monumenta.ch > Augustinus > 239
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXXXVIII. De Symbolo, II: seu de Domino Iesu Christo, quod absque initio sit cum Patre secundum deitatem, qui secundum hominem nobis a certo initio natus est ex Virgine . <<<     >>> SERMO CCXL. De Symbolo IV, .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXXXIX[Recensitus ad cr. et Sirm.] [Note: Alias, ex Sirmondianis 15.]. De Symbolo, III: seu de Spiritu sancto, quod eiusdem sit substantiae atque deitatis, cuius est Pater et Filius [Meminit Possidius in Indiculo, cap. 8.].

1 [Spiritus sanctus probatur esse Deus, testimoniis Christi, Petri, et Pauli.] Ordinem Symboli, fratres dilectissimi, in quo totius fidei nostrae sacramenta consistunt, nos adiuvante Deo perseveramus absolvere. Et, quod bene vos meminisse arbitror, quid de Patre Deo, quid etiam de Filio aeque Deo sentire debemus, quantum instructioni vestrae, ut puto, opus est, sufficienter ostendimus: nunc restat ut etiam de sancti Spiritus deitate dicamus. Hic enim est ordo Symboli, ut post Patris Filiique personam sancti Spiritus confessio subsequatur. Tunc enim prodest in Patrem et Filium credidisse, cum etiam Spiritum sanctum eadem fidei veneratione credideris. Hanc siquidem sanctae fidei normam ipse Dominus noster Iesus Christus instruxit, et nemo nisi impius de ea fidei catholicae regula dubitat, quam ille dictavit cui fides ipsa debetur. Ipse ergo Dominus noster Iesus Christus, cum iam glorificatus resurrexit a mortuis, in coelum ascensurus ad Patrem, haec sacramenta fidei discipulis, id est, Apostolis dereliquit. Ait enim: Euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis [Matth. XXVIII, 19, 20]. Rerum ipsarum dictat effectus, ut trium in una deitate personarum potentiam credamus: et quemadmodum Pater, in cuius nomine baptizamur, Deus est; ita etiam Spiritus sanctus, in cuius nomine baptizamur, Deus est. De quo certe beatus Petrus apostolus absolutissime pronuntiavit, dicens ad Ananiam, Cur tentavit satanas cor tuum, mentiri te Spiritui sancto? et paulo post, Non es mentitus homini, sed Deo [Act. V, 3, 4]. Apertissime quem Spiritum sanctum dixerat, hunc postea Deum nominavit. Et beatus apostolus Paulus: Nemo potest dicere, Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto. Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministrationum sunt, idem vero Dominus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus [I Cor. XII, 3-6]. Hic quoque quam evidenter Vas electionis, quem Spiritum sanctum nominaverat, eumdem esse Deum dixit ac Dominum, operantem ex propria potestate quod vult.
2 [Non est Filio minor, cuius offensa tam gravis. Qui et a Patre procedit.] Hic est Spiritus sanctus, in quem peccare usque adeo sacrilegum est, ut nec hic, nec in futuro iudicio remittatur. Sic enim ipse Dominus noster Iesus Christus in Evangelio loquitur: Quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur illi; qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur illi neque in hoc saeculo, neque in futuro [Matth. XII, 32]. Hic est Spiritus sanctus, quem Dominus noster ascensurus ad Patrem discipulis suis repromittit, dicens: Cum autem venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre spiritum veritatis, qui a Patre meo procedit, ipse testimonium perhibebit de me: de quo superius ait, Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ipse vos docebit omnia [Ioan. XV, 26; XIV, 26]. Ipse ergo Spiritus sanctus, quem mittit Pater in nomine meo, qui ex Patre procedit, ostenditur unius cum Patre et Filio esse substantiae.
3 [Cuius ob adventum expedit Christi discessus.] Et diligenter attendite, quod ad discipulos suos rursus idem Dominus ait: Expedit vobis ut ego vadam: nam si non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos [Id. XVI, 7]. Hoc quod dicitur, mittam, non minorem, quod absit, indicat Spiritum sanctum; sed simpliciter absque adulatione unitatem atque concordiam indicat voluntatis. Attendite autem quod dixit, Expedit vobis ut ego vadam: nam si non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Quomodo expedit discipulis ut ab illis Christus ascendat ad Patrem, si minor est ille qui pro Christo ad discipulos est mittendus? Sed expedit discipulis ut ab eis Christus ascendat, quia aequalis est Patri et Filio Spiritus sanctus, qui ad discipulos venturus esse promittitur. Quod autem Paracletus dicitur Spiritus sanctus, proprietas operationis eius exprimitur. Paracletus enim graecum verbum est, quod latine dicitur Consolator. Et bene ipse pro Christo ad discipulos mittitur, ut eos consoletur inter omnes tribulationes, quas Christi erant confessione passuri. His ergo, fratres dilectissimi, divinarum Scripturarum testimoniis instructi, Spiritum sanctum esse aequalem Patri et Filio, tota fidei perfectione fateamur. Qnia enim Deum Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum in Scripturis divinis legimus; quemadmodum non possumus de Patris et Filii, ita nec de sancti Spiritus deitate dubitare.
4 [In Trinitate tria nomina, tres personae, deitas una.] Absit autem et longe a christianis mentibus polluta gentilis erroris impietas, ut trium in una deitate personarum confessione tres deos videamur fateri. Absit hoc, inquam, et procul a piorum mentibus excludatur. Et nos enim iuxta sanctae, ut ostendimus, Scripturae auctoritatem, nominum tantummodo ac personarum distinctionem in Trinitate facimus; deitatem vero unam indivisibilem confitemur: ipsa est in Patre, ipsa in Filio, ipsa in Spiritu sancto una et perfecta divinitas. Non ergo tres deos dicimus, qui unam divinitatem fatemur. Non enim obliti sumus divinam Scripturam dicentem, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est [Deut. VI, 4]; et rursus, Dominus Deus hic est in coelo sursum, et in terra deorsum, et non est alius nisi ipse [Id. IV, 39]. Non, inquam, obliti sumus unum Deum esse, quem utique Scriptura testante cognovimus. Sed inter duos errores et maximos haereticos ad fidei veritatem dirigimur, ut nec cum Gentilibus numerum in deitate faciamus, nec cum Iudaeis mysterium in Trinitate negemus: sed existere Patrem, existere Filium, existere Spiritum sanctum in personarum proprietate credentes, unitatem deitatis in Trinitate veneremur; id est, ut tres personas, Patris scilicet et Filii et Spiritus sancti, unum esse dicamus Deum: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.113v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXXXVIII. De Symbolo, II: seu de Domino Iesu Christo, quod absque initio sit cum Patre secundum deitatem, qui secundum hominem nobis a certo initio natus est ex Virgine . <<<     >>> SERMO CCXL. De Symbolo IV, .
monumenta.ch > Augustinus > 239