Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXXXVII. De Symbolo, I: ac de deitate et omnipotentia Patris .
1 | [Omnipotentia Dei evincitur. Ex operum magnitudine.] Ostendimus, fratres dilectissimi, ut vestra certe Dilectio recordatur, Deum in quem vos credere promisistis et creditis, verum esse Deum, ita etiam verum Patrem, hunc vero eumdem etiam omnipotentem. Hic enim Symboli ordo esse monstratur. Nam licet hoc ipso quo verus Deus probatur, sine dubio omnipotens intelligatur: tamen magis hoc fidei proficit, sicut Scripturis sanctis omnipotentia eius asseritur. Maxima enim credentibus oritur confidentia, cum agnoscunt illum omnia posse quem credunt. Omnipotentem ergo Dominum ac Deum nostrum ipsa imprimis eius opera testantur, qui fecit hunc mundum totum de nihilo, et totam, quae magna est, pulchritudinem, tanquam speciosas rerum formas, ex nulla materia exstante composuit. De ipso enim dicit Scriptura divina, In principio fecit Deus coelum et terram [Gen. I, 1]; et rursus, Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud [Psal. XCIV, 5]. Quis ergo neget omnipotentem esse, quem tam clara cognoscit operatum? |
2 | [Ex facilitate qua facta sunt. Ex creatione rerum invisibilium.] Sed multo magis eum esse omnipotentem fatebitur, cum haec ipsa quam facile sit operatus agnoverit. Propheta loquitur in Psalmo, Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt [Psal. XXXII, 9]. Absque ullo labore, absque difficultate aliqua verbo res condidit: quidquid ratio humana miratur, non labore Deus, sed iussione reformavit. Imperio eius exstiterunt omnia, quae ante non fuerant: cum ex nihilo tanta procedunt, omnipotentem loquuntur auctorem. Neque vero a Deo ista sola creata sunt quae videmus; sed maiores potentiae divinae divitias invisibilia illius opera testantur: siquidem ab ipso creatae sunt omnes angelicae Potestates; quae quamvis non videantur a nobis, tamen, ut in Scripturis divinis agnoscimus, Deo militant, et ipsi serviunt Throni, Dominationes ac Virtutes omnes, et spiritualis substantiae Potestates. Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem [Psal. CIII, 4]. Unde angelicum tanti regis exercitum propheta describens, Millia, inquit, millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei [Dan. VII, 10]. |
3 | [Ex mundi gubernatione. Ex eiusdem dissolutione. Ex hominum suscitatione.] Certe si breviter agnovistis ex creatione ista visibilium et invisibilium omnipotentiam Dei; nunc etiam eamdem eius virtutem ex administratione cognoscite. Cum enim toto sub Noe peccante mundo diluvium inducit, cum Sodomam et Gomorrham pluvia ignis exurit, cum populo suo de Aegyptiorum servitute liberato siccam in mari praebet viam; quid aliud quam se omnipotentem testatur; et se ipsum esse qui mare fecit, qui illud etiam siccavit ex ea parte qua voluit? Cum vero ipsum populum per quadraginta annos in solitudine coelesti cibo aluit, id est, manna; nonne ineffabilem virtutem suae divinitatis asseruit; ut ostenderet quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei [Deut. VIII, 3]. Et ut innumeras virtutes Dei pauca commemorando praeteream, ostendit etiam tunc omnipotentiam suam Deus, cum Filium suum, quem secundum hominem mori voluit pro salute nostra, solutis inferni legibus a mortuis suscitavit: ut in Christo ostenderet se esse, a quo mortales homines sunt creati, qui etiam immortalem fecit ex mortuo. Ad ipsius omnipotentiae virtutem pertinet, ut istum mundum, quem aliquando fecit ex nihilo, in fine saeculorum dissolvat. Unde propheta, Coelum, inquit, plicabitur revolutum ut liber, et omnia sidera cadent ut folia de vite, et sicut folia cadunt de ficu [Isai. XXXIV, 4]: et Salvator in Evangelio, Quia coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt [Matth. XXIV, 35]. Eadem quoque omnipotentia omnes homines qui sunt mortui, quique morientur in finem, ad diem iudicii suscitabit, ut propheta dicit, Reddet unicuique iuxta opera sua [Psal. LXI, 13]: et alios quidem in coelorum regno consortio copulabit Angelorum, alios vero in gehennae supplicio diabolo iunget. |
4 | [Fides tanti Dei incutere debet timorem.] In hunc credentes Deum, dilectissimi fratres, omnipotentem, iustum, severum, et his tantum benignum, qui hic severitatem eius timendo peccata vitaverunt: in hunc, inquam, credentes Deum, cum omni timore et tremore, ut ait Apostolus, vestram salutem operamini [Philipp. II, 12]; et ab omni peccato, et ab omnibus criminibus et vitiis recedentes, ad sola opera iustitiae festinate; ambulantes, sicut Salvator ait, in luce, dum habetis lucem, ne tenebrae vos comprehendant [Ioan. XII, 35]. Cavete a malorum consortiis atque colloquiis, et ad sola Dei verba audienda fidelium praeparetur auditus, et ad res sanctas solas loquendas lectorum lingua moveatur, ut auditum bonum et sermonem bonum bona opera subsequantur. Quod Dominus noster Iesus Christus in nobis secundum bonae voluntatis studium perficere dignetur: cui est honor et gloria cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. |