monumenta.ch > Augustinus > 236
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXXXV. De Fide catholica, III . <<<     >>> SERMO CCXXXVII. De Symbolo, I: ac de deitate et omnipotentia Patris .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXXXVI[Collatus cum tribus bn. et quatuor cl. cum a. cb. f. fs. g. lr. m. pr. rm. vd. et cum Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Verbis Domini 40.]. De Fide catholica, IV [Huius sermonis mentionem facit Augustinus in subsequenti tractatu, cap. 3.].

1 [Arianorum conatus. Auctoris pro Ecclesia preces. Fides patrum.] Multa quidem et frequenter ausi sunt Ariani haeretici adversus servos Dei, qui fidem rectam et catholicam custodiunt, per adulterinam doctrinam asserere, et orthodoxos persequi tentaverunt. In tantum autem nunc exsurrexerunt contra fidem, ita ut multos ex vobis polluerint, et aures vestras commoverint, ut animas laniarent. Sceleratae autem haeresis suae perfidiam tegunt: sed non diutius haec illis facere permissum est. Est enim gubernator Ecclesiarum suarum Dominus, qui pro omnibus nobis mortem sustinuit. Et ideo indeficiens nobis est oratio, dilectissimi fratres: primo, ut sancta Domini et catholica Ecclesia dissensionibus omnibus et haeresibus carens, unitatem spiritus in vinculo charitatis ubique conservet, quam per fidem rectam et vitam immaculatam tenere, amplecti, servare, custodire omnibus invocantibus Dominum est quidem iustum, praecipue tamen episcopis, qui Ecclesiis praesunt; secundo, ut Ecclesiae regula sanctaque patrum traditio atque iudicia in perpetuum firma solidaque permaneant. Est autem patrum nostrorum fides haec.
2 [De Patre, de Filio, de Spiritu sancto.] Credimus in Deum Patrem omnipotentem, cunctorum visibilium et invisibilium conditorem. Credimus et in Dominum nostrum Iesum Christum, per quem creata sunt omnia, verum Deum, unigenitum, verum Dei Filium, non factum aut adoptivum; sed genitum, unius eum Patre substantiae, quod Graeci dicunt ὁμούσιον: atque ita per omnia aequalem Deo Patri, ut nec tempore, nec gradu, nec potestate esse possit inferior: tantumque esse confitemur illum qui est genitus, quantus est ille qui genuit. Non autem quia dicimus genitum a Patre Filium, divinae et ineffabili generationi aliquod tempus adscribimus. Sed nec Patrem dicimus aliquando coepisse, nec Filium. Non enim possumus aliter confiteri aeternum Patrem, nisi confiteamur etiam et Filium coaeternum. Ex Filio Pater dicitur: et qui semper Pater fuit, semper Filium habuit. Credimus et in Spiritum sanctum, Deum verum ex Patre procedentem, aequalem per omnia Patri et Filio, natura, voluntate, potestate, aeternitate, substantia.
3 [Natura unum sunt, sed proprietatibus distinguuntur.] Nec est prorsus aliquis in Trinitate gradus, nihil quod inferius superiusque dici possit. Ideo tota deitas sua perfectione aequalis est; ut, exceptis vocabulis quae proprietatem personarum indicant, quidquid de una persona dicitur, de tribus dignissime possit intelligi. Atque ut confutantes Arium, unam eamdemque dicimus Trinitatis esse substantiam, et unum in tribus personis fatemur Deum: ita impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sui proprietate distinguimus: non ipsum sibi Patrem, ipsum Filium, ipsum Spiritum sanctum esse dicentes; sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti esse personam. Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est, personas confitemur. Nec Pater Filii aut Spiritus sancti personam aliquando excludit; nec rursus Filius aut Spiritus sanctus Patris nomen personamque recipit: sed Pater semper pater, Filius semper filius, Spiritus sanctus semper spiritus sanctus. Itaque substantia unum sunt; personis ac nominibus distinguuntur.
4 [De Incarnationis mysterio. Error quorumdam: Photini et Apollinaris: aliorum.] Ipsum autem Dei Filium, qui absque initio aeternitatem cum Patre et Spiritu sancto possidet, dicimus in fine saeculorum perfectum naturae nostrae hominem suscepisse ex Maria semper virgine, et Verbum carnem esse factum; sed assumendo hominem, non permutando deitatem. Nec, ut quidam sceleratissime opinantur, Spiritum sanctum dicimus fuisse pro semine, sed potentia et virtute creatoris operatum. Sic autem confitemur in Christo unam Filii esse personam, ut dicamus duas perfectas atque integras esse substantias, deitatis scilicet et humanitatis, quae ex anima constat et corpore. Atque ut condemnamus Photinum, qui solum et nudum hominem confitetur in Christo; ita anathematizamus Apollinarem et eius similes, qui dicunt Dei Filium minus aliquid de humana suscepisse natura, et vel in carne, vel in anima, vel in sensu assumptum hominem his, propter quos assumptus est, fuisse dissimilem, quem absque sola peccati macula (quae naturalis non est) nobis confitemur fuisse conformem. Illorum quoque similiter exsecramur blasphemiam, qui novo sensu asserere conantur, a tempore susceptae carnis, omnia quae erant divinitatis, in hominem demigrasse; et rursum quae humanitatis erant, in Deum esse transfusa: ut, quod nulla unquam haeresis ausa est dicere, videatur hac confusione utraque exinanita esse substantia, et deitatis scilicet et humanitatis; et amisso proprio statu, in aliud esse mutata: ut qui tam Deum perfectum in Filio quam hominem confitemur, nec Deum vere, nec hominem tenere credamur [Er. hic et ad finem capitis quinti, Videbis. M.].
