monumenta.ch > Augustinus > 245
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXLIV. De Symboli fide et bonis moribus . <<<     >>> SERMO CCXLVI. De mysterio Trinitatis et Incarnationis, II .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXLV[Sirm., quadragenarium. Corrigitur ex codice cr. et ex dictis n. 9.]. De mysterio Trinitatis et Incarnationis, I [Forte, Deo.].

1 [Tres personae Trinitatis unum sunt.] Legimus sanctum Moysen populo Dei praecepta dantem, ubi dixit, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est [Deut. VI, 4]. Non potest esse maior, non potest esse minor, non potest numerari, dicente David propheta, Magnus Dominus noster, et magna virtus eius, et sapientiae eius non est numerus [Psal. CXLVI, 5]. Optime nostis ista, fratres charissimi, qui corde fortiter tenetis catholicam veritatem: audite tamen breviter quod, adiuvante Domino, proposui explanandum. Deus unus est Pater, Deus unus est Filius, Deus unus est Spiritus sanctus; non tres dii, sed unus est Deus: tres in vocabulis, unus in deitate substantiae.
2 [Ad solum tamen Christum pertinet caro. Illustratur exemplis, animae, solis et citharae.] Sed dicit mihi haereticus: Ergo si unum sunt, omnes sunt incarnati. Non. Ad solum Christum pertinet caro. Nempe aliud est anima, aliud est ratio: et tamen in anima est ratio, et una est anima. Sed aliud anima agit, aliud ratio: anima vivit, ratio sapit; et ad animam pertinet vita, et ad rationem pertinet sapientia. Et cum unum sint, anima sola suscipit vitam, ratio sola suscipit sapientiam: et tamen nec anima sine ratione, nec ratio sine anima. Sic et Pater et Filius, licet unum sint et unus Deus sit, ad Christum solum pertinet caro: sicut ad solam rationem pertinet sapientia, licet non recedat ab anima. Ecce iterum aliud. In sole calor et splendor in uno radio sunt: sed calor exsiccat, splendor illuminat; aliud suscipit calor, aliud splendor. Et licet calor et splendor ab invicem non queant separari, suscipit splendor illuminationem, non fervorem; suscipit calor fervorem, non illuminationem. Aliud simul, aliud singulares agunt; et tamen ab invicem non separantur. Sic et Filius suscepit carnem; et non deseruit Patrem, nec se divisit a Patre. Suscepit, inquam, Filius carnem in proprietate: sed tamen et Pater et Spiritus sanctus non defuit maiestate. In divinitate aequalitas, in carne sola Filii proprietas: non autem ab eo Patris aut Spiritus sancti recessit aliquando divinitas. Cum ergo una sit deitas, una sit divinitas, implevit quidem carnem Christi et Pater et Spiritus sanctus; sed maiestate, non susceptione. Vis scire quia cum eo fuit et Pater? Non sum, inquit Dominus Christus, solus; sed Pater mecum est [Ioan. XVI, 32]. Audi et de Spiritu sancto, quia cum eo erat: evangelista refert quia Iesus plenus Spiritu sancto regressus est ab Iordane [Luc. IV, 1]. Ecce quomodo solus Iesus Christus suscepit carnem; et tamen et Pater et Spiritus sanctus non defuit maiestate. Si coelum et terram implet Pater, implet et Spiritus sanctus: carnem Christi deserere non potuerunt, quando in divinitatis unitate manserunt. Adhuc citharam respice. Ut musicum melos sonis dulcibus reddat, tria pariter adesse videntur, ars, manus et chorda: et tamen unus sonus auditur; ars dictat, manus tangit, resonat chorda. Tria pariter operantur; sed sola chorda personat quod auditur: nec ars nec manus sonum reddunt, sed ea cum chorda pariter operantur. Sic nec Pater nec Spiritus sanctus susceperunt carnem; et tamen cum Filio pariter operantur. Sonum sola chorda excutit; carnem solus Christus suscepit. Operatio in tribus constat: sed quomodo ad solam pertinet chordam soni redditio, sic pertinet ad solum Christum carnis humanae susceptio.
