Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXLIII. De Symbolo, VII .
1 | [Ipse qui Deus, ipse pater noster.] Oportet attendere, fratres charissimi, quanta Dei pietas sit erga humanum genus. Omnipotens Deus creator et conditor Angelorum et hominum, omnis creaturae visibilis et invisibilis, Patrem se voluit vocari ab homine, et pro filiis habere quos fecit ex limo terrae. Si ergo credis Deo, daemonem relinque; si Deum sequi volueris, quidquid Deo non placeat devitare procura. Gaude et exsulta, quia unum eumdemque Deum habes et patrem; ipsum cole, ipsum dilige, ipsius fac voluntatem. Nihil de idolorum cultu vel superstitionibus Paganorum cogites: quia Deus est omnipotens, qui omnia quae tibi promittit, potens est reddere. |
2 | [Mariae virginitas ante et post partum unde credatur.] Et in Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum. Nisi enim eumdem Dei Filium, eumdemque Christum filium hominis tota mente absque ulla haesitatione credideris atque confitearis, nec Patrem tibi proderit confiteri. Crede ergo Filium Dei unigenitum ab ingenito Deo Patre, vitam a vita, verum Deum de Deo vero, coaeternum et coessentialem, omnipotentem et coaequalem per omnia Patri; et ad aeterna cum eo et cum omnibus sanctis eius gaudia mereberis pervenire. Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine. Cum Spiritum sanctum ministratorem tantae nativitatis audieris, nullatenus dubites virginem potuisse concipere. Cur non credis eum in utero incorruptae Virginis potuisse figurare, quem credere debes hominem fecisse de limo terrae? Nec dubites Mariam virginem mansisse post partum, quia qualiter hoc factum sit, non humanus sermo neque sensus potest comprehendere: quoniam Deus Pater voluit Filium suum coaequalem sibi per omnia in nulloque dissimilem, humanam pro hominibus suscipere carnem; ut omnibus sibi credentibus eiusque obsequentibus voluntati aeternam vitam largiretur et gloriam; ut hominem ad imaginem Dei factum, et per invidiam deceptum diaboli, atque a regno expulsum aeterno, per unicum Filium suum carnem assumendo et humanam naturam suscipiendo erueret a diabolo, et regno restitueret aeterno. |
3 | [Quidquid infirmitatis in Christo, propter nos; quidquid gloriae est, propriae potestatis.] Qui passus est sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus. Qui propter te humanae carnis accepit corruptionem, ipse pro tua redemptione et salute in humanitate quam accepit, crucis pertulit passionem: quia passio illius nostra est vita, mors illius est liberatio nostra. Tertia die resurrexit a mortuis. Si te triduana Domini sepultura conturbat, resurrectio gloriosa confirmet. Quidquid enim infirmitatis audis in Christo, nostrae hoc necessitatis, nostrae redemptionis est causa; quidquid gloriae, eius est propriae potestatis. Qui ideo mortuus est, ut nos revivisceret; ideo resurrexit, ut nos ad vitam resuscitaret aeternam. Ascendit ad coelum, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Si tibi magnum et pretiosum videtur, quod pro te Filius Dei pependit in cruce, illudque sublime quod ascendit in coelum; illud te multo magis stupere oportet, quod pro te mortuus est et sepultus; quia ad hoc descendit, ut ea quae humanae displicent infirmitati pro tua salute sufferret, et te ad aeternam et ad coelestem gloriam secum perduceret. Inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Ipse qui ab iniquis et impiis iudicatus est ad mortem, ipse omnes bonos et iustos iudicaturus est ad gloriam, omnesque impios detrusurus ad poenam. |
4 | [Resurrectionis fides ad salutem necessaria.] Et in Spiritum sanctum. Sicut credidisti Deum Patrem omnipotentem, et Filium eius unigenitum, pari fide et veneratione crede Spiritum sanctum unum Deum esse, Patri filioque coaequalem in omnibus, in nulloque dissimilem. Sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum. In qua omnis qui renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, aeternam omnium percipiet indulgentiam peccatorum; extra quam omnes iniqui et impii ad supplicia deputantur aeterna. Carnis resurrectionem et vitam aeternam. Quod in Christi gloriosa resurrectione audisti completum, hoc in te omnino in futuro iudicio crede esse complendum; ut carnis tuae resurrectio te reparet in aeternum. Nisi enim credideris, reparandum te esse post mortem, ad praemium vitae aeternae pervenire non poteris: si autem credideris, aeternis gaudiis insereris; per Christum Dominum nostrum viventem et regnantem cum Patre et Spiritu sancto nunc et semper, et in omnes aeternitates saeculorum saeculi. Amen. |