monumenta.ch > Augustinus > 244
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXLIII. De Symbolo, VII . <<<     >>> SERMO CCXLV. De mysterio Trinitatis et Incarnationis, I .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXLIV[Ms. cr., ut tunc laudemus, cum viderimus.]. De Symboli fide et bonis moribus [Forte, quia.].

1 [Beata Virgo absque macula peccati perduravit.] Rogo et admoneo vos, fratres charissimi, ut quicumque vult salvus esse, fidem rectam ac catholicam discat, firmiter teneat, inviolatamque conservet. Ita ergo oportet unicuique observare, ut credat Patrem, credat Filium, credat Spiritum sanctum. Deus Pater, Deus Filius, Deus et Spiritus sanctus; sed tamen non tres dii, sed unus Deus. Qualis Pater, talis Filius, talis et Spiritus sanctus. Attamen credat unusquisque fidelis quod Filius aequalis est Patri secundum divinitatem, et minor est Patre secundum humanitatem carnis, quam de nostro assumpsit; Spiritus vero sanctus ab utroque procedens. Credite ergo, charissimi, in Deum Patrem omnipotentem, credite et in Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum. Credite eum conceptum esse de Spiritu sancto, et natum ex Maria virgine, quae virgo ante partum, et virgo post partum semper fuit, et absque contagione vel macula peccati perduravit. Credite eum pro nostris peccatis passum sub Pontio Pilato, credite crucifixum, credite mortuum et sepultum; credite eum ad inferna descendisse, diabolum obligasse, et animas sanctorum, quae sub custodia detinebantur, liberasse, secumque ad coelestem patriam perduxisse. Credite eum tertia die a mortuis resurrexisse, et nobis exemplum resurrectionis ostendisse. Credite eum in coelis cum carne, quam de nostro assumpsit, ascendisse. Credite quod in dextera sedet Patris: credite quod venturus sit iudicare vivos et mortuos. Credite in Spiritum sanctum, credite sanctam Ecclesiam catholicam, credite Sanctorum communionem, credite carnis resurrectionem, credite remissionem peccatorum, credite et vitam aeternam.
2 [Humilitas multorum est fucata. Quid Christus pro nobis egit.] Igitur si quis vult discipulus Christi esse, mandata sua custodiat, humilitatem discat, ut ipse ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde [Matth. XI, 29]. Deum corde roget; quia multi sunt qui foris videntur se humiliare, intus autem pleni sunt tumore superbiae. Christus pro nobis humiliavit se, formam servi accepit, obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis [Philip. II, 7, 8]. Pro nobis, fratres, ut peccata nostra deleret, carnem humanam assumpsit, natus est ex Virgine, positus in praesepio, pannis involutus, a Iudaeis reprobatus, ab ipsis persecutus, comprehensus, et flagellatus, sputis sordidatus, spinis coronatus, clavis transfixus, lancea perforatus, cruci appensus, aceto cum felle potatus, et inter iniquos reputatus. Et haec omnia, fratres charissimi, sustinuit, ut nos de faucibus inferni liberaret. Ergo, fratres charissimi, dum tanta et talia Dominus pro nobis sustinuit, si ad eum volumus pervenire, vestigia eius debemus sequi, et exempla sanctorum imitari. Dominus in Evangelio dicit, Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me [Luc. IX, 23]: et alibi dicit, Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me [Matth. XIX, 21]. Sancti martyres, fratres charissimi, Christi vestigia secuti sunt, et calicem passionis, quem ipse bibit, biberunt. Petrus apostolus pro nomine Christi crucifixus est, Paulus decollatus, Stephanus lapidatus, et reliqui quam plures pro nomine ipsius sic passi sunt.
3 [Quid vicissim agere debemus.] Ergo, fratres, crucifigite et mortificate membra vestra quae sunt super terram; ut possitis placere illi qui vos creavit. Qui fuit superbus, sit humilis; qui fuit incredulus, sit fidelis; qui fuit luxuriosus, sit castus; qui fuit latro, sit idoneus; qui fuit ebriosus, sit sobrius: qui fuit somnolentus, sit vigil; qui fuit avarus, sit largus; qui fuit bilinguis, sit boniloquus; qui fuit detractor aut invidiosus, sit purus et benignus: qui aliquando ad ecclesiam tarde veniebat, modo frequentius ad eam currat. Eleemosynarum copia unusquisque se redimat; quia sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna peccatum [Eccli. III, 33]. Decimas annis singulis de omni fructu quod colligitis Ecclesiis et pauperibus erogate. Ieiunium amate, voracitatem et crapulam vini devitate. Esurientes pascite, sitientes potate, nudos vestite, et qui positi sunt in carcere requirite. Infirmos visitate, hospites in domos vestras colligite, et pedes eorum lavate, linteo extergite, ore exosculamini, et lecta ipsorum praeparate. Nullus homicidium faciat, non furtum, non adulterium, non periurium, non falsum testimonium dicat. Honoret patrem et matrem, ut sit longaevus super terram. Diligat Deum plus quam se, amet proximum sicut semetipsum. Quicumque de his supradictis commisit, cito emendet; confessionem donet, veram poenitentiam agat, et remittentur ei peccata sua. Si haec quae suggessi, fratres, implere volueritis, remissionem peccatorum promerebimini, et vitam aeternam consequemini; praestante Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.113v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXLIII. De Symbolo, VII . <<<     >>> SERMO CCXLV. De mysterio Trinitatis et Incarnationis, I .
monumenta.ch > Augustinus > 244