3 [Iudaeus evincitur, Virginem potuisse parere.] E contra Iudaeus, Contra naturam, inquit, parere virgo non potuit: et detestandus Manichaeus, Si caro erat, virgo esse non potuit; si virgo peperit, phantasma fuit. Utrisque respondendum est. Profero de historia Veteris Testamenti necessarium exemplum contra Iudaeum, quod modo sonuit in auribus nostris manifestissimam veritatem. Dominus Moysi sancto praecepit, de singulis tribus virgas afferri. Allatae sunt duodecim virgae, inter quas etiam una erat quae Aaron fuerat sacerdotis: positae sunt a sancto Moyse in tabernaculo testimonii. Virga autem Aaron post alterum diem invenitur subito produxisse flores et frondes, et peperisse nuces [Num. XVII, 6-8]. Delectat hoc mysterium cum Charitate vestra contra perfidiam Iudaicam commiscere, ubi maxime figura intervenit sacramenti. Virga ecce protulit quod ante non habuit, non radicata plantatione, non defossa sarculo, non animata succo, non fecundata seminario: et tamen cum illic deessent universa iura naturae, protulit virga quod nec semine suggeri potuit, nec radice. Virga ergo potuit contra naturam nuces educere: virgo non potuit contra naturae iura Dei Filium generare? Dicat igitur mihi Iudaeus incredulus, quemadmodum arida virga floruit et fronduit et nuces protulit; et ego dicam illi quemadmodum virgo conceperit et pepererit. Sed profecto Iudaeus nec conceptum poterit virgae explicare, nec virginis partum. Veniat ad ecclesiam, exponatur illi; ut agnoscat verum ordinem officii naturalis. Virgo peregit tempora pariendi: virga autem non habuit tempora germinandi. (Virgo habuit tempora pariendi; virga autem alio die quod natura non habuit protulit.) Illa enim decursis novem mensibus peperit; virga alia die quod natura non habuit germinavit. Virginem, dicit Iudaeus, parere natura non patitur. Deus enim qui in Numeris mirabile signum ostendit contra naturam, ut asina loqueretur [Id. XXII, 28], ipse mirabilius facere voluit, ut Christus de virgine nasceretur.
4 [Virginis partus contra Manichaeum similitudine monstratur.] Audiat et versutus ille Manichaeus aliud sacramentum. Solis radius specular penetrat, et soliditatem eius insensibili subtilitate pertraiicit: et talis videtur intrinsecus, qualis exstat extrinsecus. Itaque, fratres, nec cum ingreditur violat, nec cum egreditur dissipat; quia ad ingressum et egressum eius specular integrum perseverat. Specular ergo non rumpit radius solis: integritatem Virginis ingressus aut egressus vitiare potuit deitatis? Sed quid ulterius immoror?
5 [Virga Aaron Deiparam figuravit, et nuces ex ex ea ortae Salvatorem nostrum.] Audiat Christianus quod non vult audire Iudaeus aut Manichaeus; ut hic proficiat in fide redemptus, ille aut ille deficiat induratus. Virga illa, unde agebamus, Aaron virgo Maria fuit, quae nobis Christum verum sacerdotem concepit et peperit, de quo modo David cecinit, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech: superiori namque versu iam dixerat, Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion [Psal. CIX, 4, 2]. Et Isaias propheta apertius Mariam sanctam designat, dicens: Exiet virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus [Isai. XI, 1, 2]. Quod ergo haec virga nuces produxit, imago Dominici corporis fuit. Nux enim trinam habet in suo corpore substantiae unionem, corium, testam et nucleum. In corio caro, in testa ossa, in nucleo interior anima comparatur. In corio nucis carnem significat Salvatoris, quae habuit in se asperitatem vel amaritudinem passionis. In nucleo interiorem declarat dulcedinem deitatis, quae tribuit pastum, et luminis subministrat officium. In testa, lignum interserens crucis, quod non discrevit id quod foris et intus fuit, sed quae terrena et coelestia fuerunt mediatoris ligni interpositione sociavit, dicente beato Apostolo, Quia ipse per sanguinem crucis suae pacificavit omnia quae in coelis sunt, et quae in terris [Coloss. I, 20]: qui vivit cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.113v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXLIV. De Symboli fide et bonis moribus . <<<     >>> SERMO CCXLVI. De mysterio Trinitatis et Incarnationis, II .
monumenta.ch > Augustinus > 245