monumenta.ch > Augustinus > 234
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXXXIII. De Fide catholica, I . <<<     >>> SERMO CCXXXV. De Fide catholica, III .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXXXIV[Id est initium huius sermonis apud Er.: Et Christus, fratres, in mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. Apud eumdem desunt versus nonnulli n. 3. M.]. De Fide catholica, II [Lov., Quis mundus per eum factus est? quis mundus eum non cognovit? M.].

1 [Christi nativitates duae. Duae substantiae.] In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 1]. Qui in principio erat, intra se concludit omne principium. Ex matre vero initium sumpsit, sicut legimus per Isaiam, Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus [Isai. VII, 14] [Matth. I, 23], id est, latens in humana fragilitate maiestas: sicut in Ioanne evangelista legimus, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]: in nobis, id est, in fragilitate corporis nostri. Item de Mariae virginis generatione: Et porta erat clausa, et non est aperta [Ezech. XLIV, 1]. Tanquam si interrogaretur, cur aperta non esset, adiecit: Quia Dominus transivit per eam [Ibid., 2]. Porta clausa, id est, signaculum pudoris, immaculatae carnis integritas. Non enim est violata partu, quae magis est sanctificata conceptu. Item de Christi gemina Dei hominisque substantia, Et erunt, inquit, duo in carne una [Gen. II, 24], id est, Deus et homo unus Christus. Quod Apostolus de Christo et Ecclesia, id est, Christi corpore praecepit intelligi: sicut ait, Et erunt duo in carne una: ego autem dico in Christo et in Ecclesia [Ephes. V, 32]. Quod aperte exposuit ad Romanos, Patres nostri, ex quibus Christus secundum carnem. Carnem asseruit hominis; consequenter asserit proprietatem Dei, dicens, Qui est super omnia Deus benedictus in saecula [Rom. IX, 5]. Tam perfecta Filii eminentia declaratur, ut dici de Patre maiora non possint. Nam si initium haberet, non esset super omnia, sed inter omnia, quae pro conditione facturae intra initium continentur. Sed Christus qui aequalis est Patri, nulla temporis, nulla aetatis lege concluditur. Evidenter et ad Philippenses Apostolus duas Christi nativitates et duas substantias praedicat, dicens, Qui cum in forma Dei esset, formam servi accepit [Philipp. II, 6, 7]. Quibus regulis plena sunt volumina Novi et Veteris Testamenti. Similiter et Iob praedicat eximius propheta, Et in carne mea videbo Deum [Iob XIX, 26]: quod de illo tempore prophetavit, quando Christi deitas habitu nostrae carnis induta est.
2 [Christus quaedam loquitur et agit ut homo, quaedam ut Deus.] Quia ergo, ut praefati sumus, Verbum caro factum est, et duos esse constat hominem et Deum in carne una; modo homo loquitur Patri, modo Deus; modo visibilis ex matre, modo invisibilis ex Patre. Da verba hominis. Ipse in Evangelio dicit, Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet [Luc. IX, 58]. Ostendat hic pauper Filius hominis divitias suas in gloria divinitatis: Omnia, inquit, quae Pater habet mea sunt [Ioan. XVI, 15]. Dum dicit, Omnia, nihil hic reliquit quod minus haberet a Patre. Omnia, id est, unius deitatis potentiam, substantiam, maiestatem. Quis eum minorem dicere non contremiscat, qui se Patri generaliter et per omnia veridicus testis exaequat: sicut de eo evangelista pronuntiat, Ideo volebant eum Iudaei interficere, quia Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo [Id. V, 18]; et ad Philippenses, Non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo [Philipp. II, 6]; id est, aequalitatem divinitatis, quam rebellis angelus assumere voluit per rapinam, Christus possedit per naturam?