5 [Christus passus est vere, sed secundum hominem. Resurrectionis fides. Praemia iustorum, et iniustorum supplicia diversa.] Nos autem ita dicimus susceptum a Dei Filio passibile nostrum, ut Deus tamen impassibilis permaneret. Passus est etenim Dei Filius non putative, sed vere, omnia quae Scriptura testatur, id est, esuriem, sitim, lassitudinem, dolorem, mortem, et caetera huiusmodi: sed secundum illud passus est quod pati poterat; id est, non secundum illam substantiam quae assumpsit, sed secundum illam quae assumpta est. Ipse enim Dei Filius secundum deitatem suam impassibilis est ut Pater, invisibilis ut Pater, inconvertibilis ut Pater, incorruptibilis ut Pater. Et quamvis proprie persona Filii, id est, Dei Verbum susceperit passibilem hominem; ita tamen eius inhabitatione secundum suam substantiam deitas Verbi nihil passa est, ut tota Trinitas, quam impassibilem esse necesse est confiteri. Mortuus est ergo Dei Filius eadem natura carnis, in qua natus et passus est, in qua etiam resurrexit. Non enim exinanita est humanitatis substantia, sed glorificata in aeternum cum deitate mansura. Venturus est ad iudicium vivorum et mortuorum, ut et iustos remuneret, et puniat peccatores. Resurrectionem carnis ita credimus, ut dicamus nos in eadem in qua nunc sumus, veritate membrorum esse reparandos; qualesque semel post resurrectionem fuerimus effecti, in perpetuum permansuros. Unam esse vitam sanctorum omnium, sed praemia pro labore diversa; et e contrario pro modo delictorum, peccatorum quoque esse supplicia. Baptisma unum tenemus, quod iisdem Sacramenti verbis in infantibus, quibus etiam in maioribus dicimus esse celebrandum. Hominem, si post Baptismum lapsus fuerit, primo per reconciliationem, deinde per poenitentiam credimus posse salvari.
6 [Errores de animarum substantia et origine: de praeceptis Dei. Manichaeorum et Cataphrygum de nuptiis: aliorum de Christo: Ioviniani de meritis: Manetis et Ioviniani de libero arbitrio.] Novum et Vetus Testamentum recipimus in illo librorum numero, quem sanctae Ecclesiae catholicae tradit auctoritas. Animas a Deo dari credimus, quas ab ipso factas dicimus; anathematizantes eos qui animam, quasi partem Dei, divinae dicunt esse substantiae. Eorum quoque condemnamus errorem, qui eas ante peccasse, vel in coelo conversatas esse dicunt, quam in corpora mitterentur. Exsecramur etiam blasphemiam eorum qui dicunt, impossibile aliquid homini a Deo esse praeceptum; et mandata Dei non a singulis, sed ab omnibus in commune posse servari: vel qui primas nuptias cum Manichaeo, vel secundas cum Cataphrygis damnant. Anathematizamus etiam illos qui Dei Filium necessitate carnis mentitum esse dicunt, et eum propter assumptum hominem non omnia facere potuisse quae voluit. Ioviniani quoque damnamus errorem, qui dicit nullam in futuro meritorum esse distantiam; nosque eas ibi habituros esse virtutes, quas hic habere neglexerimus. Liberum sic confitemur arbitrium, ut dicamus nos Dei semper indigere auxilio; et tam illos errare, qui cum Manichaeo dicunt, hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Ioviniano asserunt hominem non posse peccare: uterque enim tollit arbitrii libertatem. Nos vero dicimus hominem semper et peccare, et non peccare posse; ut nos liberi confiteamur esse arbitrii. Haec est fides, dilectissimi fratres, quam in catholica didicimus Ecclesia, quamque semper tenuimus et tenemus, quam credimus et a vestra Bonitate deinceps posse teneri.
Augustinus HOME

bke16.113v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXXXV. De Fide catholica, III . <<<     >>> SERMO CCXXXVII. De Symbolo, I: ac de deitate et omnipotentia Patris .
monumenta.ch > Augustinus > 236