Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXXXVIII. De Symbolo, II: seu de Domino Iesu Christo, quod absque initio sit cum Patre secundum deitatem, qui secundum hominem nobis a certo initio natus est ex Virgine .
1 | [In Christo persona una, duae naturae.] Huc usque, fratres dilectissimi, de Deo Patre, in quem creditis, locuti sumus; et quod ipse sit verus Deus, quod verus pater, quod omnipotens, divinarum Scripturarum auctoritate monstratur: nunc vero iuxta ordinem Symboli transimus ad Filium. Postquam diximus in Symbolo, Credo in Deum Patrem omnipotentem; sequitur, Et in Iesum Christum Filium eius, qui natus est de Spiritu sancto ex Maria virgine. Hic iam sollicitus auditor attendat, ut sciat unam Filii Dei eamdemque personam, iuxta suscepti hominis veritatem. Hic enim quod dicimus, credere nos in Christum Filium Dei, qui natus est ex Maria virgine; non eo modo dicimus, ut in hominem tantum verum nos fidem habere fateamur, sed in Deum verum qui suscepit hominem verum. Unus enim et idem est Dominus noster Iesus Christus, qui et Verbum Dei est, et sine initio genitus ex Patre, et homo verus in fine saeculorum natus ex Virgine. |
2 | [Hanc fidem Apollinaris et Arius impugnant.] Gemina enim in hoc loco haeresis contrariis nos nititur impugnare sententiis: inde Apollinaris, hinc Arius. Arius sic in Christo hominem perfectum suscipit , ut Deum illum neget esse perfectum: dum ipsum Dei Verbum principio temporum conatur includere, et eum non creatorem, sed creaturam fatetur. Apollinaris vero ita Dei Filium e contrario perfectum credit esse Deum, ut ei verum hominem timeat copulare; dum metuit ne suscipientis dignitatem suscepti hominis obfuscet infirmitas. Nos autem Catholici contra utrumque divinarum Scripturarum auctoritate muniti, adversus Arium veram et perfectam Verbi divinitatem; adversus Apollinarem perfectam hominis in Christo defendimus veritatem. Itaque sicut contra Arium superiori tractatu perfectionem deitatis asseruimus, ita nunc contra Apollinarem perfectum hominem comprobamus. |
3 | [Christus probatur verus homo contra Apollinarem. Qui Christus ex semine factus dicatur.] Lucidissima pro nobis est Apostoli auctoritas dicentis, Misit Deus Filium suum factum ex muliere [Galat. IV, 4]. In primis dicendo, factum, distinguit humanam a Verbi divinitate substantiam. Factum enim vel creatum Dei Verbum dici omnino non potest, per quod omnia facta sunt, sicut beatus Ioannes ait, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [Ioan. I, 3]. Misit inquit, Deus Filium suum factum ex muliere. Cum ergo dicit, factum, ostendit non se hic de divinitate tractare. Cum autem addidit, ex muliere, substantiam veri hominis expressit: ut haec sit natura facti hominis, quae fuit ipsius unde factus est; id est, ut ea credatur esse natura Christi, qui factus est ex Virgine, quae fuit natura Virginis, ex qua Christus formatus et natus est. Inde est quod alibi idem apostolus de Dei Filio dicit, Qui factus est ei ex semine David secundum carnem [Rom. I, 3]. Nam etsi non intercessit semen hominis in conceptione Virginis; tamen quia ex ea carne Christus formatus est, quae constat ex semine, dicitur factus ex semine. Quemadmodum ergo secundum divinitatem una est Patris et Filii natura; ita etiam iuxta humanitatem eadem est matris et filii, id est, Mariae Christique natura. Ex utraque substantia et divinitatis et humanitatis unus atque idem est Dei Filius Dominus noster Iesus Christus, ut Deus verus, ita etiam homo verus: attestante Apostolo atque dicente, Ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula [Rom. IX, 5]: et alibi, Unus est enim Deus, unus est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus [I Tim. II, 5]. |