3 [Quasi homo Christus minor Patre, quasi Deus aequalis Patri.] Cum ergo credas ei cum se in hominis substantia dicit minorem, crede ei cum se in divinitatis substantia profitetur aequalem. Loquatur Filius hominis: Pater, inquit, maior me est [Ioan. XIV, 28]. Loquatur Filius Dei: Ego et Pater unum sumus [Id. X, 30]. Quasi homo esurit; quasi Deus quinque millia esurientium quinque panibus obsequio creaturae suae exsatiat. Quasi homo in cruce pendet; quasi Deus in paradisum de cruce latronem gestis per omnem mundum loquentibus introducit, dicens, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso [Luc. XXIII, 43]. Quo tempore corpus Domini in tumulo fuit, anima in inferno, divinitas in paradiso, et in coelo, et ubique, intra se omnia supereminenti suae maiestatis immensitate complectens. Secundum hominem minor dicitur, quando comprehenditur, flagellatur, crucifigitur, moritur, sepelitur; secundum Deum per virtutem resurrectionis in coelestia sublimatur. Quasi homo suscepta morte; quasi Deus super mortem. Secundum hanc regulam modo pauper est, modo dives; modo minor, modo aequalis; modo dominus, modo servus. Tunc ergo minor credatur Patre, quando Angelorum Conditor paulo minus ab Angelis minoratur, sicut in octavo psalmo legimus, Minorasti eum paulo minus ab Angelis [Psal. VIII, 6]. Tunc ergo Patre minor dicatur, quando servi formam suscepisse praescribitur [Philipp. II, 7], quando etiam matre iunior invenitur, quando ipse de se in vicesimo primo psalmo dicit, Foderunt manus meas et pedes meos; dinumeraverunt omnia ossa mea [Psal. XXI, 17, 18]. Quod ergo minor Patre secundum carnem et secundum hominem nuncupetur, innumeris Scripturarum testimoniis declaratur.
4 [Christi divinitas.] De eius divinitate ita ad Titum Apostolus dicit: Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri; et iterum, Exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi [Tit. II, 11, 13]. Immane piaculum est, ut per infidelis hominis blasphemias minor esse dicatur, quem magnum Deum ipsa Veritas profitetur. Nam et Thomas apostolus in Evangelio Ioannis, ubi post resurrectionem corpus hominis crucifixi per clavorum signa cognovit, Deum qui intra hominem latebat, apostolica et evangelica auctoritate confessus est, ita dicens: Dominus meus et Deus meus [Ioan. XX, 28]. Si fides adsit, aperta est ratio qua Christus nunc minor, nunc aequalis Patri sacris voluminibus asseratur: sicut ipse de se dicit, Ego primus et novissimus [Apoc. I, 8]. Indubitanter agnosce quod priorem non potest habere qui primus est. Item, Ego sum α et ω. Et sicut α littera nulla praecedit; ita et Filium Dei nulli secundum constat esse, quia Deus est.
5 [Quid respondendum iis qui Spiritum sanctum creaturam dicunt.] Quid respondebimus eis qui Spiritum sanctum aut minorem dicunt, aut, quod sceleratius est, ministerialem magis quam Deum abrupta impietate pronuntiant? Quomodo creatura dicitur, qui Domini creator ex Maria comprobatur, sicut legimus: Conceptus de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine [Luc. I, 35]? Christus enim non de substantia Spiritus sancti, sed de potentia; nec generatione, sed iussione et benedictione conceptus est. Et sicut a Patre, ita etiam a Spiritu sancto ad redemptionem nostrae malitiae destinatus est, ipso de se per Isaiam loquente, Misit me Pater et Spiritus eius [Isai. XLVIII, 16]. Si Spiritus sanctus minor creditur, quomodo se Filius sicut a Patre, ita etiam a Spiritu sancto missum esse testatur? Spiritus sanctus ipse locutus est in Apostolis, ipse efferbuit in Prophetis, dicente beato apostolo Petro in Epistola sua: Non, inquit, ex hominibus allata est prophetia, sed Spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines [II Petr. I, 21]. Et Salvator in Matthaeo ita ait ad discipulos suos: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus sanctus [Matth. X, 20]. Similiter et David plenus Spiritu sancto, quis per eum loqueretur, manifesta voce pronuntiat, dicens: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus [Psal. LXXXIV, 9].
6 [Fides catholica, quam qui profitetur, beatitudinem adipiscitur.] Haec est, inquam, via lucis, cuius confessione aperitur ostium salutis. Itaque qui in hanc professionem ingrediuntur, beatitudinem eius adipiscuntur. Beatitudo ei qui confitetur Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Beatitudo ei qui confitetur solum Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Beatitudo ei qui confitetur unum omnipotentem Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Beatitudo ei qui confitetur unum summum Deum Patrem et Filium et sanctum Spiritum. Beatitudo ei qui confitetur unum Deum bonum Patrem et Filium et sanctum Spiritum sempiternum esse. Beatitudo ei qui confitetur indivisam esse substantiam Patris et Filii et sancti Spiritus. Beatitudo ei qui nihil addiderit vel minuerit in confessione unitae naturae deitatis Patris et Filii et sancti Spiritus. Beatitudo ei qui confitetur omnia bona facta fuisse a Patre et Filio et sancto Spiritu. Beatitudo ei qui confitetur unam aequalitatem in sempiterna plenitudine deitatis esse Patris et Filii et sancti Spiritus. Beatitudo ei qui secundum singula nomina Trinitatis, id est, Patris et Filii et sancti Spiritus, proprias tantum personas distinctas esse confitetur.
