Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXLVI. De mysterio Trinitatis et Incarnationis, II .
1 | [Obiiciunt Ariani de Sapientia dictum, Dominus creavit me, etc. Respondetur primo, id de sapientia Salomoni data posse intelligi: secundo, duas esse in Christo naturas, unitas quidem, sed non confusas.] Accepimus, fratres, verba Domini dicentis ad discipulos suos, Non turbetur cor vestrum [Ioan. XIV, 1], etc. . Quis non sic diligat Christum, ut et suam naturam iam immortalem gratuletur in Christo, atque id se speret futurum esse per Christum? Obiiciunt nobis Ariani, creaturam Dei Filium asserentes: Quid est quod Salomon ad hoc ex persona Christi consentit et dicit, 'Dominus creavit me in principio viarum suarum in opera sua; ante saeculum fundavit me initio priusquam terram faceret, priusquam prodirent fontes aquarum, priusquam montes stabilirentur: ante omnes autem colles genuit me' [Prov. VIII, 22-25]? Adversus quos ita respondemus: Multi quidem doctissimi viri, hoc ex persona illius sapientiae dictum asserunt, quam Salomon ad iudicandum regendumque populum acceperat. Sed quia vos animo pertinaci hoc a nobis ex Christi persona dictum exigitis, non reluctamur, neque renitimur; sed ipsius veritatis auxilio roborati, ubicumque duxeritis sequimur. Primo quidem, ut superius diximus, licet unam personam in Christo credamus; duas tamen substantias, id est, naturas esse fatemur, divinitatis scilicet et humanitatis, assumptricis et assumptae, creatricis et creatae: quae tamen substantiae non sunt confusae, sed unitae, atque in una eademque persona inseparabiles, et in sua semper proprietate manentes. Quapropter unicuique substantiae propria utique aptanda sunt, id est, infirmitates humanitati, quae creata est; signa vero vel mirabilia divinitati, quae creavit. In tantum enim hae duae naturae sibimet unitae sunt atque coniunctae, ut idem atque idem Christus Deus et homo aliquando res aut agat aut loquatur humanas, aliquando vero divinas: sicut est illud quod dormit in navi, et imperat ventis et mari; aut quod esurierit, et quod quinque millia hominum de quinque panibus et duobus piscibus saturaverit; postremo, quod moritur, et quod Lazarum quatriduanum auctoritate divina iubeat a mortuis revocari. |
2 | [Ratione humanae naturae se creatum dicit. Ratione autem divinae ante omnem creaturam.] Ex quo mirari non debes, si Christus de humanitate sua dixerit, Dominus creavit me initio viarum suarum in opera sua: quia subsequens dictum, quid divinitati conveniebat, priori praemisso ostendit dicens, 'Ante saeculum fundavit me initio priusquam terram faceret, et priusquam abyssos faceret, priusquam prodirent fontes aquarum, priusquam montes stabilirentur: ante omnes autem colles genuit me.' Hoc est dicere, Licet creaverit me Deus, ut initium viarum atque operum eius per Evangelium demonstrarem; sed ante saeculum, id est, ante initium, antequam coelum, vel terra, vel tempora fierent, genuit me: hoc est, ut sine tempore, et sine initio se a Patre genitum demonstraret. Nam ut totum breviter comprehendam, Christus Filius Dei, Deus et homo, secundum divini tatem ante tempora, sine initio, inenarrabiliter a Patre genitus est, sicut Isaias dicit, Generationem eius quis enarrabit [Isai. LIII, 8]? Novissimo autem tempore secundum humanitatem creatus est. Adveniens enim divinitas in uterum virginis Mariae, auctoritate illa qua in paradiso Adam de limo formavit, carnem sibi ex substantia ipsius Mariae fabricavit: quam pro salute nostra suscipiens, et sibi coadunans natus est Deus et homo. Quam generationem Matthaeus enarrat dicens, Christi autem generatio sic erat [Matth. I, 18], etc. |
3 | [Rogant, Genitus est dum erat, aut dum non erat? Declaratur quod semper Patri coexistit, et quatenus a Patre distinguatur.] Item solent adversum nos huiusmodi venenatum componere syllogismum, dicentes: Si coaeternum Patri creditis Filium, dicite, quaesumus, dum esset genitus est, an dum non esset? Si dum esset, duo ergo ingeniti ante fuerunt, et postmodum unus alterum generavit: aut si, ut ratio vera permittit, dum non esset genitus est; erit utique Patre posterior. Ad quam rem nobis non aliud agendum est, nisi ut tam grandi haereticorum malitiae exemplis apostolicis resistamus, quibus facile sapientia saecularis eliditur. Dum ergo nobis memorata superius obiecerint, dicimus: Nos sicut solum Patrem semper, et sine initio ingenitum novimus; ita Filium semper et sine initio ex Patre genitum confitemur. Nec alia aliqua causa est quae divisionem faciat personarum, nisi quod hic ingenitus est, et ille genitus, id est, hic Pater est et ille Filius: quia Pater semper pater est, nunquam filius; quia, ut diximus, non est genitus, sed ipse genuit: et Filius semper filius est, nunquam pater; quia non genuit, sed genitus est. |
