1 | [Deus unus non solitarius. Spiritus sanctus a Patre et Filio. Filius a Patre natura, non voluntate, genitus.] Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, et unigenitum Filium eius Iesum Christum, Deum et Dominum salvatorem nostrum, et Spiritum sanctum Deum . Non tres deos, sed Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum colimus et confitemur. Non sic unum Deum quasi solitarium; nec eum denique qui ipse sibi pater sit, ipse et filius; sed Patrem verum, qui genuit Filium verum, id est, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, omnipotentem de omnipotente, vitam ex vita, perfectum ex perfecto, totum a toto, plenum a pleno; non creatum, sed genitum; non ex nihilo, sed ex Patre; unius substantiae cum Patre, quod graece dicitur ὁμοῦσἰον. Spiritum vero sanctum Deum non ingenitum neque genitum, non creatum neque factum: sed de Patre procedentem et Filio, Patris et Filii Spiritum, semper in Patre et Filio, Patri et Filio coaeternum, et coaequalem, et cooperatorem confitemur et veneramur. Ideoque in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti unum confitemur Deum: quia Deus nomen est potestatis, non proprietatis. Proprium nomen est Patri pater, et proprium nomen est Filio filius, et proprium nomen est Spiritui sancto spiritus sanctus. Hanc Trinitatem unum Deum credimus: quia ex uno Patre quod est, unius cum Patre naturae est , uniusque substantiae, et unius potestatis. Pater Filium genuit, non voluntate, non necessitate, sed natura. |
2 | [Christi duae naturae.] Filius ultimo tempore, per quem omnia facta sunt, quae in coelis et quae in terra, visibilia et invisibilia, ad nos salvandos et ad implendas Scripturas venit a Patre, qui nunquam desiit esse cum Patre, quem credimus conceptum de Spiritu sancto, et natum de virgine Maria; Verbum carnem factum, non demutatum, sed Deum permanentem; hominem natum non putative, sed vere; non aereum, sed corporeum; non phantasticum, sed carneum; ossa, sanguinem, sensum et animam habentem: hoc est, perfectum hominem, verum hominem, et verum Deum intelligimus; ut verum Deum, verum hominem fuisse nullo modo ambigamus. Non enim amisit quod erat, sed coepit esse quod non erat; ut perfectus sit in suis, et verus sit in nostris. Nam qui Deus erat, homo factus est; et qui homo natus est, operatur ut Deus; et qui operatur ut Deus, ut homo moritur; et qui ut homo moritur, surgit ut Deus: qui devicto mortis imperio, cum ea carne qua natus et passus et mortuus fuerat, resurrexit, ascendit ad Patrem, sedetque ad dexteram eius in gloria, quam semper habuit, habetque. In eius morte et sanguine credimus nos emundatos, et ab eo resuscitandos die novissima in hac carne in qua nunc vivimus, et quam habemus, consecuturos nos aut vitam aeternam pro praemio boni meriti, aut poenas pro peccatis aeterni supplicii. Haec retinete, huic fidei animas vestras subiugate, a Christo Domino praemia consecuturi regni coelorum. Amen. |