4 | [In Christo non mutatur Deus in hominem, sed homo Deo sociatur. Et hoc et omnia quae egit, pro nobis.] Unum ergo atque eumdem Dominum nostrum Iesum Christum cum ex aliis, tum ex his apostolicis sententiis, et Deum verum et hominem comprobamus. Qui cum aequalem impassibilitatem et immortalitatem cum Patre possideat; propter nostram tamen salutem, passibilem atque mortalem suscepit hominem: non ut permutaretur in humanitatem divinitas, sed ut divinitati sociaretur humanitas. Secundum ergo huius hominis veritatem, Dei Filius ad redemptionem nostram natus est ex Virgine et Spiritu sancto. Sic enim ad Mariam in Evangelio angelus loquitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: et propterea quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei [Luc. I, 35]. Quam mirabilem nativitatem olim Isaias propheta praedixit: Ipse, inquit, Dominus dabit vobis signum. Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel [Isai. VII, 14], quod interpretatur ab evangelista, Nobiscum Deus [Matth. I, 23]. Nam hoc quoque ex effectu rerum Dominus noster Iesus Christus nomen acceptat: qui assumpto naturae nostrae homine nobiscum esse dignatus est; qui pro nobis fecit omnia: qui pro nobis passus est omnia, esuriem, sitim, lassitudinem, fletum, dolorem, ad extremum etiam mortem; qui a Pontio Pilato praeside flagellatus atque crucifixus, et mortuus est ac sepultus. Condemnatus est enim iustus pro iniustis, et poenam quae peccatoribus debebatur, sine peccato ipse suscepit; ut illorum pro quibus punitus est, et poenam auferret, et peccata deleret. Mortuus est morte brevi ac temporali; ne nos mortem subiremus aeternam. |
5 | [Christi quoque resurrectio pro nobis.] Sed usque ad hanc rerum seriem in Christo naturae humanae infirmitas intelligatur. Nam qui fuit passibilis usque ad mortem, incorruptionis gloriam ex tempore mortis accepit : siquidem hoc iam in carne Christi pretium, quod iuxta David prophetiam, caro exanimis et usque ad tertium diem sepulta, tamen incorrupta permansit. Sic enim ex persona Christi legimus in Psalmo dicentis ad Patrem: Quoniam non derelinques in inferno animam meam, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem [Psal. XV, 10]. Unde et beatus Petrus: Iesum, inquit, Nazarenum virum approbatum a Deo in vobis in virtutibus, et prodigiis, et signis, quae per illum fecit Deus in medio vestri, sicut vos scitis; hunc definito consilio et praescientia Dei traditum in manus iniquorum affigentes interemistis: quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab illo [Act. II, 22-24]. Mortuus est Iesus Christus pro nobis: sed pro nobis etiam die tertia resurrexit. Nam si mors quoque eius pro nobis facta est, quanto magis eius vita pro nobis est? Qui post resurrectionem accepta a Patre omnium potestate, discipulos consolatur, et dicit, Ecce data est mihi omnis potestas in coelo et in terra [Matth. XXVIII, 18]: et alibi, Euntes, inquit, in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur [Marc. XVI, 15, 16]. Post haec per quadraginta dies inter discipulos esse dignatus est, et immortalis mortalium tamen non est aspernatus habere consortium: utique ut docendo Apostolos fide et veritate compleret, quae ad nos illorum quoque testimonio pervenirent. |
6 | [Iudicium extremum.] Confirmatis vero discipulis elevatus est in coelum, et tam de peccatis quam etiam de morte ad Patrem victor ascendit: quod manifeste in Evangelio legimus, Et Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, ascendit in coelum, et sedet a dextris Dei [Marc. XVI, 19]. Quo sermone non humana in Deo membra significantur; sed honor quo Christum Pater suscepit, exprimitur. Unde illum descensurum esse credimus ad vivorum mortuorumque iudicium, non iam in infirmitate quam habuit , sed in sublimitate quam possidet. Qui enim in infirmitate venit ut redimeret, in potestate venturus est ut iudicet. Sic enim legimus in Actibus Apostolorum: Cumque intuerentur in coelum euntem illum, ecce duo viri steterunt iuxta illos in vestibus albis; qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid hic statis aspicientes in coelum? hic Iesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum [Act. I, 10, 11]. Ad hunc ergo adventum Domini nostri Iesu Christi parati simus, fratres dilectissimi, et timeamus ne ille nos non tales inveniat, quales voluit invenire: qui omnia pro nobis est passus, ut nos inveniret tales, quibus non supplicia inferret, sed praemia redderet sempiterna. Ad quae vos Dominus ac Deus gratia sua adiutos dignetur adducere; cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. |