4 | [Id per splendoris exemplum illustratur.] Qua de re non alius quam Apostolus ipse in medio provocandus est, qui praevidens Eunomii et Arii malitiam, exemplis rerum visibilium, invisibilem, et inenarrabilem, et incomprehensibilem rem, in quantum potuit vel res ipsa permisit, explanare conatus est. Quid enim scribens ad Hebraeos de Filio dicit? Qui est, inquit, splendor gloriae, et figura substantiae eius [Hebr. I, 3]. Videamus ergo quid causae est quod Filium splendorem nominavit. Splendorem enim, nisi fallor, non dicimus nisi aut solis, aut lunae, aut cuiuslibet certi luminis. Quid ergo est? Numquid tam insani sumus, ut Apostolum putemus inaestimabilem illam divinitatis speciem soli aut igni assimilasse? Absit: sed ut exemplo illo intelligamus, quia sicut splendor ex substantia solis nascitur, ita et Filium ex substantia Patris genitum. Sic et non est sol aut ignis prior splendore suo, licet ex illo nascatur; sed ex quo sol aut ignis processit, simul et cum eo splendor eius apparuit; nec dici potest splendor sole vel igne posterior; cum tamen, ut dixi, ex ipso nascatur. Si ergo in creaturis aliquid invenitur, quod et nascatur, et posterius non sit a genitore suo; cur hoc, haeretice, a Creatore fieri posse desperes? Accipe etiam huius rei aliam similitudinem. Sicut splendor ex sole natus replet orbem terrarum; et tamen a genitore suo non abscinditur aliquando, nec recedit: ita Filius ex Patre genitus ubique dum sit, in Patre semper permanet. Et sicut substantialiter splendor in sole est, et sol in splendore; ita substantialiter Pater in Filio, et Filius in Patre est. Et sicut soli et splendori una substantia dum sit, non tamen est una persona; quia nec solem splendorem esse, nec splendorem dicimus solem; quia scimus quod sol genuit splendorem, splendor vero natus ex sole est: ita et Pater et Filius, cum sint unius essentiae, non tamen sunt unius personae, sicut iam superius ad plenum memoravimus. Et sicut sol per splendorem et calefacit, et illuminat, et siccat, et solvit, et excandidat, et denigrat, et omnia quae ei a Deo iniuncta sunt operatur: ita et Patrem per unigenitum Filium suum omnia legimus fuisse operatum. |
5 | [Reponunt creatum esse, non genitum. Si ita esset, foret servus, nec colendus esset. Christi corporis adoratio.] Creatum inquiunt esse Filium a Patre, non genitum. Ad quod breviter respondendum est: si creatus est, utique et servus; quia omne quod creatum est, necesse est ut Creatori deserviat: et si servus est Filius, quomodo in forma Dei constitutus formam servi accepit [Philipp. II, 7]? Servus enim servi formam accipere non potest. Item dicunt non natura esse Dei Filium, sed creatum. Adversus huiusmodi quaestiones solito respondendum est: quia si natura Deus non est Filius, sed creatura; nec colendus est omnino, nec ut Deus adorandus, dicente Apostolo, Et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula [Rom. I, 25]; et ad Galatas, Sed tunc ignorantes Deum, his qui natura non sunt dii, serviebatis [Galat. IV, 8]. Sed illi ad haec replicabunt et dicent: Quid, quod carnem eius, quam creaturam esse non negas, simul cum divinitate adoras, atque ei non minus quam divinitati deservis? Ego Dominicam carnem, imo perfectam in Christo humanitatem, propterea adoro, quod a divinitate suscepta, atque deitati unita est: ut non alium atque alium, sed unum eumdemque Deum et hominem Dei Filium esse confitear. Denique si hominem separaveris a Deo , ut Photinus, vel Paulus Samosatenus; illi ego nunquam credo, nec servio. Velut si quis nostrum aut purpuram, aut diadema regale iacens inveniat, numquid ea conabitur adorare? Cum vero ea rex fuerit indutus, periculum mortis incurrit, si ea simul cum rege quis adorare contempserit: ita etiam in Christo Domino humanitatem non solam aut nudam, sed divinitati suae unitam, unum Dei Filium, Deum verum, et hominem verum si quis adorare contempserit, aeternae mortis poenam patietur. |