monumenta.ch > Augustinus > 241
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXL. De Symbolo IV, . <<<     >>> SERMO CCXLII. De Symbolo, VI: ad Competentes .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXLI[Ms. cr., non potest stare nisi illud quod fecit.]. De Symbolo, V [Idem Ms., sed unicuique videtur qui ordinem non habet.].

1 [Symbolum fidei est comprehensio. Quare sic dictum. Quid ex illo apostolus quisque composuit.] Symbolum quod vobis tradituri sumus, fratres charissimi, comprehensio est fidei nostrae atque perfectio, simplex, breve, plenum; ut simplicitas consulat audientium rusticitati, brevitas memoriae, plenitudo doctrinae. Quod enim graece Symbolum dicitur, latine Collatio nominatur. Collatio ideo, quia collata in unum catholicae legis fides Symboli colligitur brevitate, cuius textum vobis modo, Deo annuente, dicemus. Petrus dixit, Credo in Deum Patrem omnipotentem. Ioannes dixit, Creatorem coeli et terrae. Iacobus dixit, Credo et in Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum. Andreas dixit, Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine. Philippus ait, Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Thomas ait, Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis. Bartholomaeus dixit, Ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Matthaeus dixit, Inde venturus iudicare vivos et mortuos. Iacobus Alphaei, Credo et in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam. Simon Zelotes, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum. Iudas Iacobi, Carnis resurrectionem. Matthias complevit, Vitam aeternam. Amen.
2 [Verba Symboli, coelestia sunt Domini sacramenta quae gratiam in nobis servant incorruptam.] Audite ergo, fratres charissimi, Redemptoris nostri vocem per prophetam dicentem: Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos [Psal. XXXIII, 12]. Filios vocat, quos in gremio Ecclesiae collocat. Nec enim potest mater vocari, nisi filios procreaverit. Ergo, charissimi, ad perenne praemium vos invitari cognoscite, qui fideliter cum Dei adiutorio lavacrum aquae vitalis accepistis; vel qui expetitis ut cum ad sacrum fontem vel veram poenitentiam perveneritis, per Spiritum sanctum salutaris et coelestis vos unda perfundat. Ideo, charissimi, huius mysterii sacramentum sic, ut fide concepimus, et corde credimus, perfecti vocibus declaremus. Credo in Deum Patrem omni potentem, et reliqua sicut supra. Ergo, dilectissimis haec verba non humana, sed Domini sunt coelestia sacramenta, quae in vestris cordibus ipsius misericordia praestante resideant, ut gratiam Domini incorruptam et immaculatam usque ad finem percipiatis. Repetimus adhuc, charissimi, Symbolum; ut cum mysterio conveniat Trinitatis.
3 [Personarum distincta proprietas, una maiestas. Mariae virginitatem fides attingit, non sermo.] Credo in Deum. Credendum nobis est, fratres charissimi, in Deum Patrem, ita et in Iesum Christum Filium eius. Pater sine Filio credi non potest: quia licet distincta sit in eis personarum proprietas, tamen una est et indiscreta maiestas. Sicut totum ergo potuit semper Pater, ita totum potest semper Filius. Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine. Sacramentum hic suscepti corporis demonstratur; ut quem ante saecula Pater genuit, in fine iam saeculi Maria virgo, Spiritu sancto inspirante, conceperit. Et ideo de ipsa Domini Matre angelus Gabriel dicit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi [Luc. I, 35]. Ad excipiendum enim Dominicae maiestatis adventum, necesse fuit ut humanae infirmitati divinum adesset auxilium. Sancta enim Maria ut virgo peperit, ita virgo concepit. Qualiter haec aut quomodo salva virginali integritate perfecta sint, credere magis quam enarrare possumus. Fidei in his plurimum licet, sermoni parum. Passus ergo sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis. Ascendit ad coelos; sedet ad dexteram Dei Patris. Sedere ad dexteram Patris dicitur, non ut dicatur maior, sed ut ostendatur aequalis. Haec omnia testimonia sunt Dominicae passionis, ut Dominum Iesum Christum sicut vere passum, et vere mortuum, sic vere resurrexisse et triumphasse credamus. In quo nobis Christus Dominus reliquit exemplum, ut sicut eum non dubitamus natum et mortuum, et resurrexisse et vivere: ita nos quoque sicut natos et mortuos esse novimus, sic post mortem resurrecturos, et in aeternum esse victuros noscamus. Sequitur, Inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
4 [Sola Ecclesia catholica sancta est.] Credo et in Spiritum sanctum: utique ut aequalis credulitas Dei Patris et Filii et Spiritus sancti aequalem ostenderet potestatem. Credo sanctam Ecclesiam catholicam. Bene Symbolum Ecclesiam catholicam nominavit et sanctam, quia multae ecclesiae haereticorum sunt; sed quae non est catholica, nec sancta dici potest. Sequitur, Sanctorum communionem. Credentes ergo sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum habentes communionem, quia ubi est fides sancta, ibi est et sancta communio, credere vos quoque in corpore resurrectionem et remissionem peccatorum oportet. Omne sacramentum Baptismi in hoc constat, ut resurrectionem corporum et remissionem peccatorum nobis a Deo praestanda credamus. Superest ut cuius audistis passionem, audistis ascensionem, audistis iudicium, quotidie exspectetis adventum.
Augustinus HOME

bke16.113v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXL. De Symbolo IV, . <<<     >>> SERMO CCXLII. De Symbolo, VI: ad Competentes .
monumenta.ch > Augustinus > 241