic ratione medicinae sicca humidis, humida siccis, calida frigidis opponuntur: et minus fortia contraria a fortioribus contrariis supervenientibus superantur. Simili ratione similia similibus apponuntur, cum secundum quantitatem vulnerum vel tumorum commensuratur longitudo vel latitudo epithematum. Sic scorpionis carnes oleo coctae percussionibus medentur scorpionum; sic theriaca de serpentis carne confecta morsibus serpentinis occurrit, et potiones veneno infectas in potu sumpta expellit. Ad hanc similitudinem Medicus noster mortem carnis nostrae de serpente venientem carnis suae morte sanavit, et ad immortalitatis suae speciem in tempore restitutionis complendam reformavit. Ubi diligentius attendendum est, quod mors quae per lignum venit, per lignum superata est. Et ipsa ligni forma longitudini et latitudini et altitudini humani corporis configurata est: quo sicut totum corpus motum est, ut manus ad vetitum extenderentur; ita corpus per omnia membra sua in cruce distenderetur, et totum quod reatu paterni delicti confractum fuerat, huius emplastri malaxatione consolidaretur. Sed huic medicamento per similia composito, admixtum est etiam medicamentum factum per oppositum. Nam hic sanavit obedientia, quod ibi corruperat inobedientia: et quod ibi contaminaverat gulae oblectamentum, hic reformat crucis tormentum. |
4 | [Figura crucis mystica.] Continetur in hac crucis figura altius sacramentum: quod quanto est altius, tanto est attendendum diligentius. Intelligitur namque in latitudine crucis dilectio proximi, quae non tantum usque ad amicos, sed etiam extendenda est usque ad diligendos inimicos. Intelligitur quoque in eiusdem longitudine longa et perseverans laborum et persecutionum sustinentia, quam patienter ferre debet ad patriam suspirans nostra peregrinatio, tam pro dilectione proximorum quam pro exhibitione omnium bonorum operum. Figuratur simili ratione in altitudine eius eminentia spei, penetrans usque ad interiora velaminis; ubi visione pacis perfruentur, qui hic a civibus Babyloniae multipliciter exercentur, donec in libertatem gloriae filiorum Dei a servitute corruptionis huius liberentur. Significavit hanc charitatis latitudinem Dominus Iesus in cruce caput ad orientem subrigens, pedes ad occidentem submittens, manus ad aquilonem et austrum extendens; ut adimpleret quod de se ante passionem suam praedixerat, Cum exaltatus fuero a terra, id est, cum crucifixus fuero, omnia traham ad me ipsum [Ioan. XII, 32], id est, convocabo ad me totum mundum. Hoc sacramento crucis sanctus Elisaeus Sunamitis filium os ori, manus suas manibus eius applicans orando suscitavit, et vivum matri restituit [IV Reg. IV, 34]. Eiusdem virtute sacramenti Moyses in deserto bis silicem virga percussit; et sitienti populo aquam de petra produxit [Num. XX, 11]. Bina quippe percussio duorum signorum figurate intelligitur in cruce facta compactio. Bis ergo petra percutitur, cum Christus, de quo dicit Apostolus, Petra autem erat Christus [I Cor. X, 4], in duobus lignis crucis extensus lancea perforatur. De hac petra aqua profluxit, cum sanguis redemptionis et aqua baptismatis, quibus in novum hominem transformamur, de latere Christi manavit. |
5 | [Praesertim profunditas. De reparationis nostrae mysterio. Deus in damnando homine iustus, in redimendo misericors. Iniustus fuisset, si impoenitentem reparasset.] Praeterea inter has crucis dimensiones solerter attendenda est crucis profunditas: quia profundum est mysterium crucis, in quo multorum, qui sapientes dicebantur, ingenia defecerunt; quod hoc ausi sunt reprehendere quod non potuerunt humana ratione comprehendere: videlicet cur Verbum Deo Patri coaeternum, omnia continens, omnia implens, in assumpto homine totum se concluserit; et tamen totum mundum regere, complere et continere non desierit: non satis considerantes quod valet in minori, multo magis posse valere in maiori; cum vox una et tota de ore loquentis prodeat, et tota ad multorum hominum aures perveniat. Qui de hac quaestione scrupulosius disputant, et tanquam clauso ostio ad parietem palpant, audiant primum dicentem Apostolum, O homo, tu quis es qui respondeas Deo [Rom. IX, 20]? Deinde mitescant, et cum pietate pulsent, ut aperiatur eis: et intelligent iustum fuisse Conditorem in condemnando, et misericordem in redimendo; nec potuisse sanari sine misericordia, quod iuste condemnaverat Omnipotentis iustitia. Hinc consequenter advertent, cur usque ad captivati hominis paupertatem et crucis ignominiam se humiliaverit divina omnipotentia, quae in paradiso reum hominem iusta condemnaverat sententia. Cum enim de perpetrata a Domino argueretur inobedientia, non se humiliter, ut culpa exigebat, accusavit; sed auctorem superbe accusavit dicens, Mulier quam dedisti mihi, dedit mihi de fructu, et comedi [Gen. III, 12]. Haec dicendo se putavit excusatum, et Creatorem mulieris conditorem, quae ad peccandum virum traxerat, inculpatum . Qui si humiliter se accusasset, et in auctorem suum