Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXLII. De Symbolo, VI: ad Competentes .
1 | [Symbolum breve est et diffusum.] Quaeso vos, fratres charissimi, ut nobis reserantibus expositionem Symboli attentius audiatis. Quae doctrina Symboli virtus est sacramenti, illuminatio animae, plenitudo credentium; in eo quod docetur aut discitur et unitas Trinitatis, et Trinitas distincta personis, et opulentia Creatoris, et redemptio passionis. Hoc nexus infidelitatis absolvitur, hoc vitae ianua panditur, hoc gloria confessionis ostenditur. Symbolum, dilectissimi, breve est verbis, sed magnum est sacramentis: parvum ostendens imminutione latitudinis, sed totum continens compendio brevitatis. Exiguum est, ut memoriam non obruat; sed diffusum, ut intelligentiam supercedat: confirmans omnes perfectione credendi, desiderio confitendi, fiducia resurgendi. Digne ergo et attentiores et frequentiores, et pro ratione temporis ipsius puriores ad audiendum Symbolum convenistis. Quidquid praefiguratum est in Patriarchis, quidquid nuntiatum est in Scripturis, quidquid praedictum est in Prophetis vel de Deo ingenito, vel ex Deo Dei unigenito, vel de Spiritu sancto, quamvis latenter ostensum sit, vel de suscipiendi hominis sacramento, vel de morte Domini resurrectionisque mysterio; totum hoc breviter, iuxta oraculum propheticum, Symbolum in se continet confitendum. Tenendo ergo, fratres charissimi, collationem fidei et gratiam, professionis mysterium memoriae commendatum, iam ad istius Symboli professionis sacramentum textumque veniamus, quod in hunc modum incipit. |
2 | [Iudicia sua credi a nobis vult Deus, non discuti.] Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae. Et in Iesum Christum Filium eius unicum, Dominum nostrum: qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus. Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis. Ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis: inde venturus iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, huius carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen. Repetendus est nobis, dilectissimi, sermo Symboli huius, qualiter ea quae dicimus, vestris sensibus melius inseramus. Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae. Tertia igitur vice repetitur; ut ad reliqua capienda fideli cursu pervenire possimus. Et quia lex fidei nostrae in Trinitate consistit; ut ipse numerus repetitionis cum signo veniat Trinitatis, tertia vice ordo Symboli recensendus est. In primis, dilectissimi, qualis sermo sit, in capite Symboli diligenter advertite, et quali principio inchoetur, sollicitius pertractate. Ergo in primo habet, Credo. Vide quod Dominus noster non nos iubet discutere divina iudicia, sed credere: nec rationem requirere, sed fidem simpliciter et immobiliter exhibere. In Deum Patrem. Advertite, quod cum Dei Patris nomen in confessione coniungit, ostendit quod non ante Deus esse coeperit, et postea pater; sed sine ullo initio et Deus semper et pater est. Quia ergo semper fuit pater, semper habuit filium cui pater est. Omnipotentem vero ideo dicit, quia omnipotens est, eique nihil impossibile est qui coelum, terram, mare, homines, atque omnia animalia et reptilia non aliquo operis actu, sed solo verbi creavit imperio. Et ideo non nobis veniat in cogitationem quomodo hoc aut illud potuit fieri, qui omnipotentem praecipimur confiteri. Creatorem coeli et terrae. Hoc ait quod superius dixi, quia omnia sola verbi potestate perfecit. |
3 | [Pilati cur fiat mentio.] Credo et in Iesum Christum Filium eius. Advertite, quod quomodo in Patrem, sic et in Filium credendum sit. Et quia cum Patre aequalis est maiestate, tantum ipsi quantum et Patri honoris nos debere novimus, et servitutis obsequium. Iesum Christum. Iesus Salvator interpretatur, Christus vero a chrismate dicitur: quia sicut antiqui reges a sacerdotibus oleo sacro perfundebantur, sic Dominus noster Iesus Christus Spiritus sancti infusione repletus est. Qui conceptus est de Spiritu sancto. Non poterat aliunde quam de Deo concipere, quae Deum meruit procreare. Natus ex Maria virgine. Non potuit non talem habere conceptum, quae virgo erat permansura post partum. Passus est sub Pontio Pilato. Iste Pilatus iudex erat in illo tempore, ab imperatore positus in Iudaea, sub quo Dominus passus est: cuius mentio ad temporis significationem, non ad personae illius pertinet dignitatem. Crucifixus et sepultus. Crucem illam in qua ille crucifixus est in corpore, nos gestamus in fronte. Sepultus est. Sicut in veritate natus, ita in veritate mortuus et sepultus. Tertia die resurrexit. Triduana sepulturae mora evidenter ostendit quod dum corpus in sepulcro iacuit, anima illa de infernis triumphavit. Ascendit ad coelos: id est, conditionem naturae nostrae, quam de homine matre natus assumpsit, super coelos in dexteram Dei Patris collocavit. Inde venturus iudicare vivos et mortuos. In ipso corpore venturus est ad iudicium, in quo ascendit ad coelum. Christianos iudicat et Paganos, iustos et peccatores, fideles et impios. |
4 | [Trinitatis confessio necessaria.] Credo et in Spiritum sanctum. Advertite quod sicut in Patrem, ita et in Filium et in Spiritum sanctum sit credendum. Nam qui vel in unam de Trinitate personam non crediderit, in duabus illi credidisse non proderit. Sanctam Ecclesiam catholicam. Sciendum est quod Ecclesiam credere, non tamen in Ecclesiam credere debeamus: quia Ecclesia non est Deus; sed domus Dei est. Catholicam dicit toto orbe diffusam; quia diversorum haereticorum ecclesiae ideo catholicae non dicuntur, quia per loca atque per suas quasque provincias continentur: haec vero a solis ortu usque ad occasum unius fidei splendore diffunditur. Sanctorum communionem: id est, cum illis sanctis qui in hac quam suscepimus fide defuncti sunt, societate et spei communione teneamur. Remissionem peccatorum. Oportet enim ut post remissionem quae nobis praestatur munere Redemptoris in Baptismo, plenae credulitatis teneamus affectum. Carnis huius resurrectionem. Carnem quam in hac vita sub mortali conditione portamus, resurrecturam esse immortalem, ac rationem reddituram pro animae consortio credamus. Vitam aeternam. Absque ulla dubitatione fatemur, nos vitam aeternam consecuturos, si haec quae vobis exponimus sacramenta fideliter teneatis, ac bonis actibus conservetis. |
5 | [Conclusio.] Hunc brevem sermonem de universo Symbolo vobis debitum reddidi, etc. . |