1 | [Quid quisque apostolus de Symbolo composuit. Remissiones peccatorum septem.] Decimo die post ascensionem, discipulis prae timore Iudaeorum congregatis, Dominus promissum Paracletum misit; quo veniente ut candens ferrum inflammati, omniumque linguarum peritia repleti, Symbolum composuerunt. Petrus dixit, Credo in Deum Patrem omnipotentem. Ubi dicit Patrem, intelligitur Filius, intelligitur et Spiritus: utriusque etenim harum trium personarum substantia inseparabilis. Omnipotentem dicit, quia cum ei nihil sit impossibile, malum non potest; quia si posset, omnipotens non esset. Creatorem coeli et terrae: per Patrem omnia significat. Andreas dixit, Et in Iesum Christum Filium eius. Iesus nomen proprium interpretatur Salvator; Christus appellativum, hebraice dicitur Unctus; ungi enim Prophetae et reges solebant. Unicum Dominum nostrum. Unicum dicit secundum naturam: Adam et Eva etiam Dei filii sunt, sed adoptivi. Iacobus dixit, Qui conceptus est de Spiritu sancto: non quod Spiritus pater eius fuerit; sed quod per administrationem Spiritus sancti, et eo cooperante in fide Mariae conceptus est. Natus ex Maria virgine; quae virgo concepit, et virgo peperit, virgoque permansit. Ioannes dixit, Passus sub Pontio Pilato: hoc dicit, ne in alium Christum credamus, nisi in illum, qui in tempore Pilati passus est; nam multi, sicut ait, antichristi falso dicent, Ego sum Christus [Matth. XXIV, 24]. Crucifixus, mortuus, et sepultus, secundum carnem: ad hoc natus est ut crucifigeretur, ad hoc crucifixus ut moreretur, ad hoc mortuus ut resurgeret, ad hoc resurrexit ut nos iustificaret. Thomas dixit, Descendit ad inferna: id est, in anima comitante divinitatem, corpore vero in sepulcro quiescente. Tertia die resurrexit a mortuis; ut nobis exemplum et fidem resurrectionis ostenderet. Iacobus dixit, Ascendit ad coelos: in ipsa carne, in qua natus est et passus, in ipsa resurrexit et victor coelos ascendit. Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Dextera Patris prosperitatem vitae nostrae; sinistra autem significat poenam inferni. Philippus dixit, Inde venturus est iudicare vivos et mortuos: in quo ascendit corpore, venturus est ad iudicium, iustos a peccatoribus separabit. Bartholomaeus dixit, Credo in Spiritum sanctum, a quo Pater et Filius in suo opere, vel in catholica fide separari nullo modo possunt. Matthaeus dixit, Sanctam Ecclesiam catholicam: catholicam, id est, universalem, in qua tantum peccata remittuntur, quae omnium haereticorum pravitate repulsa, ab ortu solis usque ad occasum diffunditur. Sanctorum communionem: quia dona sancti Spiritus licet in hac vita diversa sint in singulis, in aeternitate tamen erunt communia in universis; ut quod quisque sanctorum minus habuit in se, hoc in aliena virtute participet. Simon dixit, Remissionem peccatorum. Septem sunt remissiones peccatorum: prima Baptismi, secunda poenitentiae, tertia divinae pietatis, quarta venia per indulgentiam inimicorum, quinta per veram charitatem, sexta per eleemosynam, septima per praedicationem qua errantes convertuntur. Thaddaeus dixit, Carnis resurrectionem: id est, in ipsa carne in qua vivimus, resurgemus; non sexum, sed fragilitatem mutantes. Tunc sancti qui nunc habent singulas stolas, id est, praemium vitae, tunc binas accipient, id est, corporis et animae pretium; peccatores vero duplicem poenam accipient, ut quae in hac vita corpus simul et anima promeruerunt, pariter in illa percipiant. Matthias dixit, Vitam aeternam; quam nullus finis terminabit, nullum vitium foedabit, aegritudo nulla contristabit. |
2 | [Firmiter tenenda fides Apostolorum.] Apostoli itaque sancti Spiritus igne tanquam aurum examinati, et hactenus se tenuisse indignati, fiducialiter exierunt evangelizare, sicut Dominus praeceperat, omni creaturae [Marc. XVI, 15], errantes ad vitam revocare, credentes baptizare. Nos autem, fratres charissimi, fidem et Evangelium Apostolorum per successores eorum nobis traditum, fideliter, firmiterque teneamus; pactum etiam, quod cum Domino in Baptismate fecimus, inviolatum custodiamus; aut si peccando cadimus, poenitendo cito surgere studeamus: ut securi exspectemus adventum Christi secundum, his qui bona egerunt, plus quam in cor hominis possit ascendere, desiderabilem; illis vero qui mala egerunt, formidabilem nimis atque terribilem. |