culpam non retorsisset, a paradiso non exsulasset. Erat autem contra divinam iustitiam, si reum impoenitentem in pristinum gradum restitueret, et non usque ad dignum poenitentiae fructum qua vellet ratione compelleret. Divina itaque sententia morti est adiudicatus, et cum tota posteritate, quae de lumbis eius erat processura, eiectus est de paradiso, et aerumnoso condemnatus exsilio. Et quia sine poenitentia in statum suum redire non poterat, movendus et admonendus erat ad poenitentiam; ut reformaret voluntaria et subiecta humilitas, quod corruperat male erecta iniquitas. Non enim conveniens erat ut invitus traheretur ad poenitentiam, qui spontaneus corruerat in poenam; ne itidem ingratus existeret suae reformationi, sicut ingratus exstiterat primae conditioni. |
6 | [Qualiter ad hanc eum gratiam praeparavit.] Provisum est igitur tale medicamentum, quale conveniebat aegroto: quod duritiam tumoris sic emolliret, ut mollefactus sponte mortiferum virus effunderet, dicente Psalmista, Effundite coram illo corda vestra [Psal. LXI, 9]: id est, per confessionem eiicite de conscientiis vestris omnia immunda. Quod quamdiu tardavit facere mundus, tamdiu remansit immundus. Ut ergo hoc fieret, misit Medicus noster praecones et testes suos ante se, legislatores et Prophetas, qui corda auditorum ad poenitentiam praepararent, et ei in tempore gratiae testimonium perhiberent. Venit ipse Medicus in tempore plenitudinis, publice praedicavit causam adventus sui, factus doctor medicinae, dicens, Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum [Matth. III, 2]; et item, Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit [Marc. XVI, 16]. Hoc consilium medicinae acceperunt multi, contempserunt multi; contemptoribus placuit adhuc magis sibilus serpentis perimentis, quam persuasio Medici redimentis: filius vero adoptionis audivit, et obaudivit voci promittentis, qui in paradiso non obedierat praecepto mortem comminantis. Expleta dispensatione doctrinae suae, et caecitate in Israel ex parte perdurante, tandem exhibuit se medicum, et fecit de se ipso medicamentum; exhibuit se sacerdotem, et fecit se ipsum sacrificium: ut compleret ad quod venerat, et probaret quanta dilectione dilexerat eos, pro quibus corpus suum in ara crucis offerebat. Unde et in Evangelio suo ante praedixerat, Maiorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis [Ioan. XV, 13]. Hinc est quod Apostolus dicit, Commendat charitatem suam Deus in nobis; quia cum inimici essemus, reconciliavit nos sibi per mortem Filii sui [Rom. V, 8]. Et quia naturale est ut homines diligentes se diligant, hac humilitate et charitate humiliata est et liquefacta duritia mundi; ut agnosceret beneficium suae reparationis, quae non agnoverat excellentiam suae conditionis. Unde Psalmista, Homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis [Psal. XLVIII, 13]. Postquam vero ad se reversus est, et per dilectionem redimentis et eruditionem admonentis cognovit de quanta corruisset gloria, et in quanta versaretur miseria, expertus est quod magna indigeret misericordia: et impletum est quod dicit Psalmista, Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt [Psal. XV, 4]. |
7 | [Crucis usus ac virtus.] Praedicata est exinde virtus crucis per universum mundum, quae partibus suis per quatuor mundi partes est extensa, et totum mundum sua malaxatione complexata. Nec iam potuit mundus ex toto esse ingratus, qui tanta fuerat charitate sanatus. Crucifixus noster a morte surrexit, coelos ascendit, crucem nobis in memoriam suae passionis reliquit, crucem reliquit ad sanitatem. Hoc signo daemones fugantur, hoc antidoto sanitates perficiuntur. Hoc signum praesidium est amicis, obstaculum inimicis. Huius crucis mysterio rudes catechizantur, eodem mysterio fons regenerationis consecratur, eiusdem crucis signo per manus impositionem baptizati dona gratiarum accipiunt. Cum eiusdem crucis charactere basilicae dedicantur, altaria consecrantur, altaris Sacramenta cum interpositione dominicorum verborum conficiuntur; sacerdotes et levitae per hoc idem ad sacros ordines promoventur. Et universaliter omnia ecclesiastica sacramenta in eius virtute perficiuntur. Qui hoc mare magnum et spatiosum, in quo sunt reptilia quorum non est numerus [Psal. CIII, 25], absque naufragio transire desiderat, crucem sequatur, crucem teneat, et eam non deserat, donec ad optatum salutis portum perveniat. Haec cursum nostrum dirigit, haec ad agonem nos instruit, haec in luctamine adiuvat, haec ad victoriam provehit, haec ad coronam pervehit, haec maleficia destruit, et omnia daemonum machinamenta ad nihilum redigit; et quod faciebat in terris corporalis Christi praesentia, hoc facit cum fideli invocatione nominis Christi victoriosae crucis insignita memoria. Longum est per singula virtutem crucis exponere. Qui vero in angaria Christi crucem portat, poterit plura de eius virtute experimenta cognoscere, quam possit sermo retexere, vel humana cogitatio comprehendere. |