7 [Maledictiones omnium male credentium.] Unde oportuit nos ostendere eis, quos edent viae suae fructus, et maledictiones omnium male credentium; sicut scriptum est, Maledictus omnis qui non obaudierit verba libri huius, ut faciat ea in corde suo [Deut. XXVII, 26]. Maledictus qui Patris et Filii et sancti Spiritus unam sempiternam substantiam esse non confitetur. Maledictus qui secundum tres personas tres divisas substantias in his esse confitetur. Maledictus qui tria principia in hac eorum unitate sempiterna deitatis esse confitetur. Maledictus qui solum verum Deum Patrem, et unicum verum Deum Filium, et unicum verum Deum sanctum Spiritum non confitetur Maledictus qui unicum nomen in deitate Trinitatis esse non confitetur. Maledictus qui indivisam deitatem Patris et Filii et sancti Spiritus non confitetur. Maledictus qui propter tria nomina personarum tres deos aut tres dominos aut tres spiritus confitetur. Maledictus qui secundum singulas personas trina nomina tantum distincta Patris et Filii et sancti Spiritus non confitetur. Maledictus qui unam personam eorum esse confitetur. Maledictus qui quem Patrem dicit, hunc eumdem et Filium esse designat. Maledictus qui Patrem natum, aut incarnatum, aut passum esse confitetur. Maledictus qui inenarrabiliter Filium et vere natum de substantia Patris esse non confitetur. Maledictus qui hanc nativitatem factam vel creatam vel conditam esse confitetur. Maledictus qui verum Filium Dei ex voluntate tantum dicit esse, et non potius de nativitate. Maledictus qui dicit, Erat tempus quando non erat Filius. Maledictus qui hanc nativitatem ex nullis exstantibus non confitetur, quod Graeci ἐξ οὐκ ὄντων appellant. Maledictus qui divinitatem Filii Dei dicit initium habere de tempore, ortum ex nihilo, nomen quasi adoptionis ex altero. Maledictus qui unum de uno, Filium de Patre generatum non confitetur. Maledictus qui impassibiliter Filium natum de Patre non confitetur. Maledictus qui dicit, Fuit aliquando Pater sine Filio. Maledictus qui non confitetur ante omne principium vel initium semper fuisse Filium cum Patre. Maledictus qui immortalem deitatem Filii Dei non confitetur. Maledictus qui de sempiterno Filio dicit, Non erat antequam de Maria nasceretur. Maledictus qui unitam deitatem Patris et Filii et sancti Spiritus, ex charitate concordiae tantum esse profitetur, et non magis per hanc ipsam unitam divinitatem. Maledictus qui unitam deitatem in tres has personas esse non confitetur. Maledictus qui adversus vigorem et censuram divinae Scripturae, hunc Deum verum Spiritum paracletum, aut filium Patris [Editi, ego sum; omisso, factus. Emendantur ad Floriacensem librum. Certe Lovanienses hunc alioqui locum Augustino in Ioan. Tract. 43, disserenti contrarium iudicantes reiecerunt sermonem hunc in Appendicem.], vel certe facturam usurpat debere confiteri. Maledictus qui Filium Dei Deum verum et hominem verum de Maria virgine nuper natum pro nostra salute non confitetur. Maledictus qui Filium Dei hominem tantummodo solitarium vel purum tantummodo confitetur. Maledictus qui Deum Dei Filium sempiternum de assumptione hominis nuper hoc principium habere assignat. Maledictus qui deitatem eius passam esse confitetur. Maledictus qui incomparabilem deitatem Trinitatis proprie ad hominis lineamenta esse confitetur, dum scriptum inveniamus: quia non sit illi similis quisquam Deus in coelo sursum et in terra deorsum [III Reg. VIII, 23].
Augustinus HOME

bke16.113v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXXXIII. De Fide catholica, I . <<<     >>> SERMO CCXXXV. De Fide catholica, III .
monumenta.ch > Augustinus > 234